interpolatio, -onis (s.f.)

1. interruzione (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. I iii 7 Nam, etsi alie sunt essentie intellectum participantes, non tamen intellectus earum est possibilis ut hominis, quia essentie tales speties quedam sunt intellectuales et non aliud, et earum esse nichil est aliud quam intelligere quod est quod sunt; quod est sine interpolatione, aliter sempiterne non essent. Patet igitur quod ultimum de potentia ipsius humanitatis est potentia sive virtus intellectiva.

Mon. 1

interpolatione, Mon. I iii 7

-

Hapax nel lat. dantesco. Il sost., derivato deverbale da interpolare, possiede diversi signif.: nel lat. class. il termine equivale a insertio (vd. ThLL s.v. interpolatio 1), negli autori cristiani inizia a essere impiegato con il signif. di adulteratio (vd. ThLL s.v. interpolatio 2), mentre in età tardoant. è utilizzato anche come sinonimo di interruptio (vd. ThLL s.v. interpolatio 3).

I tre sensi individuati ricorrono anche nel lat. mediev.; l’unica att. della parola nelle opere dantesche, però, è da ascrivere al terzo ambito.

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
il sost. inizia a essere utilizzato con il signif. di interruptio a partire dall'età tardoant.: es. Heges. 5, 44, 2 eadem denuntiationis perseverantia... nulla obsecrationis interpolatione (CC); Anian. Chrysost. hom. 6, 2 ab ipsa interpolatione lucendi stellae... novitas indicatur; Ps. Rufin. In Os. 1, 2 quae cultura multis aetatibus sine interpolatione permansit (CC); Iulian. In lob 31, 21 quod semper ita... exercita sit virtus, ut numquam aliquid interpolationis incurrerit (vd. ThLL s.v. interpolatio 3).
Latino medievale:
si segnalano alcune occorrenze ritenute significative: Epist. variorum VI 20 mea sunt vota, ut vocatus vocatione secundum propositum Dei facta, etiam iuxta pusillitatem alicuius igniculi tui laborare in ecclesia Domini sabaoth sine ulla interpolatione neque moreris neque ulla dilatione graveris (MGH); Odilone di Soissons, Translatio 3 Rodoinus ait: «Gratias quidem omnipotenti Domino, pater inclite, habemus et agimus, quod, universis ab eo satis prospere concessis, salvum te et incolumem videre meruimus. Nempe et hoc noctu dieque, si nos exaudire dignatus sit, sine interpolatione expostulavimus, etsi non nostro merito, quod nullum esse decernimus, tuae tamen fidei bono tuisque sacris meritis (…) hoc nobis concessum caelitus iocundamur (MGH); Aelredo di Rievaulx, Spec. I 34 portavit etiam grave iugum infirmitatis ab ipsa adolescentia, qua cum usque ad extrema eius per octennium, ut reor, sine ulla interpolatione paterno flagellasti affectu (LLT-A); Antonio da Padova, Sermones, In dominica XIII post pentecosten 1, 6 Huius (scil. Christi) faciei claritas est dies una, sine interpolatione illuminans civitatem Ierusalem, omnem superexcellens claritatem, ad quam ut pervenire mereamur rogemus Patrem (LLT-B); Bonaventura, Serm. dom. 14, 14 In quo (scil. lignum crucis) non habuit [Christus] ratione artitudinis ubi caput reclinaret nec ubi membra corporis appodiaret immo aliquando appodiabat se ad clavos pedum aliquando ad clavos manuum et ideo in omni hora sine interpolatione vehementissime patiebatur (LLT-A); Elvico Teutonico, De dilect. 20 Sicut per virtutem dispositivam continue sine interpolatione se disponit ut suscipiat te suam vitam, sic tu per naturales potentias ad vitam tuam te dispone: quod si feceris, cum sufficienter te disposueris, animaberis, perficieris, compleberis (LLT-B).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 14.12.2020.
Data ultima revisione: 15.08.2022.