duellum, -i (s.n.)

1. duello (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. II vii 9 Certamine vero dupliciter Dei iudicium aperitur: vel ex collisione virium, sicut fit per duellum pugilum, qui duelliones etiam vocantur, vel ex contentione plurium ad aliquod signum prevalere conantium, sicut fit per pugnam athletarum currentium ad bravium.
Mon. II vii 10 Primus horum modorum apud Gentiles figuratus fuit in illo duello Herculis et Anthei (...); secundus figuratur apud eosdem in Athalanta et Ypomene (...).
Mon. II ix 1 Et quod per duellum acquiritur, de iure acquiritur.
Mon. II ix 2 Hoc autem fit cum de libero assensu partium, non odio, non amore, sed solo zelo iustitie, per virium tam animi quam corporis mutuam collisionem divinum iudicium postulatur: quam quidem collisionem, quia primitus unius ad unum fuit ipsa inventa, “duellum” appellamus.
Mon. II ix 4 Duo igitur formalia duelli apparent: unum hoc quod nunc dictum est; aliud quod superius tangebatur, scilicet ut non odio, non amore, sed solo zelo iustitie de comuni assensu agoniste seu duelliones palestram ingrediantur.
Mon. II ix 5 Quod si formalia duelli servata sunt, aliter enim duellum non esset, iustitie necessitate de comuni assensu congregati propter zelum iustitie nonne in nomine Dei congregati sunt?
Mon. II ix 6 Et si iustitia in duello succumbere nequit, nonne de iure acquiritur quod per duellum acquiritur?
Mon. II ix 7 Hanc veritatem etiam Gentiles ante tubam evangelicam cognoscebant, cum iudicium a fortuna duelli querebant.
Mon. II ix 9 Unde caveant pugiles ne pretium constituant sibi causam; quia non tunc duellum, sed forum sanguinis et iustitie dicendum esset; nec tunc arbiter Deus adesse credatur, sed ille antiquus Hostis qui litigii fuerat persuasor.
Mon. II ix 12 Iam satis manifestum est quod per duellum acquiritur de iure acquiri. Sed romanus populus per duellum acquisivit Imperium: quod fide dignis testimoniis comprobatur. In quibus manifestandis non solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani diudicandum erat per duellum esse discussum.
Mon. II ix 16 Deinde cum finitimis, omni iure belli servato, cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in multitudine decertantium, sub forma tamen duelli, de imperio decretum fuisse Livius narrat: in quo quidem modo decertandi cum Samnitibus fere fortunam, ut dicam, incepti penituit.
Mon. II ix 18 Postquam vero Ytalorum litigia sedata fuerunt, et cum Grecis Penis nondum pro divino iudicio certatum esset, ad Imperium intendentibus illis et illis, Fabritio pro Romanis, Pirro pro Grecis, de imperii gloria in militie multitudine decertantibus, Roma obtinuit; Scipione vero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis in forma duelli bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius et omnes romane rei scriptores testificari conantur.
Mon. II ix 19 Quis igitur adeo mentis obtuse nunc est, qui non videat sub iure duelli gloriosum populum coronam orbis totius esse lucratum?
Mon. II ix 21 Et iam manifestum est quod romanus populus per duellum acquisivit Imperium: ergo de iure acquisivit; quod est principale propositum in libro presenti.

Mon. 18

duelli, Mon. II ix 4; II ix 5; II ix 7; II ix 16; II ix 18; II ix 19
duello, Mon. II vii 10; II ix 6
duellum, Mon. II vii 9; II ix 1; II ix 2; II ix 5; II ix 6; II ix 9; II ix 12 (3); II ix 21

-

Duellum nel lat. class. equivale ora a bellum (vd. ThLL s.v. duellum 1) ora a certamen singulare (specificamente, dei gladiatori; vd. ThLL s.v. duellum 2).

Il lat. mediev. conserva questa distinzione (con una preferenza per l'uso di duellum a indicare il «single combat», vd. DMLBS s.v. duellum), ma attribuisce al signif. di certamen singulare una valenza tecnica specifica per cui duellum equivale a «Monomachia seu singulare certamen, quo ambiguae disceptationes dirimebantur, quae ordinario iudicio terminari non poterant» (vd. Du Cange s.v. duellum 3), come specificato dalla Definizione.

Nel solco di quest'ultimo uso si inserisce l'impiego del termine da parte di D. (che ricorre anche al sost. duellio); la trattazione dantesca della tematica del duello, inoltre, appare fortemente influenzata dalla lettura del De officiis di Cicerone (in particolare, come ravvisato da Chiesa-Tabarroni Mon. II ix 1, p. 130, n. ad loc., di Cic. Off., I xi-xii). 

La variante bello in Mon. II ix 6 tramandata da K e S sarà da considerare banalizzazione, priva del valore tecnico individuato, dell'originaria lezione duello.

