ingruo, -ui, -ere (v.)

1. incombere (Castiglioni-Mariotti).
Mon. III ix 3 Quod autem responsio non fuisset ad intentionem Cristi non erit inmanifestum, si considerentur verba precedentia et causa verborum. Propter quod sciendum quod hoc dictum fuit in die Cene; unde Lucas incipit superius sic: «Venit autem dies azimorum in quo necesse erat occidi Pascha», in qua quidem cena prelocutus fuit Cristus de ingruente passione, in qua oportebat ipsum separari a discipulis suis.
Mon. 1
ingruente, Mon. III ix 3
ingruente passione: Mon. III ix 3
Hapax nel lat. dantesco. Il v. è utilizzato nell’accezione di ‘incombere’ e in senso fig., con rif. alla passione di Cristo. Tale accezione ricorre già ampiamente nel lat. class., tardoant. e mediev. (cfr. il campo Corrispondenze).

La iunctura «ingruente passione», allo stato attuale delle conoscenze, non compare altrove con il signif. attribuitole da D.

Per tradurre il participio ingruente, sia Chiesa-Tabarroni Mon., p. 195 che Quaglioni Mon., p. 419 prediligono l’uso dell’agg. 'imminente'.

Il v. non trova alcun riscontro nella più antica tradizione esegetica alla Commedia.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att. (cfr. ThLL s.v. ingruo I B 1); vd. ad es. Verg. Aen. II 301 Diverso interea miscentur moenia luctu / et magis atque magis, quamquam secreta parentis / Anchisae domus arboribus que obtecta recessit, / clarescunt sonitus armorumque ingruit horror (MqDq); XII 284 it toto turbida caelo / tempestas telorum ac ferreus ingruit imber (MqDq); Liv. XXV xxvi 15 Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos infirma que corpora tecta et umbrae recreaverant (CC); Hier. In Luc. VI Unde et ‘abscondebat se mensibus quinque’, non usque ad nonum mensem, donec partus ingrueret, sed usque quo conciperet et Maria (LLT).
Latino medievale:
ampiamente att. (cfr. DMLBS s.v. ingruere 2), vd. ad es. Beda il Venerabile, Hist. Eccl., IV x 2 Erat quippe in proximo comes quidam, cuius uxor ingruente oculis caligine subita tantum per dies eadem molestia crebrescente gravata est, ut ne minimam quidem lucis alicuius posset particulam videre (CC); Pier Damiani, Epist., 44 Immo quis quantalibet ingruentium tentationum pressus caligine sine consolatione recessit? (MGH); Tommaso d’Aquino, Cat. in Luc., XXIV 2 Expectabant enim Christum salvaturum et redempturum populum Israel ab ingruentibus malis, et a servitute Romanorum; ipsum quoque credebant terrenum regem fieri, quem putabant promulgatam in se mortis sententiam cavere potuisse (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. ingruere): Ingruere: graviter irruere, cum impetu supervenire. (s.v. ingruo): ingruo -is, insto, invado (Mirabile). 
Uguccione G 101, 6 (s.v. grus): ingruo -is, idest maturare, imminere, impendere, instare; et proprie dicitur de malo: malum ingruit, quia contra congruum et bonum est quod impendet, idest contra congruitatem venit (DaMA).
Balbi (s.v. gruo)= Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 01.02.2021.