monarcha, -e (s.m.)

1. monarca, imperatore, detentore della suprema autorità.
Mon. I ii 3 Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessaria sit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediate vel ab aliquo, Dei ministro seu vicario.
Mon. I v 9 Si ergo sic se habet in hiis et in singulis que ad unum aliquod ordinantur, verum est quod assummitur supra; nunc constat quod totum humanum genus ordinatur ad unum, ut iam preostensum fuit: ergo unum oportet esse regulans sive regens, et hoc “Monarcha” sive “Imperator” dici debet.
Mon. I vi 4 Et sic omnes partes prenotate infra regna et ipsa regna ordinari debent ad unum principem sive principatum, hoc est ad Monarcham sive Monarchiam.
Mon. I vii 2 Sicut ergo inferiora humane universitatis bene respondent ad ipsam, sic ipsa “bene” debet respondere ad suum totum (...): ergo et ipsa ad ipsum universum sive ad eius principem, qui Deus est et Monarcha, simpliciter bene respondet per unum principium tantum, scilicet unicum principem.
Mon. I x 4 Et hic (scil. tertius iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur) aut erit Monarcha aut non.
Mon. I x 5 Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sive mediate sive inmediate: et hic erit Monarcha sive Imperator.
Mon. I xi 2 Iustitia potissima est solum sub Monarcha: ergo ad optimam mundi dispositionem requiritur esse Monarchiam sive Imperium.
Mon. I xi 8 Ex hac itaque declaratione sic arguatur: iustitia potissima est in mundo quando volentissimo et potentissimo subiecto inest; huiusmodi solus Monarcha est: ergo soli Monarche insistens iustitia in mundo potissima est.
Mon. I xi 12 Sed Monarcha non habet quod possit optare: sua iurisdictio terminatur Occeano solum: quod non contingit principibus aliis, quorum principatus ad alios terminantur, ut puta regis Castelle ad illum qui regis Aragonum. Ex quo sequitur quod Monarcha sincerissimum inter mortales iustitie possit esse subiectum.
Mon. I xi 13 Preterea, quemadmodum cupiditas habitualem iustitiam quodammodo, (...) obnubilat, sic karitas seu recta dilectio illam acuit atque dilucidat. Cui ergo maxime recta dilectio inesse potest, potissimum locum in illo potest habere iustitia; huiusmodi est Monarcha: ergo, eo existente, iustitia potissima est vel esse potest.
Mon. I xi 15 Et quod Monarche maxime hominum recta dilectio inesse debeat, patet sic: omne diligibile tanto magis diligitur quanto propinquius est diligenti; sed homines propinquius Monarche sunt quam aliis principibus: ergo ab eo maxime diliguntur vel diligi debent. Prima manifesta est, si natura passivorum et activorum consideretur; secunda per hoc apparet: quia principibus aliis homines non appropinquant nisi in parte, Monarche vero secundum totum.
Mon. I xi 16 Et rursus: principibus aliis appropinquant per Monarcham et non e converso; et sic per prius et inmediate Monarche inest cura de omnibus, aliis autem principibus per Monarcham, eo quod cura ipsorum a cura illa supprema descendit.
Mon. I xi 18 Cum igitur Monarcha sit universalissima causa inter mortales ut homines bene vivant, quia principes alii per illum, ut dictum est, consequens est quod bonum hominum ab eo maxime diligatur.
Mon. I xi 19 Quod autem Monarcha potissime se habeat ad operationem iustitie, quis dubitat nisi qui vocem hanc non intelligit, cum, si Monarcha est, hostes habere non possit?
Mon. I xii 8 Sed existens sub Monarcha est potissime liberum.
Mon. I xii 9 Genus humanum solum imperante Monarcha sui et non alterius gratia est: tunc enim solum politie diriguntur oblique (....) que in servitutem cogunt genus humanum, ut patet discurrenti per omnes, et politizant reges, aristocratici quos optimates vocant, et populi libertatis zelatores; quia cum Monarcha maxime diligat homines, ut iam tactum est, vult omnes homines bonos fieri: quod esse non potest apud oblique politizantes.
Mon. I xii 12 Hinc etiam patet quod, quamvis consul sive rex respectu vie sint domini aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt, et maxime Monarcha, qui minister omnium proculdubio habendus est. Hinc etiam iam innotescere potest quod Monarcha necessitatur a fine sibi prefixo in legibus ponendis.
Mon. I xii 13 Ergo genus humanum sub Monarcha existens optime se habet; ex quo sequitur quod ad bene esse mundi Monarchiam necesse est esse.
Mon. I xiii 6 Sed Monarcha solus est ille qui potest optime esse dispositus ad regendum.
Mon. I xiii 7 Cum ergo Monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit vel saltem minimam inter mortales, (...) consequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest (...).
Mon. I xiii 8 Bene igitur dictum est cum dicitur in subassumpta quod Monarcha solus est ille, qui potest esse optime dispositus ad regendum: ergo Monarcha solus optime alios disponere potest.
Mon. I xiv 4 Sed humanum genus potest regi per unum suppremum principem, qui est Monarcha.
Mon. I xiv 10 Ergo melius est humanum genus per unum regi quam per plura, et sic per Monarcham qui unicus est princeps; et si melius, Deo acceptabilius, cum Deus semper velit quod melius est.
Mon. I xv 10 Quod si omnes consequentie superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se habere humanum genus esse in mundo Monarcham, et per consequens Monarchiam ad bene esse mundi.
Mon. I xvi 1 Nam si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius nostre deviationis, dispositiones hominum et tempora recolamus, non inveniemus nisi sub divo Augusto monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum.
Mon. II iii 1 Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod “Imperium” dicitur, sibi super mortales omnes ascivit.
Mon. III i 5 Questio igitur presens, de qua inquisitio futura est, inter duo luminaria magna versatur: romanum scilicet Pontificem et romanum Principem; et queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure Monarcha mundi est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum.
Mon. III xvi 2 Et ideo, ad perfectam determinationem propositi, “ostensive” probandum est Imperatorem, sive mundi Monarcham, inmediate se habere ad principem universi, qui Deus est.
Mon. III xvi 15 Sic ergo patet quod auctoritas temporalis Monarche sine ullo medio in ipsum de Fonte universalis auctoritatis descendit: qui quidem Fons, in arce sue simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex habundantia bonitatis.
Mon. III xvi 16 Et iam satis videor metam actigisse propositam. Enucleata veritas est questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundi necessarium esset Monarche offitium, ac illius qua querebatur an romanus populus de iure Imperium sibi asciverit, nec non illius ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo vel ab alio dependeret inmediate.

