contrarius, -a, -um (agg.)

1. opposto, contrapposto, contrastante, contrario (Castiglioni-Mariotti).
Mon. II x 4 Dico ergo quod, si romanum Imperium de iure non fuit, Cristus nascendo persuasit iniustum; consequens est falsum: ergo contradictorium antecedentis est verum. Inferunt enim se contradictoria invicem a contrario sensu.
2. lopposto, il contrario (Conte).
De vulg. I xiv 2 Romandiolam igitur ingredientes, dicimus nos duo in Latio invenisse vulgaria quibusdam convenientiis contrariis alternata. 
Ep. IV 4 Atque hic ferox, tanquam dominus pulsus a patria post longum exilium sola in sua repatrians, quicquid eius contrarium fuerat intra me, vel occidit vel expulit vel ligavit.
Ep. VI 16 Videbitis plebem circumquaque furentem nunc in contraria, pro et contra, deinde in idem adversus vos horrenda clamantem, quoniam simul et ieiuna et timida nescit esse.
Mon. I xi 4 Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur.
Mon. I xi 5 Ubi ergo minimum de contrario iustitie admiscetur et quantum ad habitum et quantum ad operationem, ibi iustitia potissima est; et vere tunc potest dici de illa, ut Phylosophus inquit, «neque Hesperus neque Lucifer sic admirabilis est». 
Mon. III iii 14 Post Ecclesiam vero sunt traditiones quas “decretales” dicunt: que quidem etsi auctoritate apostolica sunt venerande, fundamentali tamen Scripture postponendas esse dubitandum non est, cum Cristus sacerdotes obiurgaverit de contrario.
Mon. III vii 6 Nec etiam possent omnia sibi commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et similiter baptizandi nullo modo Deus commictere posset, ut evidenter probatur, licet Magister contrarium dixerit in quarto.
Mon. III viii 11 Et ideo dico quod etsi successor Petri, secundum exigentiam offitii commissi Petro, possit solvere et ligare, non tamen propter hoc sequitur quod possit solvere seu ligare decreta Imperii sive leges ut ipsi dicebant, nisi ulterius probaretur hoc spectare ad offitium clavium: cuius contrarium inferius ostendetur.
Mon. III x 5 Et cum pertinaciter instant, quod dico sic ostendi potest: nemini licet ea facere per offitium sibi deputatum que sunt contra illud offitium; quia sic idem, in quantum idem, esset contrarium sibi ipsi: quod est inpossibile; sed contra offitium deputatum Imperatori est scindere Imperium, cum offitium eius sit humanum genus uni velle et uni nolle tenere subiectum, ut in primo huius de facili videri potest; ergo scindere Imperium Imperatori non licet.
Mon. III xv 8 Formale igitur est Ecclesie illud idem dicere, illud idem sentire: oppositum autem dicere vel sentire, contrarium forme, ut patet, sive nature, quod idem est.
Questio 16 Hiis igitur rationibus, et aliis non curandis, conantur ostendere suam oppinionem esse veram qui tenent aquam esse altiorem terra ista detecta sive habitabili, licet in contrarium est sensus et ratio.
Questio 34 unde sequeretur, si aqua esset concentrica, ut dicitur, quod terra undique esset circumfusa et latens; cuius contrarium videmus.
Questio 35 Ponamus per contrarium sive oppositum consequentis illius quod est in omni parte equaliter distare, et dicamus quod non distet.
Questio 82 Ad tertium, cum dicitur: “Omnis oppinio que contradicit sensui est mala oppinio”, dico quod ista ratio procedit ex falsa ymaginatione; ymaginantur enim naute quod ideo non videant terram in pelago existentes de navi, quia mare sit altius quam ipsa terra; sed hoc non est; ymo esset contrarium, magis enim viderent. 
Questio 84 Videmus ignem imitari circulationem celi, et tamen non imitatur ipsum in non moveri recte, nec in non habere contrarium sue qualitati; et ideo ratio non procedit.

De vulg. 1
Ep. 2
Mon. 8
Questio 5

contraria, Ep. VI 16
contrariis, De vulg. I xiv 2; Mon. I xi 4
contrario, De vulg. II xi 12; Mon. I xi 5; II x 4; III iii 14
contrarium, Ep. IV 4; Mon. III vii 6; III viii 11; III x 5; III xv 8; Questio 16; 34; 35; 82; 84

in contrarium: Questio 16
a contrario sensu: Mon. II x 4

Al di là delle comuni locuzioni avverbiali come e contrario e a contrario sensu, D. impiega l'agg. in tutte le varie accezioni che aveva nel lat. filosofico mediev. Nel senso generale di 'opposto' («licet Magister contrarium dixerit in quarto», Mon. III vii 6; «cuius contrarium videmus», Questio 34); in un’accezione più strettamente ontologica e metafisica, per indicare i contrari di cui si compongono i soggetti delle forme («recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur», Mon. I xi 4); infine, in un senso logico, per indicare la relazione di contrarietà codificata a partire dal De interpr.

In particolare D. si mostra consapevole del fatto che due opposti contrari possono essere simultaneamente falsi, mentre due opposti contraddittori no (come scrive Petrus Hispanus, Tract. I 14 «Lex contrariarum talis est quod si una est vera, reliqua est falsa, et non econverso [...] Lex contradictoriarum talis est quod si una est vera, reliqua est falsa, et econverso; in nulla enim materia possunt simul esse vere vel false»; vd. anche contradictorius).

