interimo, -emi, -emptum, -ere (v.)

1. demolire, negare in via assoluta (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. III iv 5 Si vero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam sillogisticam non esse servatam. Si vero peccatum sit in materia, aut est quia “simpliciter” falsum assumptum est, aut quia falsum “secundum quid”. Si “simpliciter”, per interemptionem assumpti solvendum est; si “secundum quid”, per distinctionem.
Mon. III v 2 Et hoc vero de facili solvitur; nam cum dicunt quod Levi et Iudas, filii Iacob, figurant ista regimina, possem similiter hoc interimendo dissolvere: sed concedatur.
Mon. III vii 2 Ad hoc respondens, licteram Mathei et sensum confiteor, sed quod ex illa inferre conantur interimo. Sillogizant enim sic: “Deus est dominus spiritualium et temporalium; summus Pontifex est vicarius Dei: ergo est dominus spiritualium et temporalium”.
Mon. III x 4 Hanc ergo minorem interimo et, cum probant, dico quod sua probatio nulla est, quia Constantinus alienare non poterat Imperii dignitatem, nec Ecclesia recipere.
2. uccidere, togliere di mezzo (Conte).
Mon. II v 17 In hiis vero que De offitiis, de Catone dicebat: «Non enim alia in causa Marcus Cato fuit, alia ceteri qui se in Affrica Cesari tradiderunt. Atque ceteris forsan vitio datum esset si se interemissent, propterea quod levior eorum vita et mores fuerunt faciliores; Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset gravitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius quam tyrampni vultus aspiciendus fuit».
Mon. 5
interemissent, Mon. II v 17
interimenda, Mon. III iv 5
interimendo, Mon. III v 2
interimo, Mon. III vii 2; III x 4
-
Nel signif. classico di 'uccidere', 'annientare' (vd. Forcellini s.v. interimo), il v. è impiegato da D. in Mon. II v 17, nella citazione del passaggio dal De Officiis di Cicerone relativo al suicidio di Catone («Non enim alia in causa Marcus Cato fuit, alia ceteri qui se in Affrica Cesari tradiderunt. Atque ceteris forsan vitio datum esset si se interemissent, propterea quod levior eorum vita et mores fuerunt faciliores; Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset gravitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius quam tyrampni vultus aspiciendus fuit»).

Nel signif. tecnico di 'demolizione', 'negazione in via assoluta' (vd. interemptio), il v. è invece riferito tanto alla reiezione di una conclusione di un sillogismo peccans in forma (come in Mon. III iv 5: «si vero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam sillogisticam non esse servatam»); quanto alla specifica tecnica di confutazione dei sillogismi peccantes in materia con una o più premesse false simpliciter (come in Mon. III v 2; III vii 2; III x 4).
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
nel lat. class. e tardoant. il v. è ampiamente att. nel senso letterale e traslato di 'distruggere', 'annientare' (cfr. ThLL s.v. interimo): Plaut. Merc. 607 disperii, illaec interemit me […] oratio (MqDq); Cas. 749 gladium Casinam intus habere ait, qui (instr.) me ac te interimat (MqDq); Cic. Mil. 92 me […] exanimant et interimunt hae voces Milonis (LLT); Phil. 14, 8 optimos viros (…) crudelissimis exemplis interemit (LLT); Paul. Dig. 44, 7, 44, 3 alterius solutio totam obligationem interimit (LLT).
Latino medievale:
Alberto Magno, Anal. priora II, t. 3, c. 1 Propter quod semper necesse est ponere oppositum conclusionis loco propositionis interimendae , ita scilicet quod si maior ante facti syllogismi sit interimenda, oppositum conclusionis ponatur cum minori: et si interimenda sit minor, oppositum conclusionis ponatur cum maiori: tunc enim syllogizabitur in prima figura, quoniam vel extremum majus medio non inerit quando interimitur maior, vel medium non inerit postremo quod est extremum minus, sicut quando per conversivum syllogismum interimitur minor propositio syllogismi ante facti (LLT); Soph. el. II, t. 5, c. 1 non autem evidens est per quam interrogationum praemissarum, utrum scilicet maioris vel minoris debeat solvi per interemptionem vel per distinctionem: quia nesciunt utrum maior vel minor interimenda vel distinguenda sit, et utrum secundum conclusionem vel aliquam interrogationem praemissarum interimendo vel distinguendo solvendum sit, praecipue si praemissae quae sumuntur ad talem conclusionis falsae illationem sint valde improbabiles et valde falsae (LLT); Bonaventura, Comm. in I Sent., dist. 4, d. 2 dicendum, quod Magister sustinendo primam et interimendo conclusionem innuit, conclusionem non sequi ex praemissis; et quod non sequatur, ostendit ferendo instantiam contra illud disiunctum (LLT); Tommaso d'Aquino, In Arist. Post. anal. I, l. 40, n. 6 nam ista est habitudo conclusionis et principiorum, quod interempta conclusione, interimitur principium (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. interimo): interimo -is: interficit (Mirabile).
Commentatori danteschi:
Graziolo Bambaglioli ad Inf. IV 124: ex quo dicta Pantasilea egressa ad pugnam contra Achilem fuit ab eodem Achille hostiliter interempta (DDP).
Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 18.03.2022.
Data ultima revisione: 25.04.2023.