phylosophor, -atus sum, -ari (v.)

1. dedicarsi alla filosofia.
De vulg. II vi 2 Est enim sciendum quod constructionem vocamus regulatam compaginem dictionum, ut “Aristotiles phylosophatus est tempore Alexandri”.
Questio 1 Universis et singulis presentes litteras inspecturis, Dantes Alagherii de Florentia inter vere phylosophantes minimus, in Eo salutem qui est principium veritatis et lumen.
Questio 61 Cum igitur innata sit nobis via investigande veritatis circa naturalia ex notioribus nobis, nature vero minus notis, in certiora nature et notiora, (...) , et notiores sint nobis in talibus effectus quam cause, - quia per ipsos inducimur in cognitionem causarum, ut patet, quia eclipsis solis duxit in cognitionem interpositionis lune, unde propter admirari cepere phylosophari -, viam inquisitionis in naturalibus oportet esse ab effectibus ad causas.
2. ragionare con metodo filosofico.
Mon. I ix 2 Et cum celum totum unico motu, scilicet Primi Mobilis, et ab unico motore, qui Deus est, reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut phylosophando evidentissime humana ratio deprehendit, si vere sillogizatum est, humanum genus tunc optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico motore, et unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur.
Mon. II ii 3 (...) cum Deus ultimum perfectionis actingat et instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur defectum, ut ex hiis patet que de celo phylosophamur, restat quod quicquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materie subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et celi (...).
Questio 50 Et secundum hec salvatur concentricitas terre et aque; et nichil sequitur impossibile apud recte phylosophantes, ut patet in ista figura, ut sit celum circulus in quo A, aqua circulus in quo B, terra circulus in quo C.
De vulg. 1
Mon. 2
Questio 3
phylosophamur, Mon. II ii 3
phylosophando, Mon. I ix 2
phylosophantes, Questio 1; 50
phylosophari, Questio 61
phylosophatus est, De vulg. II vi 2
-
Il v. - derivato denominale da philosophus - è att. a partire dalla latinità class. con il signif. di «sapientiae studere, rerum naturas perscrutari, philosophorum more disputare» (vd. Forcellini s.v. philosophor  e ThLL s.v. philosophor I). Nel lat. tardoant., poi, il v. sviluppa un ulteriore signif., per cui risulta equivalente a «sancte vivere, vitiis passionibusque deditus non esse» (vd. ThLL s.v. philosophor II).

Il v., che risulta att. nelle grafie philosophor phylosophor e anche nella forma attiva philosopho, nel lat. mediev. mantiene i medesimi signif. che possedeva nel lat. class. e tardoant. (vd. es. DMLBS s.v. philosophari e Du Cange s.v. philosophia 1), con una preferenza, però, per il suo impiego come parte del lessico filosofico. A quest'ultimo ambito appartengono le occorrenze nella produzione lat. dantesca.

Le Def. proposte tengono presente sia quanto registrato dai vocabolari di lat. mediev. (es. «to study or practise philosophy» DMLBS s.v. philosophari 1), sia le proposte dell'ED (s.v. filosofare: «indagare filosoficamente»), sia le diverse soluzioni adottate dai traduttori delle opere di D.: per es. Tavoni De vulg., Fenzi De vulg. e Quaglioni Mon. propongono "filosofare" rimanendo aderenti al v. lat., mentre Chiesa-Tabarroni Mon. ha "ricavare dalla filosofia" e "studiare in filosofia". Simili sono le proposte di Rinaldi Questio ("coltivare la filosofia") e Mazzoni Questio ("professare la filosofia"), mentre più interpretative sono quelle di Ronconi Mon. ("scoprire per via dialettica" e "come ci dimostrano le nostre speculazioni").
 
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
filosofare, vd. ED.
Latino classico e tardoantico:
nell'accezione di 'dedicarsi alla filosofia, studiare la filosofia' il v. è att. già nel lat. class. (vd. ThLL s.v. philosophor I A b): es. CicAc. 2, 72 sophistes (...) enim appellabantur ii qui ostentationis aut quaestus causa philosophantur (CC); SenEpist. 17, 13 Non cum vacaveris, philosophandum est; omnia alia neglegenda, ut huic adsideamus, cui nullum tempus satis magnum est (CC); Quint. Inst. 5, 10, 70 Qui beatam vitam vivere volet, philosophetur oportet (CC).
Latino medievale:
il v. è att. con una certa abbondanza nel lat. mediev., pertanto si segnalano alcune occorrenze a titolo d'es.: Ugo di San Vittore, Ep. phil. Michi vero moderatius sapuisse videntur qui philosophiam non solum philosophandi studium veraciter appellandum iudicarunt sed ipsum quoque, quodcumque ad philosophandum sive ad philosophiam sive secundum philosophiam proprie et secundum se constitutum est, quia omnis ars et hoc recte dicitur de quo ipsa agitur et quo agitur secundum ipsam (LLT); Giovanni di Salisbury, Metalogicon, IV 40 Qui vero ad usum vitae convertit extrinseca, ut eorum agnoscat et veneretur auctorem, suum metiatur imperfectum, qui vix pauca comprehendere potest, et rebus transitoriis cum quibus et ipse transit, non nisi precario utitur et ad horam, qui concupiscentias cohibet, reprimit, aut extinguit, qui imaginem Dei vitio corruptam, diligenti studio nititur reformare, qui virtutum toto nisu colit et exercet officia, rectissime philosophatur (LLT); Alberto Magno, Anal. Post., II i 1 Adhuc autem quia quaestio in accipiendo scientiam antecedit scitum, quia quaestio fit ex admiratione, et ideo excitat ad inquirendum causam in eo quod demonstrabile est, ideo conveniens est incipere a quaestione ex qua incipit philosophari omnis recte inquirens per philosophiam (LLT); Tommaso d’Aquino, In Meth., I iii 54 illi, qui primo philosophati sunt, et qui nunc philosophantur, incipiunt philosophari propter admirationem alicuius causae (LLT); Summa Theol., Ia IIe, q. 41, a. 4, resp. 5 Unde admiratio est principium philosophandi, sed stupor est philosophicae considerationis impedimentum (LLT).
Lessicografi medievali:
Uguccione, F 36, 8 (s.v. filos): (...) philosophor -aris, idest studere philosophie (DaMA); S 195, 5 (s.v. sophos): (...) philosophor -ris, idest studere sapientie vel docere vel tractare eam (DaMA).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 17.01.2022.