predicamentum, -i (s.n.)

1. categoria (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I xvi 2 Et quemadmodum de hiis dicimus que quantitatem et qualitatem ostendunt, de predicamentorum quolibet, etiam de substantia, posse dici putamus: scilicet ut unumquodque mensurabile sit, secundum quod in genere est, illo quod simplicissimum est in ipso genere.
Mon. III xii 5 Homo enim est id quod est per formam substantialem, per quam sortitur spetiem et genus, et per quam reponitur sub predicamento substantie; pater vero est id quod est per formam accidentalem, que est relatio per quam sortitur spetiem quandam et genus, et reponitur sub genere “ad aliquid”, sive “relationis”. Aliter omnia reducerentur ad predicamentum substantie, cum nulla forma accidentalis per se subsistat absque ypostasi substantie subsistentis: quod est falsum.
Mon. III xii 6 Cum ergo Papa et Imperator sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum, que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi, habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod existens sub illo genere.

De vulg. 1
Mon. 3

predicamento, Mon. III xii 5; III xii 6
predicamentorum, De vulg. I xvi 2
predicamentum, Mon. III xii 5

reponi sub predicamento: Mon. III xii 5; III xii 6
Il termine è att. nel lat. tardoant. come tecnicismo del lessico logico come sinon. di categoria (vd. ThLL s.v. praedicamentum 1 a) a indicare la «demonstratio, ostensio apud Logicos» (vd. Forcellini s.v. praedicamentum). Il sost., inoltre, è impiegato a indicare il titolo dell'opera aristotelica (vd. ThLL s.v. praedicamentum 1 b).

I signif. individuati sono mantenuti dal lat. mediev., che utilizza la parola a indicare anche la praedicatio (vd. Arnaldi-Smiraglia s.v. praedicamentum; vd. anche Du Cange s.v. praedicamentum, che glossa il vocabolo come «concio ad populum»).

D. impiega praedicamentum nel solco della tradizione tardoant. e mediev. come corrispettivo del tecnicismo filosofico greco κατηγορία. È da segnalare il fatto che la parola è impiegata anche per indicare le Categorie aristoteliche in Mon. III xv 9 («contrarietas enim in oppinione vel dicto sequitur ex contrarietate que est in re dicta vel oppinata, sicut verum et falsum ab esse rei vel non esse in oratione causatur, ut doctrina Predicamentorum nos docet») e Questio 4 («Questio igitur fuit de situ et figura sive forma duorum elementorum, aque videlicet et terre; et voco hic “formam” illam quam Phylosophus ponit in quarta specie qualitatis in Predicamentis») (vd. anche Categorie, ED, E. Berti).
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
il termine è att. in lat. a partire dall’età tardoant. (specialmente a partire da Mar. Victorinus e Aug.) a indicare la categoria «in arte logica» (vd. ThLL s.v. praedicamentum 1 a): es. Mar. Victorinus Boeth. in Porph. comm. pr. I 23 in omnibus praedicamentis sunt quaedam magis generum et magis specierum, sunt alia mixta; AugConf. IV xvi 29 Cum etiam te, Deus meus, mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intelligere conarer, quasi et tu subiectus esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subiecto, sicut in corpore (CC); CassiodInst. II iii 10 Aristotelis categoriae vel praedicamenta decem sunt: Substantia, οὐσία. Quantitas, ποσότης. Ad aliquid, πρὸς τί. Qualitas, ποιότης. Facere, ποιεῖν. Pati, πάσχειν. Situs, κεῖσθαι. Quando, πότε. Ubi, ποῦ. Habere, ἔχειν (CC).
Latino medievale:

nel lat. mediev. predicamentum è ampiamente att., pertanto si riportano alcuni esempi di occorrenze dei nessi danteschi: Alano di Lilla, Summa, I i 12 Hec ergo in theologicis generalis constituatur regula quod omnia nomina tam mathematica quam concretiva pertinentia ad predicamentum substantie, qualitatis et quantitatis ad divina translata, divinam essentiam predicant, et omnia in divinis constituunt predicamentum in quid (LLT); Guglielmo d’Auxerre, Summa, I viii 7 amor non sequitur regulam aliorum nominum qualitativorum propter multas causas. Prima est quia amor passio est vel passibilis qualitas; est autem passio vel passibilis qualitas inferens vel illata parum vel diu durans cum subiecto; amor autem in Deo non est illatus sed tantum inferens, unde semper in actu est et propter hoc magis pertinet ad predicamentum actionis, et sic ad predicamentum relationis, magis quam ad predicamentum substantie (LLT); Tommaso d’Aquino, In Meth., V xvi 988 Hunc autem modum qualitatis Aristoteles in praedicamentis praetermisit, quia non continetur sub praedicamento qualitatis, de quo ibi agebat (LLT); Enrico Bate da Malines, Speculum, II 21 Unde si determinetur illud genus entis quod continetur sub praedicamento, manifestum erit et de ente per accidens et de ente vero, quod est in anima (LLT); Francesco della Marca, Quaest. Met., VI iv 15 , quia esse per se est purus modus essendi, ideo non consistit per se in predicamento, sed reducitur ad predicamentum substantie, cuius est modus; sed esse ad est purus modus essendi; ergo non constituit per se predicamentum; relatio autem est quoddam predicamentum, ergo relatio, preter ad, includit rem substratam (LLT).

Lessicografi medievali:

Isid. Orig. II xvi 1: Sequuntur Aristotelis categoriae, quae Latine praedicamenta dicuntur: quibus per varias significationes omnis sermo conclusus est (Mirabile).

Commentatori danteschi:

I commentatori lat. della Commedia impiegano il termine esclusivamente nella funzione di titolo aristotelico: es. Pietro Alighieri (1) ad Inf. XXV 79-93: Quod Aristoteles negat in praedicamentis, ubi dicit quod sola substantia est susceptibilis contrariorum secundum se (DDP).

Autore: Federica Favero.
Data redazione: 12.07.2021.