complexionatus, -a, -um (agg.)

1. dotato di struttura (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. I iii 6 Non est ergo vis ultima in homine ipsum esse simpliciter sumptum, quia etiam sic sumptum ab elementis participatur; nec esse complexionatum, quia hoc reperitur in mineralibus; nec esse animatum, quia sic etiam in plantis; nec esse apprehensivum, quia sic etiam participatur a brutis; sed esse apprehensivum per intellectum possibilem: quod quidem esse nulli ab homine alii competit vel supra vel infra.
Questio 47 Et cum omnes forme materiales generabilium et corruptibilium, preter formas elementorum, requirant materiam et subiectum mixtum et complexionatum, ad quod tanquam ad finem ordinata sunt elementa (...); necesse est esse partem in universo ubi omnia miscibilia, scilicet elementa, convenire possint; hec autem esse non posset, nisi terra in aliqua parte emergeretur, ut patet intuenti.

Mon. 1
Questio 1

complexionatum, Mon. I iii 6; Questio 47

-

Il termine, che deriva da complexio, non è registrato nei principali repertori e dizionari della lingua lat. e non sembra att. prima del XIII sec., dove compare quasi esclusivamente in opere e contesti di carattere filosofico con il signif. primario di «constitué parfaitement» (Blaise Mediev. s.v. complexionatus 1) o «certa ratione constitutus» (Du Cange s.v. complexionatus).

D. ricorre all'agg. due volte all'interno della sua produzione lat.; in Mon. I iii 6 la parola «è collegabile al concetto di mixtio, ossia alla combinazione dei quattro elementi fondamentali che, mescolandosi fra loro, vengono a realizzare un individuo composto» (Chiesa-Tabarroni Mon., n. ad loc.) e può essere generalmente considerata «l’equivalente mediolatino del greco κρᾶσις» (Rinaldi Questio 47, p. 723, n. ad loc.).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
-
Latino medievale:
l'agg. è att. non frequentemente nel lat. mediev., ove ricorre quasi esclusivamente in contesti filosofici (vd. Nota). Si segnalano alcune occorrenze a titolo d'es.: Dionigi l’Aeropagita, Cael. hier. (tr. Grossatesta) XV 3 Non enim sicut aqua penetrans terram facit quandam mixtionem et fit lutum, sic ignis miscetur hiis que inflammat et consumit aut hiis que calefacit, licet in complexionibus complexionatorum quandam habeat cum ceteris elementis ex quibus complexionatum conponitur conmixtionem, in hoc gerens deitatis vestigium que per omnia incedens omnibus est incommixtibilis et a nullo quoquo modo alterabilis (LLT-A); Alberto Magno, Comm. in I Sent. d. 3 A, a. 5 In homine autem salvantur simplicia in humoribus, et mixta, et complexionata per similitudinem materiae (LLT-B); Bonaventura, Itin. I 14 Pulcritudo autem rerum secundum varietatem luminum figurarum et colorum in corporibus simplicibus mixtis et etiam complexionatis sicut in corporibus caelestibus et mineralibus sicut lapidibus et metallis plantis et animalibus tria praedicta evidenter proclamat (LLT-A); Tommaso d’Aquino, Summa gent. II xxx 12 Quia enim materia propria hominis est corpus commixtum et complexionatum et organizatum, necessarium est absolute hominem quodlibet elementorum et humorum et organorum principalium in se habere (LLT-A); Guglielmo di Ockham, Exp. Praed. XIV 4 si quaeratur qualis est homo, convenienter respondetur quod est sanus vel aeger, bene complexionatus vel male (LLT-A).
Lessicografi medievali:

Uguccione, P 134, 15 (s.v. plecto): (…) complexionatus -a -um, complexione participans vel dispositus (DaMA).

Commentatori danteschi:
L'agg. ricorre solo nei segg. brani: Anonimo Lombardo ad Purg. XXIX 112-114: in quantum erat avis, habebat pennas aureas, idest divinitatem representabat; alias vero menbra alba erant, idest ex carne et ossibus, mista rubeo, idest sanguine complexionata, sicut verum corpus erat (DDP).
Pietro Alighieri (1) ad Par. XIV 100-102: quia iuste bellantes et pro fide Christi, complexionati ab ipso Marte, merentur paradisum, ita nunc auctor se fingit eos videre gloriari in forma crucis (DDP).
Pietro Alighieri (3) ad Par. VII 124-148: anime sensitive brutorum et vegetative arborum producte sunt et complexionate a creata virtute ab ipso Deo (DDP).
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 17.08.2020.