La dichiarazione di Conv. IV viii 11-15 per cui l’essere «non reverente [...] non è contro la reverenza», ad es., richiama con puntualità la dottrina di De interpr. 7 (17b 27-34) secondo cui la relazione di contraddittorietà fra due termini non coincide con quella di contrarietà: l’essere «non reverente» (il contraddittorio di «reverente») non significa necessariamente essere «inreverente» (il contrario di «reverente»). Infatti, si può benissimo essere «non reverenti» (nel senso dell’indifferenza) senza essere attivamente «inreverenti» (nel senso della “tracotanza”): «con ciò sia cosa – dice Dante – che quella [scil. la reverenza] non offenda». Allo stesso modo, come prosegue il paragrafo, il non vivere non coincide necessariamente con il morire e se il primo costituisce la «negazione» del vivere, il secondo costituisce la sua «privazione».

Analogamente, in Mon. III ii 2-7, osserva che il «non nolle» può seguire tanto dal «velle» quanto dal «non velle», dal momento che si può “non disvolere” o attivamente (in conseguenza di un volere) o nel senso dell’indifferenza (per cui né si vuole né si disvuole): «‘non nolle’ alterum duorum sequitur de necessitate, aut ‘velle’ aut ‘non velle’; sicut ad ‘non odire’ necessario sequitur aut ‘amare’ aut ‘non amare’». Come precisa, infatti, i termini contrari non coincidono con quelli contraddittori: «non enim ‘non amare’ est ‘odire’, nec ‘non velle’ est ‘nolle’, ut de se patet» (Mon. III ii 4). 

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
contrario, vd. ED.
Latino classico e tardoantico:

l'agg. è ampiamente att. nel lat. class. e tardoant., anche in forma sostantivata (cfr. ThLL s.v. contrarius): Cic. Ac. 42nihil esse bonum nisi virtutem nec malum nisi quod virtuti esset contrarium (CC); Leg. III 42 nihil tam contrarium iuri ac legibus (LLT); Off. I 14 id autem tantum abest ab officio ut nihil magis possit esse contrarium (CC); Inv. I 28 contrarium est, quod positum in genere diverso ab eodem, cui contrarium dicitur, plurimum distat, ut frigus calori, vitae mors (LLT); Quint. Inst. II 17, 34 si quid est altero credibilius, id ei contrarium est, quod fuit credibile (Bibliotheca Augustana); Boeth. In Top. Cic. IV 47-49: Oppositorum igitur secundum Aristotelem alia sunt contraria, alia privatio et habitus, alia relativa, alia contradictoria: contraria quidem, ut album atque nigrum; habitus vero et privatio, ut visus et caecitas, dignitas et indignitas (CC); Diff. Top. II viii 10 aut enim ut contraria adverso sese loco constituta respiciunt aut ut privatio et habitus aut ut relatio aut ut affirmatio et negatio (CC); III v 8 Repugnantia vero per contrariorum coniunctionem sibi approbantur adversa hoc modo, ut “dormire” ac “vigilare” statim sibi contraria sunt (CC); Herm. I vii 85 quocirca quoniam utraeque falsae inveniuntur, oppositae non sunt, sed sunt contrariae (CC).

Latino medievale:

Alberto Magno, Comm. in IV Sent., dist. 13E, a. 17 Ergo a contrario sensu, si non revertuntur, neque convertuntur tales ad Deum, reconciliatio debet eis negari: ergo debent repelli (LLT); Top. II, t. 2, c. 4 Si ergo dicatur fortitudo eligenda, per consequentiam sequitur eodem ordine contrarium consequentis ad contrarium antecedentis secundum consequentiam in ipso factam (LLT); Tommaso d'Aquino, In Div. nom. IV, l. 15 Manifestum est enim quod bonum non est contrarium sibi ipsi, sed omne bonum sicut ab uno principio procedens, et sicut genitum ab una causa gaudet mutua communione et amicitia et unitate (LLT); In Arist. Phys. V, l. 4, n. 5 Et nihil differt quantum ad hoc quod sit alteratio, quod mutetur aliquid de contrario in contrarium vel simpliciter vel sic, scilicet secundum magis et minus; nisi quod quando mutatur aliquid simpliciter de contrario in contrarium, necesse est quod sint duo contraria in actu termini alterationis, ut album et nigrum; sed mutatio secundum magis et minus est inquantum est plus et minus de altero contrariorum, vel non est (LLT); Pietro di Giovanni Olivi, Comm. in II Sent. q. 118 Ergo pro quanto quis sibi vult peccatum, etiam veniale, pro tanto odit se et pro tanto vult aliquid nocivum animae suae et sic per consequens contrarium, quia nocivum et contrarium idem sunt (LLT); Radulphus Brito, Quaest. Pr. Anal. II 10 Probatio minoris, quia si dicatur “nullus homo est asinus; cui nulli inest asinus, huic omni inest homo” sic convertendo, modo des oppositum istius consequentis “cui alicui inest asinus, huic omni non inest homo”. Ista est contraria consequentis, et tamen ista potest stare cum prima, scilicet cum ista “nullus homo est asinus”, sicut patet de se, sic ergo apparet quod talis conversio non est bona (LLT).

Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:

Graziolo Bambaglioli ad Inf. VII 85-90: nisi infinita potentia Dei miracolose ac supernaliter contrarium ageret (DDP).
Benvenuto da Imola ad Inf. VII 22-24: quam ista duo contraria maria avaricia et prodigalitas continuo impugnant (DDP).

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 18.03.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.