descriptio, -onis (s.f.)

1. descrizione (Castiglioni-Mariotti).
Mon. II iii 13 Quod vero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus est testis, quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi descriptione sic: «Ultimus autem finis eius est mons Athlas et insule quas Fortunatas vocant»; “eius”, idest Affrice, quia de ipsa loquebatur.
2. determinazione, definizione (Conte).
De vulg. II ix 3 Per quod patet quod ipsa de qua loquimur erit congremiatio sive compages omnium eorum que cantio sumit ab arte: quibus divaricatis, quam querimus descriptio innotescet.
Mon. II v 1 Quicunque preterea bonum rei publice intendit, finem iuris intendit. Quodque ita sequatur sic ostenditur: ius est realis et personalis hominis ad hominem proportio, que servata hominum servat sotietatem, et corrupta corrumpit (nam illa Digestorum descriptio non dicit quod quid est iuris, sed describit illud per notitiam utendi illo);
3. censimento (Chiesa-Tabarroni Mon.), registrazione giuridica ufficiale.
Mon. II x 6 Consequentiam sic ostendo: quicunque aliquod edictum ex electione prosequitur, illud esse iustum opere persuadet et, cum opera persuadentiora sint quam sermones, ut Phylosopho placet in ultimis ad Nicomacum, magis persuadet quam si sermone approbaret. Sed Cristus, ut scriba eius Lucas testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci voluit de Virgine Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei, homo factus, homo conscriberetur: quod fuit illud prosequi.

De vulg. 1
Mon. 3

 

descriptio, De vulg. II ix 3; Mon. II v 1
descriptione, Mon. II iii 13; II x 6

-

D. utilizza il sost. in tre diverse accezioni.

In Mon. II iii 13, in primo luogo (i), per designare le Historiae adversum paganos di Orosio. In questo caso, come rilevano Chiesa-Tabarroni Mon., ad loc.  l’intento sembra essere quello di riecheggiare il secondo capitolo del primo libro, conosciuto proprio come Descriptio mundi. Il termine, in questi caso, vale quindi, 'descrizione', 'esposizione dettagliata'.

In secondo luogo (ii) nel senso tecnico della logica medievale, ossia di espressione linguistica (oratio) che descrive qualcosa attraverso le sue caratteristiche accidentali. In Mon. II v 1, in particolare, D. afferma che la definizione di 'diritto' (ius) del Digesto non è una vera definizione (definitio), ma una descrizione. Infatti, non manifesta il suo essere (quod quid est) tramite le sue caratteristiche essenziali, ma lo descrive semplicemente spiegandone l’uso: «nam illa Digestorum descriptio non dicit quod quid est, sed describit illud per notitiam utendi illo». Per la possibilità che questo passo sia il risultato di un’assunzione a testo di una nota marginale, tuttavia, vd. Chiesa-Tabarroni Mon., p. CXXX.

Analogamente, in De vulg. II ix 3, la descriptio della stanza (stantia) viene detta poter essere ottenuta tramite il discernimento degli elementi che la canzone riceve dall’ars di chi la compone. Il fatto che D. scelga il termine descriptio, in questo contesto, non pare casuale e sembra voler rimarcare precisamente la distanza da una definizione di tipo essenziale. Va perlomeno problematizzata, quindi, l’affermazione di Tavoni De vulg., p. 360, n. ad loc., per cui «distinguendo tali elementi diffinientia emergerà la descriptio (pressochè un sinonimo di diffinitio)». I due termini, infatti, nel lat. filosofico mediev. non sono sinon. e la scelta dell’uno implica quasi sempre la presa di distanza all’altro.

Infine (iii) D. si serve del termine per designare il censimento augusteo durante il quale Cristo decise di farsi uomo. In alcune fonti, come riporta il Blaise Mediev., descriptio indica una registrazione ufficiale di tipo giuridico. Alla luce di ciò, quindi, la scelta linguistica di D. pare assumere una precisa coloritura tecnica. 

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:

Cic. De or. I 219 sed ita peragrat per animos hominum, ita sensus hominum mentes que pertractat, ut non desideret philosophorum descriptiones neque exquirat oratione (CC); II 63 rerum ratio ordinem temporum desiderat, regionum descriptionem (CC); Inv. I viii 11 necesse erit definire utrumque, quid sit fur, quid sacrilegus, et sua descriptione ostendere alio nomine illam rem, de qua agitur, appellare oportere atque adversarii dicunt (LLT); Top. 83 Descriptio, qualis sit avarus, qualis adsentator cetera que eiusdem generis, in quibus et natura et vita describitur (LLT); Reth Her. IV xxxix 51 Descriptio nominatur, quae rerum consequentium continet perspicuam et dilucidam cum grauitate expositionem (Bibliotheca Augustana); Boeth. Diff. Top. II vi 2 Differt autem definitio a descriptione, quod definitio genus ac differentias sumit, descriptio vero subiecti intellegentiam claudit quibusdam vel accidentibus et unam efficientibus proprietatem vel substantialibus differentiis praeter genus conveniens aggregatis (LLT); Aug. Civ. IX 8 quod si praetermisisset, nullo modo recte genus humanum descriptionis huius tam intenta diligentia terminasset (Bibliotheca Augustana).

Latino medievale:

Pietro Abelardo, Logica, Sup. Pred. Quod autem sit proprie proprium probat a descriptione, quia scilicet convenit omni quantitati et soli (CC); Ruggero Bacone, Opus Maius IV 1 Et Martianus in sua mundi descriptione concordat (LLT); Alberto Magno, Topica II, t. 1, c. 4 Propter quod non est loquendum ut sapientes, maxime in rerum diffinitionibus et descriptionibus quae loco nominum sive vocabulorum ponuntur, ut ista docuit considerare (LLT); Ibidem Sed si referuntur ad rem quam notificant, oporteret ista distinguere: quia aliter notificant rem ista tria, et aliter diffinitio, quia per substantialia: et aliter descriptio, quia per accidentalia: et aliter nominis interpretatio, quia per causam quae illa imposuit (LLT); Tommaso d'Aquino, Sent. III, l. 8, n. 476 Quemadmodum diagramma, id est descriptio geometrica in qua qui vult probare aliquam conclusionem oportet quod resolvat conclusionem in principia quousque pervenit ad principia prima indemonstrabilia (LLT). 

Lessicografi medievali:

Isid., Orig. II xxix 5: Quarta species definitionis est, quae Graece ὑπογραφική, Latine a Tullio descriptio nominatur, quae adhibita circuitione dictorum factorum que rem, quae sit, descriptione declarat (Mirabile).
Papias (s.v. descriptio): Descriptio est proprietatibus quaedam informatio rei tanquam coloribus quibusdam depictio est (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Benvenuto da Imola ad Inf. XX 88-93: Et concludit Virgilius propositum principale, propter quod est facta tota ista descriptio, scilicet ut ostendat fundationem Mantuae (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Inf. XXIV 85-87: Idest illi, qui descripserunt serpentes in Libia (sicut fecit Lucanus in suo nono libro), non iactent se de tali descriptione, quia ista descriptio mea est longe ferocior (DDP).

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 15.03.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.