reperio, -i (-ii), -rtum, -ire (v.)

1. trovare, ritrovare (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I xvi 1 Postquam venati saltus et pascua sumus Ytalie, nec pantheram quam sequimur adinvenimus, ut ipsam reperire possimus rationabilius investigemus de illa ut, solerti studio, redolentem ubique et necubi apparentem nostris penitus irretiamus tenticulis.
De vulg. I xvii 1 Quare autem hoc quod repertum est, illustre, cardinale, aulicum et curiale adicientes vocemus, nunc disponendum est: per quod clarius ipsum quod ipsum est faciamus patere.
De vulg. II ii 2 Circa quod primo reperiendum est id quod intelligimus per illud quod dicimus dignum.
De vulg. II iii 8 Quod autem tota comprehendatur in cantionibus ars cantandi poetice, in hoc palatur, quod quicquid artis reperitur in omnibus aliis et in cantionibus reperitur, sed non convertitur hoc.
Ep. I 7 Nec opis est nostre, pater, nec quicquid Florentine gentis reperitur in terris. 
Mon. I iii 6 Non est ergo vis ultima in homine ipsum esse simpliciter sumptum, quia etiam sic sumptum ab elementis participatur; nec esse complexionatum, quia hoc reperitur in mineralibus (...).
Mon. I vi 2 Cum ergo duplex ordo reperiatur in rebus, ordo scilicet partium inter se, et ordo partium ad aliquod unum quod non est pars, sicut ordo partium exercitus inter se et ordo earum ad ducem, ordo partium ad unum est melior tanquam finis alterius (...).
Mon. I vi 3 Unde si forma huius ordinis reperitur in partibus humane multitudinis, multo magis debet reperiri in ipsa multitudine sive totalitate per vim sillogismi premissi, cum sit ordo melior sive forma ordinis; sed reperitur in omnibus partibus humane multitudinis, ut per ea que dicta sunt in capitulo precedenti satis est manifestum: ergo et in ipsa totalitate reperiri debet.
Mon. II iii 14 Similiter etiam coniugio nobilitatum fuisse reperio
Mon. III xii 10 Si ergo Papatus et Imperiatus, cum sint relationes superpositionis, habeant reduci ad respectum superpositionis, a quo respectu cum suis differentialibus descendunt, Papa et Imperator, cum sint relativa, reduci habebunt ad aliquod unum in quo reperiatur ipse respectus superpositionis absque differentialibus aliis.
Mon. III xiv 4 (...) omnis (...) divina lex duorum Testamentorum gremio continetur; in quo quidem gremio reperire non possum temporalium sollicitudinem sive curam sacerdotio primo vel novissimo commendatam fuisse.
De vulg. 5
Ep. 1
Mon. 9
reperiatur, Mon. I vi 2; III xii 10
reperiendum, De vulg. II ii 2
reperio, Mon. II iii 14
reperire, De vulg. I xvi 1; Mon. III xiv 4
reperiri, Mon. I vi 3 (2)
reperitur, De vulg. II iii 8 (2); Ep. I 7; Mon. I iii 6; I vi 3 (2)
repertum, De vulg. I xvii 1
-
Il v. è att. dall'età class. con il signif. di 'ritrovare' in senso proprio e fig. («est idem atque invenio», Forcellini s.v. reperio I e II 1), ma anche di «deprehendere, cognoscere» (Forcellini s.v. reperio II 2), «comminisci, excogitare» (Forcellini s.v. reperio II 3) e «trouver après recherche, découvrir, se procurer» (Gaffiot s.v. reperio). Non è assente, inoltre, un'ulteriore sfumatura per cui reperire vale anche 'trovar scritto, leggere' (Castiglioni-Mariotti s.v. reperio 4). Il lat. mediev. impiega il v. con i signif. individuati (vd. es. DMLBS s.v. reperire).

