natio, -onis (s.f.)

1. nazione, popolo (Conte).
De vulg. I vi 3 Nos autem, cui mundus est patria velut piscibus equor, quanquam Sarnum biberimus ante dentes et Florentiam adeo diligamus ut, quia dileximus, exilium patiamur iniuste, rationi magis quam sensui spatulas nostri iudicii podiamus. Et quamvis ad voluptatem nostram sive nostre sensualitatis quietem in terris amenior locus quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et aliorum scriptorum volumina quibus mundus universaliter et membratim describitur, in nobis situationes varias mundi locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem, multas esse perpendimus censemus et magis nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
De vulg. I viii 3 Ab uno postea ydiomate in vindice confusione recepto diversa vulgaria traxerunt originem, sicut inferius ostendemus. Nam totum quod ab hostiis Danubii sive Meotidis paludibus usque ad fines occidentales Anglie Ytalorum finibus et Oceano limitatur, solum unum obtinuit ydioma, licet postea per Sclavones, Ungaros, Teutonicos, Saxones, Anglicos et alias nationes quamplures fuerit per diversa vulgaria dirivatum, hoc solo fere omnibus in signum eiusdem principii remanente, quod quasi predicti omnes affirmando respondent.
Ep. VIII 5 Nunc ideo regni siderii iustis precibus atque piis aula pulsetur, et impetret supplicantis affectus quatenus mundi gubernator eternus condescensui tanto premia coequata retribuat, et ad auspitia Cesaris et Auguste dexteram gratie coadiutricis extendat; ut qui romani principatus imperio barbaras nationes et cives in mortalium tutamenta subegit, delirantis evi familiam sub triumphis et gloria sui Henrici reformet in melius.
Mon. I xiv 5 Habent nationes, regna et civitates inter se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet: est enim lex regula directiva vite.
Mon. II v 7 De collegiis quidem, quibus homines ad rem publicam quodammodo religati esse videntur, sufficit illa sola Ciceronis autoritas in secundis Offitiis: «Quandiu» inquit «imperium rei publice beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sotiis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii; regum, populorum et nationum portus erat et refugium senatus; nostri autem et magistratus in ea re maxime laudem capere studuerunt, si provincias, si sotios equitate et fide defendissent. Itaque illud “patrocinium” orbis terrarum potius quam “imperium” poterat nominari». Hec Cicero.
2. luogo d'origine, nascita (Conte).
De vulg. I vi 2 In hoc, sicut etiam in multis aliis, Petramala civitas amplissima est, et patria maiori parti filiorum Adam. Nam quicunque tam obscene rationis est ut locum sue nationis delitiosissimum credat esse sub sole, hic etiam pre cunctis proprium vulgare licetur, idest maternam locutionem, et per consequens credit ipsum fuisse illud quod fuit Ade.
Ep. XIII 1 Magnifico atque victorioso domino domino Cani Grandi de la Scala sacratissimi Cesarei Principatus in urbe Verona et civitate Vicentie Vicario generali, devotissimus suus Dantes Alagherii florentinus natione non moribus, vitam orat per tempora diuturna felicem et gloriosi nominis perpetuum incrementum.
Ep. XIII 28 Libri titulus est: “Incipit Comedia Dantis Alagherii, florentini natione, non moribus”. Ad cuius notitiam sciendum est quod comedia dicitur a “comos” villa et “oda” quod est cantus, unde comedia quasi “villanus cantus”.
De vulg. 3
Ep. 3
Mon. 2
natione, Ep. XIII 1; XIII 28
nationes, De vulg. I vi 3; I viii 3; Ep. VIII 5; Mon. I xiv 5
nationis, De vulg. I vi 2
nationum, Mon. II v 7
-

In De vulg. I vi 3 natio è utilizzato in dittologia sinonimica con gens – nationes et gentes –, e nel contesto non sembra applicabile una netta distinzione fra natio come suolo patrio e gens come stirpe. In volgare nazione significa più propriamente ‘nascita’ (Inf. I 105), ‘stirpe’, ‘progenie’, ‘discendenza’ (Canz. LXXXIII, Le dolci rime 63).
In De vulg. I viii 3 appare evidente l'utilizzo di natio per indicare le popolazioni europee e i loro territori, come att. in Uguccione, N 12, 3.
In Ep. VIII 5 il termine nationes è accompagnato dall'aggettivo barbaras, in naturale opposizione al principatus Romani provvidenzialmente voluto da Dio per assoggettarle.
In Ep. XIII 1 l'autodefinizione presente nell'intitulatio – Florentinus natione non moribus –, ripetuta anche nella porzione dell'accessus relativa al titolo del poema (Ep. XIII 28), suona particolarmente polemica verso la guelfa città d'origine, tanto più poiché esibita in uno scritto rivolto al ghibellino Vicario imperiale. Questa def. è inoltre testimoniata da molti antichi commentatori (cfr. Jacopo della Lana ad Inf. XV 69; Guido da Pisa ad Inf. XV 70-72).
In Mon. II v 7 il termine è tratto da Cic. Off. II viii 26-27.

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
nazione, vd. VD.
Latino classico e tardoantico:

att. nel lat. class. con il signif. proprio di ‘azione ed effetto del nascere’, traslato dunque in rif. all'uomo come ‘origine, lingua, famiglia, religione, popolo, suolo’ (vd. ThLL s.v. natio, vd. anche Forcellini s.v. natio); signif. medesimo anche nel lat. tardoant., con possibile rif. specifico ai ‘gentili/pagani’ (vd. Blaise Patr. s.v. natio); a titolo esemplificativo, Cic. Off. I xi 35 In quo tantopere apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent more maiorum (CC); ancora, citato da D. in Mon. II v 7, Cic. Off. II viii 26 Verum tamen, quam diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii, regum, populorum, nationum portus erat et refugium senatus, nostri autem magistratus imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studebant, si provincias, si socios aequitate et fide defendissent (CC); Aug. Civ. X 32 Haec est universalis via, de qua tanto ante tempore prophetatum est: Erit in novissimis diebus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium, et extolletur super colles; et venient ad eum universae gentes, et ingredientur nationes multae, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob; et annuntiabit nobis viam suam, et ingrediemur in ea (CC).

Latino medievale:

att. nel lat. mediev. con il medesimo signif.; al plurale, nationes, sono definiti i territori europei che assumono il loro nome dalla popolazione che li occupa (vd. Du Cange s.v. natio). A titolo esemplificativo, Tommaso d'Aquino, Summa Theol., Ia IIae, q. 106, art. 1, arg. 3 Sed lex indita communis est et eis qui sunt in Novo Testamento, et eis qui sunt in Veteri Testamento, dicitur enim Sap. vii, quod divina sapientia per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit (LLT).

Lessicografi medievali:

Papias (s.v. nationes): nationes sunt quae proprius cognationibus terminatae gentes vocatur, natio a nascendo vocata (Mirabile).
Uguccione, N 12, 2-4 (s.v. nascor): Et inde natio -nis, idest nascendi proprietas, scilicet actus vel passio nascendi. Et natio dicitur gens secundum propriam cognationem et collectionem ab alia distincta, ut Greci, Italici, Franci, et natio provincia eorum est; et natio etiam quandoque regio vel terra parum vel nichil habitata dicitur; unde hec natiuncula diminutivum (DaMA).
Balbi (s.v. natio) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Giandomenico Tripodi.
Data redazione: 22.07.2021.