comuniter (avv.)

1. generalmente (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I xii 8 Sed quamvis terrigene Apuli loquantur obscene comuniter, prefulgentes eorum quidam polite locuti sunt, vocabula curialiora in suis cantionibus compilantes.
Ep. XIII 45 Est etiam prenotandum quod prenuntiatio ista, que comuniter exordium dici potest, aliter fit a poetis, aliter fit a rethoribus.
Mon. II i 2 Sicut ad faciem cause non pertingentes novum effectum comuniter admiramur, sic, cum causam cognoscimus, eos qui sunt in admiratione restantes quadam derisione despicimus.
Mon. II ii 3 quicquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia existente, per prius ab artifice Deo sit et secundario a celo, quod organum est artis divine, quam “naturam” comuniter appellant.
Mon. II iv 1 miraculum est quod preter ordinem in rebus comuniter institutum divinitus fit.
Questio 5 Et restricta fuit questio ad hoc, tanquam ad principium investigande veritatis, ut quereretur utrum aqua in spera sua, hoc est in sua naturali circumferentia, in aliqua parte esset altior terra que emergit ab aquis et quam comuniter quartam habitabilem appellamus.
Questio 54 Nam, ut comuniter ab omnibus habetur, hec habitabilis extenditur per lineam longitudinis a Gadibus, que supra terminos occidentales ab Hercule positos ponitur, usque ad hostia fluminis Ganges.
Questio 55 Per lineam vero latitudinis, ut comuniter habemus ab eisdem, extenditur ab illis quorum cenith est circulus equinoctialis, usque ad illos quorum cenith est circulus descriptus a polo zodiaci circa polum mundi.

De vulg. 1
Ep. 1
Mon. 3
Questio 2

comuniter, De vulg. I xii 8; Ep. XIII 45; Mon. II i 2; II ii 3; II iv 1; Questio 5; 54; 55.

-

L’avv. nel lat. class. equivale a una cum aliis, vel una cum omnibus, non divisim (vd. Forcellini s.v. communiter e ThLL s.v. communiter I A); ha anche il signif. di similiter, pariter (vd. ThLL s.v. communiter I B) ed è impiegato con valore tecnico nel linguaggio grammaticale (vd. ThLL s.v. communiter II).

In età tardoant. communiter assume il senso di 'comunemente' che ritroviamo nella produzione latina dantesca: nelle opere volgari di D., invece, l’avv. è utilizzato con il valore di 'in comune, insieme' (vd. comunemente in ED).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
comunemente, vd. ED (A. Mariani).
Latino classico e tardoantico:
Tert. Nat. II 4 denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam, universos deos vestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεοὺς communiter appelletis (CC); Non. 6 fatum, sicuti conmuniter intellegitur, significantiam decreti habet (LLT-B); Ambr. Hex. III iv 17 sicut (....) animal generis significatio est, cui inest proprium aliquid et excellens; rationabile autem proprium est hominis: ita et terra potest communiter dici vel scatens aquis, vel deserta et invia, et sine aqua (CC); Ambr. Off. 16 aliud (....) est communiter sapere, aliud sapere perfecte (CC); Soran. 1 Qua vita agenda est nutrix? communiter sicut omnes homines ut sana esse possit (LLT-B) (vd. ThLL s.v. communiter III).
Latino medievale:

il termine è ampiamente att. nel lat. mediev., pertanto si riportano alcuni esempi selezionati da un corpus di opere prodotte nel XIII secolo.
Alberto Magno
, Comm. in I Sent., 31H, 10 Forte dices, sicut communiter dicitur, quod ratio aequalitatis incipit in secundo, et non in primo (LLT-B); Anon., Quaest. de caelo, II 11 Sed causa prima in genere est quae prima in causis naturalibus secundum virtutem suo moto proportionata, et haec est intelligentia sive caelestis animus sive quocumque aliter communiter nominetur (LLT-B); Ruggero Bacone, Opus Maius, VII iv 2 cum estimatur quod Avicenna fecit librum Celi et mundi, qui communiter habetur, falsum est (LLT-B); Guglielmo Peraldo, Erudit. princ., II Prooemium Declaratis quibusdam in praecedenti libro, quae communiter decent principem, ostendetur in hoc secundo libro, quomodo princeps habere se debeat ad Deum, et ejus Ecclesiam (LLT-B); Tommaso d’Aquino, In Arist. phys., I viii 5 Empedocles posuit principia solum illa quatuor quae communiter dicuntur elementa (LLT-A); Raimondo Lullo, Disp. sap., II 2 id, quod communiter vocatur incarnatio, est participatio naturae divinae et naturae humanae et personae divinae et personae humanae (LLT-A).

Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 19.05.2020.