Sebbene i lessicografi mediev. tendano a stabilire una differenza tra reperire invenire, i due v. possono essere considerati essenzialmente sinon. (vd. anche Forcellini s.v. invenio I: «Qui discrimen statuunt inter invenio et reperio, ut illud de re quaesita, hoc de casu oblata dicatur, frustra sunt»). Reperio invenio sono impiegati essenzialmente come sinon. anche da D., che il utilizza nel signif. di 'trovare dopo aver compiuto una ricerca'. Al di fuori di questo signif. potrebbe porsi Mon. II iii 14: nel brano D. dichiara di 'trovare' che Enea fu nobilitato anche grazie al matrimonio con Creusa (figlia di re Priamo) prima, con Didone (regina di Cartagine) poi, con Lavinia (figlia di re Latino) da ultimo. L'autore, quindi, a sostegno della sua tesi richiama Verg. Aen. III 339-340 (Mon. II iii 14), IV 160-161 (Mon. II iii 15) e XII 936-937 (Mon. II iii 16); come si può notare, D. fa rif. a fonti scritte, quindi si può ipotizzare che, in quest'unico caso, intendesse reperire nel senso di 'trovar scritto, leggere' (Castiglioni-Mariotti s.v. reperio 4).

Nell'opera lat. di D. reperio ricorre anche, all'interno della citazione di Iob 6,7 in Questio 77: «Desinant ergo, desinant homines querere que supra eos sunt, et querant usque quo possunt, ut trahant se ad inmortalia et divina pro posse, ac maiora se relinquant. Audiant amicum Iob dicentem: "Nunquid vestigia Dei comprehendes, et Omnipotentem usque ad perfectionem reperies?"».
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
il v. è att. con abbondanza con differenti sfumature semantiche (vd. Nota). Corrispondente all'uso dantesco è reperio con il signif. di 'trovare, ritrovare' (dopo aver compiuto una ricerca; vd. Gaffiot s.v. reperio 2): es. CicBrut. 95 Sed si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas (CC); CaesGall. I 53 Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt (CC).
Latino medievale:
si vedano a titolo d'es.: Vincenzo di Beauvais, Spec. doctr., II 75 Repertum est itaque nomen ad significandum substantiam, eo modo quo à ratione perpenditur, et ipsa ab accidentibus discernitur (LLT); Sigieri di Brabante, Quaest. in Met., V 11 Nam elementa, quae immediate generantur ex orbe circulariter, sunt illa in quibus primo reperitur materia; nam materia, mediantibus formis elementorum, recipit formas mixtorum (LLT); Tommaso d’Aquino ps., Princ. individ., 429 Sed sciendum est quod impossibile est formam uniri materiae quin sit particularis et quin eam sequatur quantitas determinata, per quem modum non est ultra communicabilis materia alteri formae, quia haec quantitas cum alia forma reperiri non potest cum eadem determinatione (LLT); Vita Philippi Cell., 8 Magnam rem et sublime miraculum scripturi, sed plurimorum veratium testimonio suffulti, non pertimescimus ea scribere, quae ex veritate reperimus (MGH).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. reperire): Reperire ultro occurrentia, invenire vero quaesita. Ideo proprie locutus est Naso in Metamorphos.: loquitur Inachus ad lo filiam: Tu non inventa reperta es (Mirabile).
Uguccione, P 22, 21 (s.v. pario): reperio -is repperi, quia duplicat p in preterito, cum diminuatur una sillaba respectu presentis. Reperimus ultro occurrentia, invenimus quesita; vel reperire est scire de re perdita ubi sit, invenire vero est rem perditam rehabere; unde Ovidius Metamorphoseos (DaMA).
Balbi (s.v. reperio): Reperio: a re- et pario componitur reperio, -ris, -peri, repertum. Et scias quod reperimus ultro occurrentia, invenimus quesita; vel reperire est scire de re perdita ubi sit, invenire vero est rem perditam rehabere, secundum Hug<utionem>. In grecis autem dicitur: Quesita invenio, reperis quod sors parat ultro, et ut dicit P<apia>s in X li<bro> reperio duplicavit p in preterito quippe diminuta una sillaba reperio repperi (...). Item nota quod reperio in hiis que veniunt a presenti non geminat p, (...) sed in preterito geminat p et sic producitur re, ut repperi (...) (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 25.05.2023.