Mon. 43

monarcha, Mon. I v 9; I vii 2; I x 4; I x 5; I xi 2; I xi 8; I xi 12 (2); I xi 13; I xi 18; I xi 18 (2); I xii 8; I xii 9 (2); I xii 12 (2); I xii 13; I xiii 6; I xiii 7; I xiii 8 (2); I xiv 4; I xvi 1; III i 5
monarcham, Mon. I vi 4; I xi 16 (2); I xiv 10; I xv 10; III xvi 2
monarche, Mon. I ii 3 (2); I xi 8; I xi 15 (3); I xi 16; II iii 1; III i 5; III xvi 15; III xvi 16 (2)

-

Grecismo. La parola, che deriva dal greco (μονάρχης), inizia a essere att. in lat. a partire dall’età tardoant. (vd. Corrispondenze). Nel lat. mediev., dove compare anche nelle forme monarches, monarchos e monarchus, è impiegata a indicare i capi assoluti non solo in ambito politico (la Def. proposta tende a esplicitare proprio il fatto che monarcha è il detentore dell'autorità suprema), ma anche ecclesiastico (es. i vescovi, Du Cange s.v. monarcha, o la guida dei monaci, Blaise Mediev. s.v. monarcha, a proposito di s. Benedetto).

Circa l’ambito politico, si può notare che monarcha indica sia il re (vd. es. Uguccione, A 312, 5 s.v. archos) sia, come in D., l’imperatore. A questo riguardo occorre sottolineare che D., all’interno di Mon., impiega molto largamente monarcha nel primo libro, mentre tende ad abbandonare progressivamente la parola nel corso della trattazione a favore di imperator. Monarcha, però, torna a essere utilizzato nell’ultimo capitolo dell’opera, poiché tale capitolo funge da sintesi dell’intero trattato (Chiesa-Tabarroni Mon. III xvi 2, p. 228, n. ad loc.). D., inoltre, utilizza anche il termine collegato monarchia.

