dependeo, -i, -ere (v.)

1. dipendere, derivare (Conte).
Ep. XIII 15 Eorum vero que sunt, quedam sic sunt ut habeant esse absolutum in se; quedam sunt ita ut habeant esse dependens ab alio per relationem quandam, ut eodem tempore esse et ad aliud se habere ut relativa (...).
Ep. XIII 16 Propterea quod esse talium dependet ab alio, consequens est quod eorum veritas ab alio dependeat; ignorato enim dimidio, nunquam cognoscitur duplum, et sic de aliis.
Mon. I ii 3 Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessaria sit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediate vel ab aliquo, Dei ministro seu vicario.
Mon. I xv 8 Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis ad propositum, sic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate que est in voluntatibus; genus humanum optime se habens est quedam concordia; (...) ergo genus humanum optime se habens ab unitate que est in voluntatibus dependet.
Mon. III i 5 Questio igitur presens, de qua inquisitio futura est, inter duo luminaria magna versatur: romanum scilicet Pontificem et romanum Principem; et queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure Monarcha mundi est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum.
Mon. III iv 1 Isti vero ad quos erit tota disputatio sequens, asserentes auctoritatem Imperii ab auctoritate Ecclesie dependere velut artifex inferior dependet ab architecto, pluribus et diversis argumentis moventur; que quidem de Sacra Scriptura eliciunt et de quibusdam gestis tam summi Pontificis quam ipsius Imperatoris, nonnullum vero rationis indicium habere nituntur.
Mon. III iv 18 Unde sciendum quod aliud est esse ipsius lune, aliud virtus eius, et aliud operari. Quantum est ad esse, nullo modo luna dependet a sole, nec etiam quantum ad virtutem, nec quantum ad operationem simpliciter (...).
Mon. III vi 2 Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis; ex quo sine dubio sequeretur quod auctoritas Imperii dependeret ut dicunt.
Mon. III vii 7 Auctoritas principalis non est principis nisi ad usum, quia nullus princeps se ipsum auctorizare potest; recipere autem potest atque dimictere, sed alium creare non potest, quia creatio principis ex principe non dependet.
Mon. III x 2 Ex quo arguunt dignitates illas deinde neminem assummere posse nisi ab Ecclesia recipiat, cuius eas esse dicunt; et ex hoc bene sequeretur auctoritatem unam ab alia dependere, ut ipsi volunt.
Mon. III xi 3 Et ad hoc infringendum dico quod nichil dicunt: usurpatio enim iuris non facit ius. Nam si sic, eodem modo auctoritas Ecclesie probaretur dependere ab Imperatore, postquam Octo imperator Leonem papam restituit et Benedictum deposuit, necnon in exilium in Saxoniam duxit.
Mon. III xiii 1 Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontifice, redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie questionis, que a principio discutienda proponebatur: que quidem veritas apparebit sufficienter si, sub prefixo principio inquirendo, prefatam auctoritatem inmediate dependere a culmine totius entis ostendero, qui Deus est.
Mon. III xiii 2 Et hoc erit ostensum vel si auctoritas Ecclesie removeatur ab illa - cum de alia non sit altercatio - vel si “ostensive” probetur a Deo inmediate dependere.
Mon. III xv 10 Sufficienter igitur per argumenta superiora ducendo “ad inconveniens” probatum est auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dependere.
Mon. III xvi 1 Licet in precedenti capitulo ducendo “ad inconveniens” ostensum sit auctoritatem Imperii ab auctoritate summi Pontificis non causari, non tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere a Deo, nisi ex consequenti. Consequens enim est si ab ipso Dei vicario non dependet, quod a Deo dependeat.
Mon. III xvi 16 Enucleata veritas est questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundi necessarium esset Monarche offitium, ac illius qua querebatur an romanus populus de iure Imperium sibi asciverit, nec non illius ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo vel ab alio dependeret inmediate.
Ep. 3
Mon. 19
dependeat, Ep. XIII 16; Mon. I ii 3; III i 5; III xvi 1
dependens, Ep. XIII 15
dependere, Mon. III iv 1; III x 1; III xi 3; III xiii 1 (2); III xiii 2; III xv 10; III xvi 1
dependeret, Mon. III vi 2
dependet, Ep. XIII 16; Mon. I xv 8 (2); III iv 1; III iv 18; III vii 7; III xvi 1
-
Il v. è att. nel lat. class. e tardoant., ove possiede due signif.: quello proprio di deorsum pendere (vd. ThLL s.v. dependeo 1) e quello fig. di pendere ex aliqua re e, quindi, di derivari oriri (vd. ThLL s.v. dependeo 2).

Questi signif. sono conservati dal lat. mediev., dove il v. vale sia «to hang down» (vd. DMBLS s.v. dependere 1) sia «to be dipendent, subject, subordinate» (vd. DMBLS s.v. dependere 3). Nel lat. mediev., poi, il v. assume un signif. tecnico giuridico (vd. DMBLS s.v. dependere 2) e uno tecnico filosofico e grammaticale (vd. DMBLS s.v. dependere 4).

D. utilizza il v. esclusivamente a indicare il legame di dipendenza (vd. anche dependentia) che esiste tra due soggetti.
 
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
dipendere (dependere), vd. ED (F. Salsano).
Latino classico e tardoantico:
il v. è ampiamente att. nel lat. class. e tardoant. (vd. Nota); corrispondente a quello dantesco è l'impiego del v. nel senso fig. di «pendere ab, ex aliqua re» (vd. ThLL s.v. dependeo 2).
Latino medievale:
il v. è ampiamente att. anche nel lat. mediev., ove è impiegato con differenti sfumature semantiche (vd. Nota); è conservato il senso - utilizzato da D. - fig. class. e tardoant. che indica l'atto di dipendere da qualcuno o qualcosa o di esserne soggetti (vd. es. DMBLS s.v. dependere 3).
Lessicografi medievali:

Uguccione, P 60, 22 (s.v. pendo): (...) dependeo -es, idest deorsum pendere (DaMA).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 08.11.2021.