probatio, -onis (s.f.)

1. prova, dimostrazione (Castiglioni-Mariottti).
De vulg. I xvii 6 Minime hoc probatione indiget. Quantum vero suos familiares gloriosos efficiat, nos ipsi novimus, qui huius dulcedine glorie nostrum exilium postergamus.
Mon. III xiv 7 Quod vero ab aliquo Imperatore non receperit, per ea que superius manifesta sunt patet sufficienter. Et quod etiam ab assensu omnium vel prevalentium non habuerit quis dubitat, cum non modo Asyani et Affricani omnes, quinetiam maior pars Europam colentium hoc aborreat? Fastidium etenim est in rebus manifestissimis probationes adducere.
2. argomentazione (Castiglioni-Mariotti).
Mon. III x 4 Hanc ergo minorem interimo et, cum probant, dico quod sua probatio nulla est, quia Constantinus alienare non poterat Imperii dignitatem, nec Ecclesia recipere.
De vulg. 1 
Mon. 2
probatio, Mon. III x 4
probatione, De vulg. I xvii 6
probationes, Mon. III xiv 7
-
Il sost. è impiegato da D. tanto nel senso generale di 'prova', 'dimostrazione', quanto in quello specifico di 'argomentazione' funzionale a convalidare una delle premesse del sillogismo principale.

Nel primo senso, il sost. occorre in De vulg. I xvii 6 e in Mon. III xiv 7, luoghi in cui si afferma che l'evidenza manifesta della realtà in oggetto non necessita di ulteriori probationes («Minime hoc probatione indiget»; «Fastidium etenim est in rebus manifestissimis probationes adducere»).

Nel secondo senso, invece, il sost. occorre in Mon. III x 4 («Hanc ergo minorem interimo et, cum probant, dico quod sua probatio nulla est»).
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
prova, vd. ED (A. Bufano)
Latino classico e tardoantico:
nel lat. class. e tardoant. il sost. ha il valore di 'argomentazione', 'dimostrazione', 'prova' soprattutto in ambito giuridico e retorico (vd. ThLL s.v. probatio II):  Quint. Inst. III v 3 alia in rhetorice esse, quae probationem desiderent, alia quae non desiderent (CC); V x 11 cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud (CC); Fortun. Rhet. II 29  quae sunt partes probationis? propositio, exsecutio eius, conclusio (LLT); Lact. Epit. praef. 3 in quibus argumentis et exemplis lumen est probationum (LLT).
Latino medievale:
Pietro Abelardo, Logica,Top. diff., p. 246 "Quae propositiones" scilicet huiusmodi propositiones qualis est ista etc., id est quia gerit fidem, id est certitudinem etc. non solum habent quod non indigeant aliena probatione ad certitudinem recipiendam, sed insuper caeteras certificant (LLT); Alberto Magno, Anal. priora I, t. 4, c. 16 Adhuc autem in hac coniugatione videtur dubium de probatione quae facta est secundum sententiam Aristotelis qua probatur, quod conclusio de inesse sequitur: haec enim probatio nulla esse videtur: fit enim in illa probatione mixtio necessarii et inesse: cum tamen illa de inesse possit esse de inesse ut nunc (LLT); Vincenzo di Beauvais Spec. doctr., VIII 52 licet autem superius dictum sit, quod negantis factum per rerum naturam probatio nulla sit; in quibusdam tamen casibus imponitur neganti probatio, scilicet si praesumptio sit pro actor (LLT); Tommaso d'Aquino, Super ep. ad Roman., c. 7, l. 3, n. 562 sumitur autem probatio ex hominis infirmitate, quam primo proponit; secundo adducit probationem, ibi non autem (LLT).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
Benvenuto da Imola ad Par. XXIV 88-96: omnis clara probatio videtur mihi obscura respectu probationis sacrae scripturae (DDP).
Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 01.03.2022.
Data ultima revisione: 25.04.2023.