logicus, -i (s.m.)

1. logico, esperto di logica (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. I xii 2 Propter quod sciendum quod principium primum nostre libertatis est libertas arbitrii, quam multi habent in ore, in intellectu vero pauci. Veniunt nanque usque ad hoc: ut dicant liberum arbitrium esse liberum de voluntate iudicium. Et verum dicunt; sed importatum per verba longe est ab eis, quemadmodum tota die logici nostri faciunt de quibusdam propositionibus, que ad exemplum logicalibus interseruntur; puta de hac: “triangulus habet tres duobus rectis equales”.

Mon. 1

logici, Mon. I xii 2
-

Hapax nel lat. dantesco. Il termine è usato da D. per indicare il logico, l'esperto di logica, colui che ha pieno possesso dell’arte del sillogismo e della disputa.

Nelle opere volgari il sost. 'loico' è usato in due celebri occasioni. Una prima volta, dal nero cherubino di Inf. XXVII che si richiama alla «contradizion che nol consente» («Forse / tu non pensavi ch'io loïco fossi», 123). Una seconda volta, in senso elogiativo, con rif. a Federico II («secondo la fama che di lui grida, elli fosse loico e cherico grande», Conv. IV x 6).

L’unica occorrenza latina, invece, si trova in Mon. I xii 2. Nell’unico passaggio in cui D. si riferisce esplicitamente ai logici del suo tempo, sembra velatamente accusarli di un eccessivo formalismo. Come coloro che recitano a memoria la definizione di liberum arbitrium senza averne compreso il significato (l’importatum per verba), infatti, i logici nostri passano le loro giornate a inserire nelle loro trattazioni delle proposizioni di es. di cui non afferrano il senso intrinseco: «Veniunt namque usque ad hoc: ut dicant liberum arbitrium esse liberum de voluntate iudicium. Et verum dicunt; sed importatum per verba longe est ab eis, quemadmodum tota die logici nostri faciunt de quibusdam propositionibus, que ad exemplum logicalibus interseruntur; puta de hac: ‘triangulus habet tres duobus rectis equales’». Oltre a un tipico attacco dantesco ai rappresentanti della cosiddetta 'cultura ufficiale', in questo passaggio troviamo un indizio rivelatore della familiarità dell’Alighieri con le modalità concrete in cui la logica veniva tipicamente insegnata nelle scuole. Il rif. quasi in presa diretta alla pratica quotidiana (si noti l’ironico tota die) di utilizzare delle proposizioni di es. quasi a prescindere dal loro significato, riflette bene sia la fisionomia materiale di molte summule, quanto, verosimilmente, l’andamento reale delle lezioni. Va inoltre sottolineato, a questo proposito, che il termine logicalia può indicare, nelle fonti, tanto i testi e le dottrine di specifica pertinenza logica quanto – per estensione – il complesso concreto degli insegnamenti a essi collegati. A questa altezza cronologica, così, D. dà l’impressione di attingere a un’esperienza formativa diretta, che sembra andare ben oltre la lettura e lo studio individuale.

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
loico, vd. ED (A. Maierù).
Latino classico e tardoantico:

Cass. Var. I 45 Translationibus enim tuis pythagoras musicus, ptolemaeus astronomus leguntur itali: nicomachus arithmeticus, geometricus euclides audiuntur ausonii: plato theologus, aristoteles logicus quirinali voce disceptant: mechanicum etiam archimedem latialem siculis reddidisti (CC); Isid. Etym. IV 4, 2 Enpirici enim experientiam solam sectantur: Logici experientiae rationem adiungunt; methodici nec elementorum rationem observant, nec tempora, nec aetates, nec causas, sed solas morborum substantias (Mirabile); VIII 6, 3 Idem autem philosophi triplici genere diuiduntur: nam aut Physici sunt, aut Ethici, aut Logici [...] Logici autem, quia in natura et in moribus rationem adiungunt. Ratio enim Graece λόγος dicitur (Mirabile).

Latino medievale:

Pietro Abelardo, LogicaTop. Diff., 5 Multi itaque bene argumentantur qui discreti in argumentis non sunt et cum bene agunt non bene discernunt quod bene agunt, quia videlicet causas vel congruae inventionis argumentorum vel dijudicationis eorum discernere non sufficiunt; unde logici non sunt, sed argumentatores quia discretionem argumentorum non habent, sed actionem, quam quidem actionem quisvis puerulus facile per exercitium adquirere potest (LLT); Ruggero Bacone, Quaest. in met., VII diversa est consideratio logici et metaphysici diffiniendo dividendo et in omnibus conditionibus, ergo diffinitio metaphysica non dabitur per ea per que logica (LLT); Bonaventura, Coll. in Hex., V 21 Similiter logici cum suis sophismatibus et suis falsis positionibus fecerunt mundum insanire (LLT); Alberto Magno, Praed., t. 2, c. 12 Si autem absoluta accipiatur a ratione praedicabilis, non erit de consideratione logici, sed primi Philosophi (LLT); Soph el. I, t. 2, c. 10 De fallacia vero accentus considerantibus prius occurrit determinandum qualiter accentus sit de consideratione logici et sophistae, et qualiter de consideratione grammatici (LLT); Tommaso d'Aquino, In Meth. IV, l. 17, n. 736 Verum autem et falsum pertinent proprie ad considerationem logici; consequuntur enim ens in ratione de quo considerat logicus: nam verum et falsum sunt in mente, ut in sexto huius habetur (LLT); Quodl.  IV, q. 12, a. 2 Nec tamen quia primo dominus pavit quinque millia quam quatuor millia oportet quod aliquis prius exerceatur in vita saeculari quam transeat ad religionem; quia etiam religionem intrantes, non statim perfectionem adipiscuntur, sed ad perfectionem assequendam se exercitant; sicut et intrantes scholas logicae, non statim efficiuntur logici, sed ad hoc se exercitant; unde et religio quaedam perfectionis schola est (LLT). 

Lessicografi medievali:

Isid. Orig. VIII vi 3: Logici autem, quia in natura et in moribus rationem adiungunt. Ratio enim Graece λόγος dicitur (Mirabile).
Papias (s.v. logici): Logici poetae dicti quia in naturis et in moribus rationem adiungunt (Mirabile).
Uguccione, L 94, 2-3 (s.v. logos): unde hec logica dicitur trivium quasi sermocinalis, quia consistit in sermonibus; et excellenter dialetica dicitur trivium quia pre aliis artibus trivii consistit in sermonibus; et etiam invenitur grece declinari pro eodem hec logice -ces; unde logici dicuntur triviales vel diatetici. Item logica dicitur quedam species medicine, idest rationalis, unde logici dicuntur quidam medici qui, discussis etatum, regionum vel egritudinum qualitatibus, artis curam rationabiliter scrutantur (DaMA).
Balbi (s.v. logica) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Benvenuto da Imola ad Purg. XII 43-45: Nam per Palladem debes intelligere virum vere sapientem, per Arachnem sophistam verbosum qui eviscerat se, et toto posse laborat ut faciat aliquid subtile opus, sicut recte faciunt hodie isti moderni logici anglici (DDP). 

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 07.03.2022.
Data ultima revisione: 25.04.2023.