monarchia, -e (s.f.)

1. monarchia (Castiglioni-Mariotti), forma di governo retta da un monarca.
Ep. VI 8 Quid, fatua tali oppinione summota, tanquam alteri Babilonii, pium deserentes imperium nova regna temptatis, ut alia sit Florentina civilitas, alia sit Romana? Cur apostolice monarchie similiter invidere non libet, ut si Delia geminatur in celo, geminetur et Delius?
Mon. I i 5 inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere inmediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo provigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar.
Mon. I ii 1 Primum igitur videndum quid est quod “temporalis Monarchia” dicitur, typo ut dicam et secundum intentionem.
Mon. I ii 2 Est ergo temporalis Monarchia, quam dicunt “Imperium”, unicus principatus et super omnes in tempore vel in hiis et super hiis que tempore mensurantur.
Mon. I v 1 Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et dubitata queruntur circa Monarchiam temporalem, que comuniori vocabulo nuncupatur “Imperium” (...).
Mon. I v 2 Itaque prima questio sit: utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit.
Mon. I v 10 Et sic patet quod ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse sive Imperium.
Mon. I vi 4 Et sic omnes partes prenotate infra regna et ipsa regna ordinari debent ad unum principem sive principatum, hoc est ad Monarcham sive Monarchiam.
Mon. I vii 3 Ex quo sequitur Monarchiam necessariam mundo ut bene sit.
Mon. I ix 3 Propter quod necessarium apparet ad bene esse mundi Monarchiam esse, sive unicum principatum qui “Imperium” appellatur.
Mon. I x 6 Est igitur Monarchia necessaria mundo.
Mon. I xi 2 Iustitia potissima est solum sub Monarcha: ergo ad optimam mundi dispositionem requiritur esse Monarchiam sive Imperium.
Mon. I xi 20 Satis igitur declarata subassumpta principalis, quia conclusio certa est: scilicet quod ad optimam dispositionem mundi necesse est Monarchiam esse.
Mon. I xii 13 Ergo genus humanum sub Monarcha existens optime se habet; ex quo sequitur quod ad bene esse mundi Monarchiam necesse est esse.
Mon. I xiii 8 Ex quo sequitur quod ad optimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.
Mon. I xiv 11 Unde sequitur humanum genus optime se habere cum ab uno regitur; et sic ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse.
Mon. I xv 10 Quod si omnes consequentie superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se habere humanum genus esse in mundo Monarcham, et per consequens Monarchiam ad bene esse mundi.
Mon. I xvi 1 Nam si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius nostre deviationis, dispositiones hominum et tempora recolamus, non inveniemus nisi sub divo Augusto monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum.
Mon. II viii 8 Preter istos et post, Alexander rex Macedo maxime omnium ad palmam Monarchie propinquans, dum per legatos ad deditionem Romanos premoneret, apud Egiptum ante Romanorum responsionem, ut Livius narrat, in medio quasi cursu collapsus est.
Mon. III x 9 Cum ergo scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet. 

Ep. 1
Mon. 19      

monarchia, Mon. I ii 1; I ii 2; I v 2; I x 6; I xiii 8; I xvi 1
monarchiam, Mon. I v 1; I v 10; I vi 4; I vii 3; I ix 3; I xi 2; I xi 20; I xii 13; I xiv 11; I xv 10
monarchie, Ep. VI 8; Mon. I i 5; II viii 8; III x 9

apostolica monarchia: Ep. VI 8
temporalis monarchia: Mon. I i 5; I ii 1; I ii 2;  I v 1; I v 2
universalis monarchia: Mon. III x 9

Grecismo. Il termine deriva dal greco (μοναρχία) ed è penetrato in lat. in età piuttosto tarda e possiede un signif. proprio («unius principatus, unius dominatus»), declinato in senso politico (vd. ThLL s.v. monarchia 1 a) ed ecclesiastico (vd. ThLL s.v. monarchia 1 b), e uno traslato (impiegato a indicare l'«unitas divinae potestatis», vd. ThLL s.v. monarchia 2).

