exemplar, -aris (s.n.)

1. modello, esempio (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. II i 1 Sed quia ipsum (scil. vulgare) prosaycantes ab avientibus magis accipiunt et quia quod avietum est prosaycantibus permanere videtur exemplar, et non e converso - que quendam videntur prebere primatum -, primo secundum quod metricum est ipsum carminemus, ordine pertractantes illo quem in fine primi libri polluximus.
Ep. II 7 Quapropter, carissimi domini mei, supplici exhortatione vos deprecor quatenus modice dolere velitis et sensualia postergare, nisi prout vobis exemplaria esse possunt; et quemadmodum ipse iustissimus bonorum sibi vos instituit in heredes, sic ipsi vos, tanquam proximiores ad illum, mores eius egregios induatis.
Mon. II v 12 Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar Camillus fuit qui, secundum Livium, dampnatus exilio, postquam patriam liberavit obsessam, spolia etiam romana Rome restituit, universo populo reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reversus est quam sibi repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est?
Mon. III xv 3 Forma autem Ecclesie nichil aliud est quam vita Cristi, tam in dictis quam in factis comprehensa: vita enim ipsius ydea fuit et exemplar militantis Ecclesie, presertim pastorum, maxime summi, cuius est pascere agnos et oves.
Mon. III xv 6 Quod non sic intelligendum est ac si Cristus, qui Deus est, non sit dominus regni huius; cum Psalmista dicat «quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius»; sed quia, ut exemplar Ecclesie, regni huius curam non habebat.

De vulg. 1
Ep. 1
Mon. 3

exemplar, De vulg. II i 1; Mon. II v 12; III xv 3; III xv 6
exemplaria, Ep. II 7

-

Il sost. nel lat. class. ha diversi signif.: esempio in senso generico (ThLL s.v. exemplar I), ciò – persona e oggetto – che si propone ad altri come modello da seguire (ThLL s.v. exemplar II A, uso che ricorre nella produzione dantesca) ma anche modello in senso tecnico artistico (ThLL s.v. exemplar II B), ciò che deriva da un esempio, spesso in senso tecnico (es. copie, descrizioni, manoscritti; ThLL s.v. exemplar III). Il sost., inoltre, ricorre in relazione con ydea o direttamente come suo equivalente all’interno del linguaggio tecnico della filosofia, specie platonica (ThLL s.v. exemplar II B 3); a questo proposito occorre notare che il nesso ydea – exemplar, tipico della terminologia filosofica del tempo, che ricorre in Mon. III xv 3 «è autorizzato tra gli altri da» Tommaso d’Aquino, Sent. I 7, 93 (vd. Chiesa-Tabarroni, Mon. III xv 3, n. ad loc., p. 212).

Sebbene i lessicografi mediev. tendano a distinguere il signif. di exemplar da quello di exemplum (es. Papias), i due termini sono sostanzialmente sinonimi (vd. es. Castiglioni-Mariotti s.v. exemplar 4): si possono spiegare in questo modo le varianti di Mon. sopra individuate.

Distingue decisamente exemplar da exemplum, sulla scorta di un passo di Rolandino, all’interno del linguaggio tecnico notarile Du Cange (s.v. exemplar): «In quo differunt exemplar et exemplum docet Rollandinus in Summa de Notaria: Exemplar dicitur originalis scriptura. Genus videlicet ex quo generatur vel ducitur exemplum, quod quidem appellatur originale, auctenticum. Exemplum vero quod etiam vocatur intextum, vel sumptum, est scriptura exemplata, generata, vel sumpta ex priori sive originali scriptura (…)».

Mon. II v 12: exemplar] exemplar A, C, D, E, F, G, H, K, M, N, P, Ph, R, S, V, Y, Z et edd., exemplum B, L, T, U
Mon. III xv 3: exemplar] exemplar A, B, C, D, E, F, G, K, L, N, P, Ph, S, T, U, V, Y, Z et edd., exemplum H M
Mon. III xv 6: exemplar] exemplar A, B, C, D, E, F, H, K, L, M, N, P, Ph, S, T, U, V, Y, Z et edd., exemplum G
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
essemplo (essempro), vd. ED s.v. esempio (E. Malato, F. Tateo).
Latino classico e tardoantico:
il termine nel lat. class. e tardoant. possiede differenti signif. (vd. Nota); sovrapponibili all'uso dantesco di exemplar sono «id quod vi aliqua praestantiave praeditum alteri vel ad imitandum proponitur vel pro exemplo est, ad quod aliquid fieri potest (...) aut id quod per se quasi norma, typus habetur» (vd. ThLL s.v. exemplar II A) e, più specificamente in campo filosofico, «de certa re (...) ad cuius similitudinem aliquid formatur» (vd. ThLL s.v. exemplar II B 3).
Latino medievale:
si segnalano alcune occorrenze ritenute significative: Aelredo di Rievaulx, Amicitia, III qui profecto germana et spiritali carent amicitia, propter se, et propter Deum et se expetenda, nec in se ipsis naturale amoris contuentur exemplar (LLT); Alberto Magno, Comm. in I Sent., d. 14 F, a. 16 Angeli se invicem illuminant, purgant, et perficiunt: ergo cum ecclesiastica hierarchia sit ad exemplar coelestis hierarchiae, videtur quod etiam inter viros sanctos unus alium possit purgare, illuminare, et perficere (LLT); Bonaventura, Comm. in III Sent., d. 35, a. unicus, q. 6 ad hoc habet dirigi per donum scientiae, quod quidem fundatur super principia fidei et dirigit in conversatione secundum exemplar Christi (LLT); Ruggero Bacone, Quaest. in Met., II exemplar et ydea sunt principia disponendi et regulandi opus; set natura indiget regulante et disponente et habet regulam producendi, quare habet exemplar ad quod respicit (LLT); Tommaso d’Aquino, Contra imp., VI i 200 Totius perfectionis exemplar Christi vita est (LLT); Sent. I vii 93 Ponitur enim idea quasi exemplar quoddam cuius similitudo sit aliis impressa (LLT).
Lessicografi medievali:

Papias (s.v. exemplar): Exemplar imago forma documentum exemplum. Exemplar unde aliquid exemplatur, exemplum vero quod ad aliud adducit (Mirabile).
Uguccione
, A 157, 2 (s.v. amplus) : (...) exemplar -ris ad cuius similitudinem fit (DaMA).
Balbi (s.v. exemplum): (…) exemplar ad cuius similitudinem fit. (…) Exemplar genus est exemplum quod trahis inde. Vel exemplar liber est exemplum quod trahis inde (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 27.07.2020.