Mon. II ix 6: duello] duello A, B, C, D, E, F, G, H, L, M, N, P, Ph, R, T, U, V, Y, Z et edd., bello K, S
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
con il signif. di «certamen singulare» il sost. è att. a partire dall'età class. (vd. ThLL s.v. duellum 2): es. HorEpist. 2, 2, 98 caedimur et totidem plagis consumimus hostem / lento Samnites ad lumina prima duello (CC); Ps. Quint. Decl. exc. Monac. 9 pugnat cum gladiatore, ego tremens duellum inspicio et singulos ictus, quos ille perferebat; Tert. Spect. 11 Ut de loco suppleam et de loco communi, pro collegio artium Musicarum et Minervalium et Apollinarium, etiam Martialium per duellum, per tubam in stadio circum aemulantur, quod utique templum est et ipsum eius idoli, cuius sollemnitates agit (CC).
Latino medievale:
si segnalano alcune occorrenze ritenute significative: Aristotele, Anal. post. (tr. Gerardo di Cremona), II 19 Verum non venamur eos nisi ex sensu, sicut accidit in duello (ALD); Alberto Magno, Anal. Post., II v 1 Huius autem simile in monomachia sive bello quod est duellum, in quo pugnat unus contra alterum, quod monomachia vocatur (LLT); Tommaso d’Aquino, In III Sent., d. 39, q. 1, a. 2, q. 2, arg. 1 Praeterea, in sortibus, et iudiciis quae fiunt per ignem et aquam vel per duellum, expectatur divinum testimonium; et propter hoc sunt prohibita, quia in his videtur esse quaedam Dei tentatio (LLT); Sort., 3 Unde etiam duella ad hoc videntur pertinere, nisi in quantum per artem vel virtutem plerumque unus alium superat (LLT); Summa Theol., IIa IIae, q. 95, a. 8, resp. 3 eadem ratio videtur esse de lege duellorum, nisi quod plus accedit ad communem rationem sortium, in quantum non expectatur ibi miraculosus effectus (LLT); In Polit., II xii 291 videmus quod si quae leges adhuc remanent de antiquis, sunt omnia stulta, sicut in quadam terra erat talis lex circa homicidia quod si aliquis de cognatis occisi persequeretur homicidam et ille fugeret praesente multitudine testium, quod ille reputaretur reus homicidii (et ab hinc videtur introducta consuetudo duellorum) (LLT).
Lessicografi medievali:

Papias (s.v. duellum): Duellum antea bellum dicebatur, quod duae sint partes dimicantium; post mutata et detracta littera bellum dicitur (Mirabile).
Uguccione, B 83, 28-33 (s.v. bonus): (…) duellum et hoc duellium quasi dubellum, idest duorum bellum; (…) Et nota quod quidam dicunt quod olim bellum dicebatur duellum a duo, quia due sunt partes dimicantium, vel quia alterum faciat victorem alterum victum; postea, detracta 'd' et 'v' mutata in 'b', dictum est bellum (DaMA).
Balbi (s.v. duellum) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:
Duellum ricorre nei segg. passi: Guido da Pisa ad Inf. I 106-108: Ad has voces pars utraque deposuit arma, et ipsi solummodo duo (scil. Aeneas et Turnus) duello pugnare ceperunt (DDP); ad Inf. XXIII 7-9: autor aliam comparationem inducit, dicens quod ista duo vocabula, scilicet mo et issa, non plus conveniunt in significatione, neque plus paria iudicantur, quam conveniant illa duo, scilicet rixa demonum et muris et rane duellum (DDP); ad Inf. XXVI 52-54: placuit finaliter tam obsidentibus quam obsessis ut illi duo germani, propter quos erat orta discordia et propter quam discordiam tot reges et populi erant mortui, singulari duello bellare deberent (DDP); ad Inf. XXXI 100: Cum autem ambo duello pugnarent et Hercules prevaleret, Antheus se sponte deiciebat ad terram, ex cuius contactu semper vires in melius resummebat (DDP).
Pietro Alighieri (1) ad Inf. XX 58-93: postquam Etheocles et Polynices reges Thebarum et fratres se per duellum occiderunt (…) Creon dictae civitatis Thebarum dominium occupavit (DDP); ad Purg. XXII 55-60: Et procedendo dictus Etheocles et Polynices, proeliati in duello se simul occiderunt (DDP).
Benvenuto da Imola ad Inf. XXVI 49-54: matronae vero plorantes prohibebant parvulos suos videre tam crudele duellum (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Inf. XXVI 49-54: cotidie Pollinices invitabat germanum suum ad duellum; tandem Etheocles acceptavit duellum. Licet mater Iocasta prohiberet duellum, nihilominus commissum est (DDP).
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 06.04.2020.