propositio, -onis (s.f.)

1. proposizione, enunciato (Conte).
Mon. I xii 2 Propter quod sciendum quod principium primum nostre libertatis est libertas arbitrii, quam multi habent in ore, in intellectu vero pauci. Veniunt nanque usque ad hoc: ut dicant liberum arbitrium esse liberum de voluntate iudicium. Et verum dicunt; sed importatum per verba longe est ab eis, quemadmodum tota die logici nostri faciunt de quibusdam propositionibus, que ad exemplum logicalibus interseruntur; puta de hac: “triangulus habet tres duobus rectis equales”.
2. premessa, proposizione maggiore di un sillogismo (Castiglioni-Mariotti).
Ep. III 6 Maior et minor propositio sillogismi, quarum facilis patet introitus, tue diligentie relinquantur probande.
Mon. I ii 4 Verum, quia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuius principii fit manifesta, necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de principio, in quod analetice recurratur pro certitudine omnium propositionum que inferius assummuntur. Et quia presens tractatus est inquisitio quedam, ante omnia de principio scruptandum esse videtur in cuius virtute inferiora consistant.
Mon. I xi 10 Et prima propositio declaratione precedente apparet; alia sic ostenditur, et primo quantum ad velle, deinde quantum ad posse.
Mon. I xiv 7 Sed sic intelligendum est: ut humanum genus secundum sua comunia, que omnibus competunt, ab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem. Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit.
Mon. I xv 8 Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis ad propositum, sic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate que est in voluntatibus; genus humanum optime se habens est quedam concordia; nam, sicut unus homo optime se habens et quantum ad animam et quantum ad corpus est concordia quedam, et similiter domus, civitas et regnum, sic totum genus humanum; ergo genus humanum optime se habens ab unitate que est in voluntatibus dependet.
Mon. II v 26 Similiter est de fine iuris: quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut exhibitio facta de male acquisito est elimosina; et sic, cum in propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est. Patet igitur quod querebatur.
Mon. III vii 3 Utraque nanque propositio vera est, sed medium variatur et arguitur in quatuor terminis, in quibus forma sillogistica non salvatur, ut patet ex hiis que de sillogismo simpliciter. Nam aliud est “Deus”, quod subicitur in maiori, et aliud “vicarius Dei”, quod predicatur in minori.
Mon. III viii 10 Et sic signum universale quod includitur in “quodcunque” contrahitur in sua distributione ab offitio clavium regni celorum: et sic assummendo, vera est illa propositio; absolute vero non, ut patet.
Mon. III xiii 5 Maior propositio huius demonstrationis declarata est in terminis; minorem Cristus et Ecclesia confirmat. Cristus nascendo et moriendo, ut superius dictum est; Ecclesia, cum Paulus in Actibus Apostolorum dicat ad Festum: «Ad tribunal Cesaris sto, ubi me oportet iudicari»; cum etiam angelus Dei Paulo dixerit parum post: «Ne timeas, Paule, Cesari te oportet assistere»; et infra iterum Paulus ad Iudeos existentes in Ytalia: «Contradicentibus autem Iudeis, coactus sum appellare Cesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare, sed ut eruerem animam meam de morte».
Questio 39 Sed ista ratio non videtur demonstrare, quia propositio maior principalis sillogismi non videtur habere necessitatem. Dicebatur enim “gravissimum corpus equaliter undique ac potissime petit centrum”; quod non videtur esse necessarium; quia, licet terra sit gravissimum corpus comparatum ad alia corpora, comparatum tamen in se, secundum suas partes, potest esse gravissimum et non gravissimum, quia potest esse gravior terra ex una parte quam ex altera.
Questio 81 Ad secundum, cum dicebatur: “Nobiliori corpori debetur nobilior locus”. dico quod verum est secundum propriam naturam, et concedo minorem; sed cum concluditur quod ideo aqua debet esse in altiori loco, dico quod verum est secundum propriam naturam utriusque corporis, sed per superheminentem causam, ut superius dictum est, accidit in hac parte terram esse superiorem; et sic ratio deficiebat in prima propositione.

Ep. 1
Mon. 9
Quest. 2

propositio, Ep. III 6; Mon. I xi 10; III vii 3; III viii 10; III xii 5; Questio 39
propositione, Mon. II v 26; Questio 81
propositionem, Mon. I xiv 7
propositionibus, Mon. I xii 2
propositionibus, Mon. I xii 2
propositionum, Mon. I ii 4

-

Il sost., ampiamente diffuso e att., appartiene nel suo signif. tecnico alla terminologia logica aristotelica.