Nel lat. mediev. monarchia indica diverse realtà caratterizzate dall’unicità del potere che vi è esercitato: equivale, infatti, ora a «maiestas seu dignitas regia» (monarchia regia, vd. Du Cange s.v. monarchia), ora alla «regio quae sub iurisdictione ducis est» (vd. Arnaldi-Smiraglia s.v. monarchia), ed è impiegato anche in rif. a Cristo e a Dio (vd. DMLBS s.v. monarchia d).

Il termine, però, è impiegato anche nel senso di 'impero', uso che ricorre nella quasi totalità delle att. del vocabolo nella produzione latina di D. : l’unica eccezione è rappresentata da Ep. VI 8, ove si parla di monarchia apostolica. In alcuni passi di Mon. la sinonimia tra monarchia imperium è resa esplicita da D.: ciò si osserva in Mon. I ii 2;  I v 1; I v 10; I ix 3; I xi 2. A questo proposito è interessante notare che D., all’interno di Mon., impiega molto largamente monarchia nel primo libro, mentre tende ad abbandonare la parola nel corso della trattazione a favore di imperium, che diviene la forma quasi esclusiva del secondo e del terzo libro. D., inoltre, nella propria produzione lat. utilizza anche il termine collegato monarcha

Monarchia compare con una certa abbondanza anche nei commenti lat. alla Commedia, spesso a indicare il titolo del trattato dantesco; ciò si verifica nei seguenti passi: Pietro Alighieri (1) ad Purg. VI 91-93; Pietro Alighieri (2) ad Inf. VI 61-81; ad Inf. XXI Nota; Pietro Alighieri (3) ad Inf. II 16-24; ad Purg. XVI 73-84; ad Purg. XVI 85-95; ad Purg. XXVII 55-117; ad Purg. XXX 13-21; ad Par. I 70-102; ad Par. VII 19-123; ad Par. XIII 55-142; Codice Cassinese ad Par. XIII 67; Benvenuto da Imola ad Par. XXX 145-148 (DDP).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
monarchia, vd. ED (P.G. Ricci).
Latino classico e tardoantico:
l'uso dantesco si inserisce nel solco dell'impiego del sost. nel lessico politico tardoant. (vd. Nota), dove indica propriamente l'«unius principatus» (vd. ThLL s.v. monarchia 1 a).
Latino medievale:
il sost. è att. con abbondanza nel lat. mediev., pertanto si segnalano solo alcune occorrenze ritenute significative: Innocenzo III, papa, Reg. V, 154 (155) Nos enim, quicumque monarchiam imperii obtineret, in tanto ei crimine nullatenus parceremus, sed eius obviaremus conatibus pro ecclesiastica libertate, si etiam propter hoc ponere nos animam oporteret (LLT); Gregorio IX, papa, Epist., 703 Constantinus, qui singularem super universa mundi climata monarchiam obtinebat, (…) Italiam apostolice dispositioni relinquens, sibi novam in Grecia mansionem elegit (MGH); Alberto di Boemia, Epist., 73 Dum igitur [Aristoteles] viveret, convaluit Alexander per observationem sui sani consilii et imitationem precepti, et ideo subiugavit sibi civitates et triumphans acquisivit cuncta regna et totius mundi solus tenuit monarchiam (MGH); Lupoldo di Bebenburg, Tractatus, 5 Unde eciam imperator asserit papam senioris Rome primum esse omnium sacerdotum, (…) tum eciam propter honorem urbis Romane, cuius populus olim tenuit monarchiam imperii, sed postea transtulit ipsum imperium in imperatorem (MGH); Corrado di Megenberg, Yconomica, II ii 4 Nec, quemadmodum luna lucere non potest solis aspectui se non offerens, imperator mundi monarchiam gubernare valet, si magisterio se non conformaverit apostolice sedis (MGH).
Lessicografi medievali:

Isid. Orig. IX iii 23: Hinc (scil. e monarcha) et monarchia dicitur. Mονὰς quippe singularitas Graeco nomine, ἀρχή principatus est (Mirabile).
Papias (s.v. monarchae): (...) monarchia dicitur unius principatus. Monas quippe singularis Graece archae principatus dicitur (Mirabile).
Uguccione, A 312, 5 (s.v. archos): (...) monarchia -chie eius (scil. monarche) potestas (DaMA); M 133, 10 (s.v. monos): (...) monarchia -e, singularis principatus (DaMA).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 29.11.2020.