Lo scambio tra monarcha monarchia, come si può osservare nel campo Varianti, non è infrequente all'interno della tradizione della Mon. A proposito di Mon. I ii 3 annota Quaglioni Mon. p. 914, n. ad loc. che la variante monarchie in luogo di monarche, testimoniata da quasi la metà dei codici che tramandano Mon., è stata preferita da Witte Mon. e ricorre nei due volgarizzamenti (sia Ficino sia l'Anonimo, infatti, riportano «l'uficio della monarchia»). Nuovamente, monarchie in luogo di monarche in Mon. II iii 1 ha influito sulla traduzione approntata dall'Anonimo che anche qui propone «l'uficio della monarchia» (Quaglioni Mon., pp. 1069-1070, n. ad loc.). Interessante è il comportamento di D in Mon. I v 9, che sostituisce all'originario monarcha il sinon. imperator, e quello di U in Mon. I xi 2 che, associandosi ai codd. che tramandano monarchia invece di monarcha, propone monarchia sive Imperio sottolineando l'equivalenza tra i due vocaboli.

Mon. I ii 3: Monarche (1)] monarche B, D, E, H, K, L, Ph, Q, R, T, Y, Z, et edd., monarchie A, C, F, G, M, N, P, S, U, V
Mon. I ii 3: Monarche (2)] Monarche B, D, E, K, L, Ph, Q, T, U, V, Y et edd., monarchie A, C, F, G, H, M, N, P, R, S, Z
Mon. I v 9: Monarcha] Monarcha B, E, F, H, K, M, L p. c., N, R, T, U, Y, Z, et edd., monarchia A, C, G, L a. c., P, Ph, Q, S, V, imperator D
Mon. I vi 4: Monarcham] Monarcham B, C, D, E, G, H, K, L, M, Q, R, T, U, Y, V et edd., Monarchiam A, F, N, P, Ph, S, Z
Mon. I vii 2: Monarcha] Monarcha B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S, T, U, Y, Z et edd., monarchia A, V
Mon. I x 4: Monarcha] Monarcha B, D, E, F, G, H, K, L, N, P, Ph, Q, R, S, T, Y, Z et edd., monarchia A, C, M, U, V
Mon. I x 5: Monarcha] Monarcha B, C, D, E, F, G, H, K, L, M a. c., N, P, Ph, Q, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., monarchia A, M p. c.
Mon. I xi 2: Monarcha] Monarcha B, D, E, F, K, L, N, P, Ph, Q, R, S, T, V, Y et edd., monarchia A, C, G, H, M, Z, monarchia sive Imperio U
Mon. I xi 8: Monarcha] Monarcha B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., monarchia A
Mon. I xi 8: Monarche] Monarche B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., monarchie A
Mon. I xi 12: Monarcha] Monarcha B, C, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., monarchia A, D
Mon. I xi 12: quod Monarcha] Monarcha B, C, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., monarchia A, D
Mon. I xi 13: Monarcha] Monarcha B, C, D, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, S, T, U, V, Y et edd., monarchia A, E, R, Z
Mon. I xi 15: Monarche] Monarche B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, T, U, V, Y, Z et edd., monarchie A, om. S
Mon. I xi 15: Monarche sunt] Monarche B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., monarchie A
Mon. I xi 15: parte Monarche] Monarche B, C, D, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, S, T, U, V, Y, Z et edd., monarchie A, Monarcha E R
Mon. I xi 16: Monarcham] Monarcham B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., monarchiam A
Mon. I xi 18: Monarcha] Monarcha A, B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, T, U, V, Y, Z et edd., monarchia S
Mon. I xii 8: Monarcha] Monarcha A, C, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., monarchia B, D
Mon. I xii 9: Monarcha] Monarcha A, B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S, T, V, Y, Z et edd., Monarchia U
Mon. I xiv 10: Monarcham] Monarcham A, B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, R, T, U, V, Y, Z et edd., monarchiam S
Mon. II iii 1: Monarche] Monarche A, B, C, D, E, F, G, H, K, L, N, Ph, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., Monarchie M, P
Mon. III i 5: Monarche] Monarche B, C, D, E, F, G, H, K, L, N, P, Ph, R, T, U, V, Y, Z et edd., monarchie A, M, S
Mon. III xvi 2: Monarcham] Monarcham A, B, C, D, F, H, K, L, N, P, Ph, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., monarchiam E, G, M
Mon. III xvi 15: Monarche] Monarche B, C, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, R, S, U, V, Y, Z et edd., monarchie A, D, T
Mon. III xvi 16: Monarche] Monarche B, C, D, E, F, G, H, L, M, N, P, Ph, R, S, U, V, Y, Z et edd., deest A, Monarchiæ K, T
Mon. III xvi 16: an Monarche] Monarche B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., monarchie A

Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
vocabolo att. a partire dall'epoca tardoant. a indicare «qui solus imperat» (vd. ThLL s.v. monarcha): es. Ps. Ambr. Philos. epist. Atqui ego monarchae nec sua tuta esse puto: felicemque eum tyrannum censeo, cui in sua domo absque sanguine contigerit mori (CC); Cassiod. Ios. antiq. XI 3 ante (...) reges praesules eos Iudaeos regebant, qui appellabantur iudices et monarchae; Ios. C. Ap. 2, 164  igitur infinitae quidem particulatim gentium atque legum apud cunctos homines differentiae sunt: alii siquidem monarchis, alii vero populo potestatem reipublicae commiserunt (CC).
Latino medievale:
si segnalano alcune occorrenze ritenute significative: Sicardo di Cremona, Mitralis, II 1 apud gentiles fuit diversitas personarum, quoniam alie populares seu laicales (…) vel seculares ut monarcha, scilicet imperator, rex, patricius, prefectus, senator, dux, marchio, comes, preses, tribunus, centurio, decurio, quaternio, triumvir, pretor, questor, edilis, aula et ianitor (LLT); Giovanni Beleth, Summa, 12 Apud gentiles seculares erant hee persone: Monarcha, scilicet inperator Romanus, patricii, qui et senatores dicebantur, ad quorum arbitrium de universis ordinabantur reges (LLT); Bonaventura, Comm. in Ioh., cap. 19, 12, 13 Omnis enim, qui se regem facit, contradicit Caesari; quia tunc Caesar erat monarcha, unde ipsius erat dare potestatem regnandi; qui ergo se ipsum regem constituebat, contradicebat Caesari (LLT); Alessandro di Roes, Memoriale, 30 Dicunt preterea aliud ibidem esse vulgare propheticum, quod de Karlingis, id est de stirpe regis Karoli et de domo regum Francie imperator suscitabitur Karolus nomine, qui erit princeps et monarcha totius Europe et reformabit ecclesiam et imperium, sed post illum nunquam alius imperabit (MGH); Alberto, Const. 4, 173 vicarius Ihesu Christi et successor Petri potestatem imperii a Grecis transtulit in Germanos, ut ipsi Germani, id est septem principes, quatuor laici et tres clerici, possint eligere regem Romanorum, qui est promovendus in imperatorem et monarcham omnium regum et principum terrenorum (MGH); Guido Vernani, Repr. Mon., I 6 Monarcha (…) totius humani generis debet excedere in virtutibus moralibus et in prudentia totum genus humanum. Talem autem purum hominem impossibile fuit aliquando reperire. Unde secundum istam philosophicam rationem solus Dominus Iesus Christus et nullus alius fuit verus monarcha.
Lessicografi medievali:

Isid. Orig. IX iii 23: Monarchae sunt, qui singularem possident principatum, qualis fuit Alexander apud Graecos, et Iulius apud Romanos (Mirabile).
Papias (s.v. monarchae): Monarchae sunt qui singularem possident principatum, qualis Alexander apud Graecos et Caesar apud romanos (Mirabile).
Uguccione, A 312, 5 (s.v. archos): (...) monarcha -che, idest princeps unius civitatis vel unicus princeps in aliquo regno (DaMA); M 133, 10 (s.v. monos): (...) monarcha -e, princeps unius civitatis vel singularis princeps, scilicet qui singularem possidet principatum, sicut Alexander apud Grecos et Iulius apud Romanos (DaMA).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 01.12.2020.