quero, -sivi (-ii), - situm, -ere (v.)

1. cercare (Conte), compiere una ricerca anche in senso teoretico.
De vulg. I xiii 5 Itaque si tuscanas examinemus loquelas, et pensemus qualiter viri prehonorati a propria diverterunt, non restat in dubio quin aliud sit vulgare quod querimus quam quod actingit populus Tuscanorum.
De vulg. I xiv 8 Quare omnibus presentis capituli ad iudicium comparentibus arbitramur nec romandiolum, nec suum oppositum ut dictum est, nec venetianum esse illud quod querimus vulgare illustre.
De vulg. I xvi 6 Itaque, adepti quod querebamus, dicimus illustre, cardinale, aulicum et curiale vulgare in Latio quod omnis latie civitatis est et nullius esse videtur, et quo municipalia vulgaria omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur.
De vulg. II i 5 [vulgare] hoc excellentes ingenio et scientia querit, et alios aspernatur, ut per inferiora patebit.
De vulg. II ii 6 Nam [homo] secundum quod vegetabile quid est, utile querit, in quo cum plantis comunicat; secundum quod animale, delectabile, in quo cum brutis; secundum quod rationale, honestum querit, in quo solus est, vel angelice sociatur nature.
De vulg. II ii 7 Sed disserendum est que maxima sint. Et primo in eo quod est utile: in quo, si callide consideremus intentum omnium querentium utilitatem, nil aliud quam salutem inveniemus.
De vulg. II v 8 Et sic, recolligentes predicta, endecasillabum videtur esse superbissimum carmen: et hoc est quod querebamus.
De vulg. II vi 4 Sed non minoris difficultatis accedit discretio priusquam quam querimus actingamus, videlicet urbanitate plenissimam.
De vulg. II vi 5 Hunc gradum constructionis excellentissimum nominamus, et hic est quem querimus cum suprema venemur, ut dictum est.
De vulg. II viii 8 Dicimus ergo quod cantio, in quantum per superexcellentiam dicitur, ut et nos querimus, est equalium stantiarum sine responsorio ad unam sententiam tragica coniugatio (...).
De vulg. II ix 3 Per quod patet quod ipsa de qua loquimur erit congremiatio sive compages omnium eorum que cantio sumit ab arte: quibus divaricatis, quam querimus descriptio innotescet.
De vulg. II xiii 3 Aliud est stantia cuius omnia carmina eundem rithimum reddunt, in qua superfluum esse constat habitudinem querere
Ep. XI 17 Illi Deum querebant, ut finem et optimum; isti census et beneficia consecuntur.
Ep. XIII 90 Et quia, invento principio seu primo, videlicet Deo, nichil est quod ulterius queratur, cum sit Alfa et Omega, idest principium et finis, ut visio Iohannis designat, in ipso Deo terminatur tractatus, qui est benedictus in secula seculorum.
Mon. I xi 14 Quod autem recta dilectio faciat quod dictum est, hinc haberi potest: cupiditas nanque perseitate hominum spreta, querit alia; karitas vero, spretis aliis omnibus, querit Deum et hominem, et per consequens bonum hominis.
Mon. II ii 7 Preterea meminisse oportet quod, ut Phylosophus docet in primis ad Nicomacum, non similiter in omni materia certitudo querenda est, sed secundum quod natura rei subiecte recipit. Propter quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur.
Mon. II v 22 Et cum in omni consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem sine animali, sicut patet construendo et destruendo, inpossibile est iuris finem querere sine iure, cum quelibet res ad proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens: nam inpossibile est bonam valetudinem membrorum actingere sine sanitate.
Mon. III iii 6 Igitur contra veritatem que queritur tria hominum genera maxime colluctantur.
Mon. III iii 17 Nam cur ad eos ratio quereretur, cum sua cupiditate detenti principia non viderent?
Mon. III iii 18 Quapropter cum solis concertatio restat qui, aliquali zelo erga matrem Ecclesiam ducti, ipsam que queritur veritatem ignorant (...).
Mon. III iv 6 Hoc viso, ad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionum evidentiam advertendum quod circa sensum misticum dupliciter errare contingit: aut querendo ipsum ubi non est, aut accipiendo aliter quam accipi debeat.
Questio 5 Et restricta fuit questio ad hoc, tanquam ad principium investigande veritatis, ut quereretur utrum aqua in spera sua, hoc est in sua naturali circumferentia, in aliqua parte esset altior terra que emergit ab aquis et quam comuniter quartam habitabilem appellamus.
