definitio, -onis (s.f.)

1. definizione (Castiglioni-Mariotti).
Mon. II v 2 si ergo definitio ista bene “quid est” et “quare” comprehendit, et cuiuslibet sotietatis finis est comune sotiorum bonum, necesse est finem cuiusque iuris bonum comune esse; et inpossibile est ius esse, bonum comune non intendens. Propter quod bene Tullius in Prima rethorica: semper - inquit ad utilitatem rei publice leges interpretande sunt.

Mon. 1

definitio, Mon. II v 2
-

Hapax nel lat. dantesco. Il termine, nel senso tecnico codificato da Aristotele, indica un’espressione linguistica (oratio) che manifesta il che cos’è (quod quid est) di qualcosa, la sua essenza specifica.

Nel contesto di Mon. II v 2 D. si serve del sost. nel signif. tecnico che nelle fonti, appunto, viene designato come quello “dei filosofi”. Infatti, dopo aver definito il diritto (ius) come «realis et personalis hominis ad hominem proportio», l'Alighieri spiega che la definizione manifesta il quid est e il quare di una data cosa, cioè i suoi aspetti essenziali, mentre la descrizione (descriptio) considera i suoi aspetti accidentali (nel caso in questione la notitia utendi illo).

In tal modo, D. richiama il signif. aristotelico di oratio manifestante il quod quid est di qualcosa, codificato a partire dalla Metafisica, dagli Analitici Secondi e dal sesto libro dei Topici. Sulla possibilità che questo passo sia il risultato dell’assunzione a testo di una glossa marginale vd. però Chiesa-Tabarroni Mon., p. CXXX.

Il luogo in cui D. rivela maggiormente la sua conoscenza tecnica della teoria della definizione, in ogni caso, resta il quarto trattato del Conv. In primo luogo, nel capitolo x, rinviene nella definizione della nobiltà data da Federico II due errori che si trovavano codificati nella tradizione esegetica degli Analitici Secondi: (i) in primo luogo, l’assunzione di un «falso subietto», cioè di un genere errato (come se l’uomo fosse posto nel genere  del “legno”); (ii) in secondo luogo, la scelta di una «defettiva forma», cioè  una differenza (“belli costumi”) insufficiente a dare origine alla specie (come la caratteristica “animato” rispetto a “uomo”).  Conformemente alla strategia dialettica delineata in Top. VI 1, poi, il Poeta si occupa di illustrare non solo l’errore che concerne le «parti de la diffinizione», ma anche quello riguardante il «modo del diffinire». In particolare, rileva che la nobiltà va conosciuta e definita «per li effetti», e cioè attraverso le «morali vertù e intellettuali» (IV xvi). Conseguentemente, nei capitoli successivi, si serve della strategia per communia descritta da Aristotele in Anal. Post. II 13 per pervenire alla definizione essenziale di nobiltà come «‘seme di felicitade’ messo da Dio nell’anima ben posta» (IV xx 9). Infine – sempre in linea con il dettato aristotelico – ne rileva la perfezione, sottolineando «tutte e quattro le cagioni […] comprende».

Fra gli altri luoghi in cui D. compie dei rilievi tecnici relativamente alla definizione, vanno perlomeno ricordati De vulg. II ix 1: «Nam ex diffinientium cognitione diffiniti resultat cognitio» e II x 1: «nunc diffinientia suum diffiniens sub compendio ventilemus». 

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
diffinizione, vd. ED (A. Mariani).
Latino classico e tardoantico:

Cic. Acad. Pr. 14 definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudines que et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. Quid enim agant, si cum aliquid definierint roget eos quispiam num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet: si posse dixerint, quid [enim] dicere habeant cur illa vera definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam vel illa vera definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod minime illi volunt (CC); De or. I 185 partes autem sunt quae generibus iis ex quibus manant subiciuntur; omnia que quae sunt vel generum vel partium nomina, definitionibus quam vim habeant est exprimendum. Est, enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae, quam definire volumus, brevis et circumscripta quaedam explicatio (CC); Top. 26 Definitio est oratio, quae id quod definitur explicat quid sit. Definitionum autem duo genera prima: unum earum rerum quae sunt, alterum earum quae intelleguntur (CC); Reth. Her. IV 35 Definitio est, quae rei alicuius proprias amplectitur potestates breuiter et absolute, hoc modo: “maiestas rei p. est, in qua continetur dignitas et amplitudo ciuitatis” (Bibliotheca Augustana); Ps-ApulPeri herm. VI quippe omne declarativum alicuius aut potest eius vicissim fieri subiectivum aut non potest. Sed si potest, aut significat quid sit, et est definitio, aut non significat, et est proprium. Sin autem non potest, aut id est quod in definitione poni debeat, atque est genus vel differentia, aut quod non debeat, et est accidens (LLT); Boeth. Diff. Top. II 5, 2 Definitio enim substantiam monstrat et substantiae integra demonstratio definitio est (LLT); II vi 2 Differt autem definitio a descriptione, quod definitio genus ac differentias sumit, descriptio vero subiecti intellegentiam claudit quibusdam vel accidentibus et unam efficientibus proprietatem vel substantialibus differentiis praeter genus conveniens aggregatis (LLT).

Latino medievale:

Alberto Magno, Topica II, t. 1, c. 4 Propter quod non est loquendum ut sapientes, maxime in rerum diffinitionibus et descriptionibus quae loco nominum sive vocabulorum ponuntur, ut ista docuit considerare (LLT); Tommaso d'Aquino, In Arist. Post. anal. II, l. 8. N. 6 Si autem non posset haberi aliqua alia ratio rei quam definitio, impossibile esset quod sciremus aliquam rem esse, quin sciremus de ea quid est [...] Sicut forte invenitur aliqua ratio, quae exponit quid significat hoc nomen triangulus. Et per huiusmodi rationem habentes quia est, adhuc quaerimus propter quid est, ut sic accipiamus quod quid est (LLT); II, l. 13, n. 6 Sed videtur quod non requiratur ad definitionem quod quaelibet particula sit in plus quam definitum (LLT); In Meth. VII, l. 13, n. 1482 Oportet enim, quod omnes partes rationis, et in quas ratio dividitur, sint priores definito, vel omnes, vel quaedam. Et hoc dicitur propter hoc, quod partes formae quandoque non sunt de necessitate speciei, sed de perfectione (LLT); Boezio di Dacia, Quaest. Top. 14 Consequenter quaeritur, utrum perfecta rei definitio debeat comprehendere omnes causas rei. […] Dicendum, quod illa definitio quae essentiam rei indicat accipiens solum illas causas, quae sunt in re, illa est perfecta in genere; se illa, quae cum istis accipit etiam causas, quae sunt extra rem ut efficientem et finalem, perfectissima est, quia notificat definitum.

Lessicografi medievali:

Papias (s.v. definitio): Definitio philosophorum est: quae in rebus explicandis vel exprimendis explicat quid ipsa res sit (Mirabile).
Uguccione F 53, 25 (s.v. fos): diffinitio -nis dicitur terminus demonstrans quod est esse rei (DaMA).
Balbi (s.v. diffinio) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Giovanni da Serravalle ad Par. XXIV 64-66: Quidditas: idest definitio. Nam diffinitio quid rei, a philosophis appellatur quidditas, ut patet in Metaphisicis, etc.: idest ille sermo per quem bene respondetur ad interrogationem factam per qui, dicitur definitio quid rei, sive quidditas rei (DDP). 

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 17.03.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.