Questio 60 Propter causam vero efficientem investigandam, prenotandum est quod tractatus presens non est extra materiam naturalem, quia inter ens mobile, scilicet aquam et terram, que sunt corpora naturalia; et propter hec querenda est certitudo secundum materiam naturalem, que est hic materia subiecta; nam circa unumquodque genus in tantum certitudo querenda est, in quantum natura rei recipit, ut patet ex primo Ethicorum.
Questio 62 (...) ideo querenda est illa certitudo que sic demonstrando haberi potest.
2. ricercare, indagare, esaminare (Castiglioni-Mariotti), soprattutto in senso filosofico e scientifico.
De vulg. II i 2 Queramus igitur prius utrum omnes versificantes vulgariter debeant illud uti.
Ep. V 26 Et si hec, que uti principia sunt, ad probandum quod queritur non sufficiunt, quis non ab illata conclusione per talia precedentia mecum oppinari cogetur, pace videlicet annorum duodecim orbem totaliter amplexata, que sui sillogizantis faciem Dei filium, sicuti opere patrato, ostendit?
Mon. I ii 3 Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo nanque dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessaria sit (...).
Mon. I iii 2 Et ad evidentiam eius quod queritur advertendum quod (...) alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat domesticam comunitatem, alius ad quem viciniam, et alius ad quem civitatem, et alius ad quem regnum, et denique optimus ad quem universaliter genus humanum Deus ecternus arte sua, que natura est, in esse producit. Et hoc queritur hic tanquam principium inquisitionis directivum.
Mon. I v 1 Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et dubitata queruntur circa Monarchiam temporalem, que comuniori vocabulo nuncupatur “Imperium” (...).
Mon. II ii 6 Quapropter querere utrum de iure factum sit aliquid, licet alia verba sint, nichil tamen aliud queritur quam utrum factum sit secundum quod Deus vult. 
Mon. II ii 8 Nec mirum si divina voluntas per signa querenda est, cum etiam humana extra volentem non aliter quam per signa cernatur.
Mon. II v 26 (...) cum in propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est. Patet igitur quod querebatur.
Mon. II x 5 Falsitatem consequentis ad fideles ostendere non oportet: nam si fidelis quis est, falsum hoc esse concedit; et si non concedit, fidelis non est, et si fidelis non est, ad eum ratio ista non queritur.
Mon. III i 5 (...) queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure Monarcha mundi est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum.
Mon. III xvi 16 Enucleata nanque veritas est questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundi necessarium esset Monarche offitium, ac illius qua querebatur an romanus populus de iure Imperium sibi asciverit, nec non illius ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo vel ab alio dependeret inmediate.
Questio 13 Quarto arguebatur sic: Si terra non esset inferior ipsa aqua, terra esset totaliter sine aquis, saltem in parte detecta, de qua queritur: et sic nec essent fontes neque flumina neque lacus (...).
Questio 77 Desinant ergo, desinant homines querere que supra eos sunt, et querant usque quo possunt, ut trahant se ad inmortalia et divina pro posse, ac maiora se relinquant.
3. chiedere (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I x 4 Si quis autem querat de linea dividente, breviter respondemus esse iugum Apenini (...).
Ep. XIII 89 Inde est quod ad ostendendum gloriam beatitudinis in illis animabus, ab eis tanquam videntibus omnem veritatem multa querentur que magnam habent utilitatem et delectationem.
Mon. II ix 7 Hanc veritatem etiam Gentiles ante tubam evangelicam cognoscebant, cum iudicium a fortuna duelli querebant.
Questio 74 Sed nunc queritur: Cum illa regio celi circulariter feratur, quare illa elevatio non fuit circularis?
Questio 75 Sed tunc arguetur magis, et queretur: Quare potius elevatio emisperialis fuit ab ista parte quam ab alia? Et ad hoc est dicendum, sicut dicit Phylosophus in secundo De Celo, cum querit quare celum movetur ab oriente in occidentem et non e converso (...).

De vulg. 15
Ep. 4
Mon. 24
Questio 10

queramus, De vulg. II i 2
querant, Questio 77
querat, De vulg. I x 4
queratur, Ep. XIII 90; Mon. II ii 7
querebamus, De vulg. I xvi 6; II v 8
querebant, Ep. XI 17; Mon. II ix 7
querebatur, Mon. II v 26; III xvi 16 (3)
querenda, Mon. II ii 7; II ii 8; Questio 60 (2); 62
querendo, Mon. III iv 6
querentium, De vulg. II ii 7
querentur, Ep. XIII 89
querere, De vulg. II xiii 3; Mon. II ii 6; II v 22; Questio 77
quereretur, Mon. III iii 17; Questio 5
queretur, Questio 75
querimus, De vulg. I xiii 5; I xiv 8; II vi 4; II vi 5; II viii 8; II ix 3
querit, De vulg. II i 5; II ii 6 (2); Mon. I ix 2 (2); Questio 75
queritur, Ep. V 26; Mon. I ii 3; I iii 2 (2); II ii 6; II x 5; III i 5; III iii 6; III iii 18; Questio 13; 74
queruntur, Mon. I ii 3; I v 1

querere certitudinem: Mon. II ii 7; Questio 60; 62
querere dubitata: Mon. I ii 3; I v 1
querere / non querere rationem: Mon. II x 5; III iii 17
querere veritatem: Mon. III iii 6; III iii 18
Il v. è att. con abbondanza sin dalla latinità class. con differenti sfumature semantiche: vale infatti generatim «dare operam, ut res, qua utcumque caremus, inveniatur: scrutari, indagare, perquirere» (vd. Forcellini s.v. quaero 1), «sciscitari, percontari, interrogare» (vd. Forcellini s.v. quaero 5), «quaestionem habere, inquirere» (anche come tecnicismo del lessico legale, vd. Forcellini s.v. quaero 6) ed è anche impiegato «de inquisitione, quae animo seu cogitatione fit» (vd. Forcellini s.v. quaero 4). Tali sfumature sono conservate dal lat. mediev. (vd. es. DMLBS s.v. quaerere).

D. ricorre al v. in numerosi luoghi della sua produzione lat., impiegandolo con il signif. di 'cercare'. Questo senso risulta tipico del De vulg., dove il v. ricorre esclusivamente alla prima persona plurale (su questo fatto torneremo) ed è utilizzato a indicare la ricerca vera e propria di un qualcosa che si sa esistere (es. il vulgare illustre I xiv 8) ma necessita di essere trovata. In questo caso l'uso dantesco corrisponde a quanto registrato dai lessicografi: per es. Uguccione sottolineava come il diverso impiego di quero e inquiro fosse determinato dalla diversa conoscenza da parte del soggetto dell'oggetto che si cerca («querimus nota, inquirimus de quibus dubitamus»; Q 7, 23, s.v. quero).

Oltre a querere con il signif. di 'chiedere' (ricorrente solo in pochi casi), D. impiega il v. con il signif. di 'ricercare, indagare' in contesti caratterizzati dalla presenza di una ricerca di stampo eminentemente filosofico o scientifico. Il v. dotato di questa sfumatura è presente un alto numero di volte nella Mon., dove ricorre spesso in forma passiva o impersonale (anche al gerundivo): ciò potrebbe indicare un cambiamento dell'atteggiamento di D. nei confronti della ricerca, che passa da essere attività - potremmo dire - personale (come in De vulg., come si accennava in precedenza) a sostanziarsi come un fatto più obiettivo. Oltre che a ricorrere all'interno del procedimento della quaestio (queritur utrum: De vulg. II i 2; Mon. II ii 6; III i 5; III xvi 16), il v. accompagna alcuni sost. caratteristici di una ricerca speculativa (certitudodubitata vd. dubitoratioveritas).

Nelle opere volgari di D. compare il termine querente (att. solo in Par. XXIV 51), participio lat. di quaerere impiegato con il signif. di 'colui che chiede per sapere' (querente in ED).
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
il v. è ampiamente att. con differenti sfumature semantiche (vd. Nota). Per il signif. di 'cercare' (vd. OLD s.v. quaero 1), vd. es. CicTusc. 4, 34 is est sapiens quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendum videri potest (CC). Per il signif. di 'ricercare, investigare' (vd. OLD s.v. quaero 9) vd. es. Cic. Att. 11A de gratia et de ope, quid significares mecum ipse quaerebam (CC). Per il signif. di 'chiedere' (vd. OLD s.v. quaero 8) vd. es. Liv. 24, 6 Qui cum sese ad renovandam societatem quae cum avo fuisset venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset (CC).
Latino medievale:
ampiamente att. anche nel lat. mediev. con diverse sfumature di senso (vd. Nota). Per il signif. di 'cercare' vd. es. Tommaso d’Aquino, In Iob, (...) homines qui fraudulenter propriam utilitatem quaerunt plerumque a sua spe deficiunt (LLT). Per il signif. di 'ricercare, investigare' vd. es. Tommaso d’Aquino, Quaest. disp. de an., q. 10 (...) queritur utrum anima sit in toto corpore et in qualibet parte eius (LLT). Per il signif. di 'chiedere' vd. es. Tommaso d’Aquino, Serm. VIII, Si aliquis querat a te quod sit supra vires tuas, non ponas te ad respondendum (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. quaerit): Quaerit: rogat, perscrutatur, consulit vel requirit; per ae activum, quaeritur vero deplorat, accusat (Mirabile).
Uguccione, Q 7, 1 (s.v. quero): Quero -is -sivi -situm, investigare vel petere vel interrogare (DaMA). Q 7, 23 (s.v. quaero): Item quero componitur  (...) inquiro -is: querimus nota, inquirimus de quibus dubitamus (DaMA).
Balbi (s.v. quero) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 18.10.2023.