Il primo ad averlo impigato in questa accezione sembra essere stato Cic. Inv. I 57-59, che lo utilizza per designare tecnicamente la premessa maggiore di un sillogismo, in contrapposizione ad assumptio, che indica la premessa minore, e a complexio, che indica la conclusione. Questo speciale senso si consolida grazie all’opera di Boezio (Cic. Top., 5) e si ritrova anche negli scritti logici attribuiti ad Apuleio (ad es. Herm. 1) e a Marziano Capella (De Nupt. IV 414). Già Quintiliano, tuttavia, aveva utilizzato propositio nel senso più generale e comprensivo 'enunciato dichiarativo' (Inst. 4 2 79), significato che si tramanda per tutto il Medioevo a fianco di quello più specialistico.

Tale duplicità semantica – riflessa anche dall’uso dantesco del termine – sembra affondare le sue più profonde radici nella riflessione aristotelica sulle asserzioni apofantiche. In particolare, Aristotele, negli scritti dell’Organon, aveva designato la proposizione con due termini diversi: λόγος ἀποφαντικός (o semplicemente ἀπόφανσις), e πρότασις. Il primo si ritrova in De Interpr. IV (16b 26 ss). In tale contesto, lo Stagirita afferma che il logos è «un suono dotato di significato» e definisce la proposizione come quel tipo di discorso a cui appartiene il vero o il falso (ossia un “discorso apofantico”, λόγος ἀποφαντικός). Il secondo, πρότασις, compare già in De Interpr. 11 20b 23 (dove designa il membro di una contraddizione), ed è utilizzato in An. Pr. I 1 (24a 16) nel senso specifico di 'premessa sillogistica'. In tale passaggio, la πρότασις di un sillogismo viene descritta come un discorso – a sua volta – che afferma o nega qualcosa rispetto a qualcos'altro (λόγος καταφατικὸς ἢ ἀποφατικός τινος κατά τινος, I, 1 24a 28). Boezio traduce poi λόγος ἀποφαντικός con enuntiatio («enuntiativa [oratio] vero non omnis, sed illa in qua verum vel falsum est, non autem omnibus inest, ut deprecatio, oratio quidem est, sed neque vera neque falsa», De int., I), e πρότασις con 'propositio' («propositio igitur est oratio adfirmativa vel negativa alicuius de aliquo» Anal. Pr., I 1). I due significati tendono progressivamente a sovrapporsi, tanto che lo stesso Boezio in diversi punti utilizza i due termini come equivalenti (cfr., ad es., Int. I 1 295c).

Questa sovrapposizione è ulteriormente avallata e confermata, al tempo di D., dal modo in cui il sost. viene utilizzato nei commentari e nella tradizione summolistica di ambito universitario; come ad esempio nei Tractatus di Pietro Ispano (VI: «propositio est oratio verum vel falsum significans, ut 'homo currit'», nel senso di 'enunciato dichiarativo'; e, parallelamente, II: «omnis autem sillogismus constat ex tribus terminis et duabus propositionibus», nel senso di 'premessa sillogistica'). 

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
proposizione, vd. ED (B. Faes De Mottoni).
Latino classico e tardoantico:

il sost. è ampiamente att. sia nel lat. class. sia nel lat. tardoant. (vd. ThLL s.v. propositio): Cic. Inv. I 67 (inter partes argumentationis) propositio, per quam locus is breviter exponitur, ex quo vis omnis oportet emanet ratiocinationis (LLT); Quint. Inst. IV 2 narratio est probationis continua propositio (LLT); 121 36 et illud, quod prima propositione durum videtur, potest adferre ratio, ut vir bonus […] velit auferre […] iudici veritate (LLT); Rhet. Her. IV XVI 23 ratiocinatio figura est, per quam […] crebro nosmet a nobis petimus unius cuiusque propositionis explanationem (Bibliotheca Augustana); Aug. In psalm. 86, 1 hic psalmus […] tractandus modo est propositus a […] patre nostro. repentina propositio me gravaret, nisi me continuo proponentis oratio sublevaret (Augustinus); Boeth. Cic. Top. I 6-7 Nam omnis argumentatio omnis que syllogismus propositionibus struitur, omne que compositum duo in se quaedam retinet (LLT); 7-8 Quoniam igitur syllogismus omnis propositionibus constat, propositiones vero terminis, termini que inter se differunt eo, quod unus maior est, alter minor (LLT); Cons. IV iv 11 recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat (CC).  

Latino medievale:

Alberto Magno, Anal. priora I, t. 1, c. 3 et quia hic utimur enuntiatione prout ponitur ut scientiae conclusionis principium, ideo hic vocamus propositionem, quod in Perihermenias vocavimus enuntiationem (LLT); Bonaventura, Coll. in Hex., I 26 Diabolus enim paralogizavit primum hominem et supposuit quandam propositionem in corde hominis quasi per se notam (LLT); I 28 maior propositio fuit ab aeterno; sed assumtio in cruce; conclusio vero in resurrectione (LLT); Tommaso d'Aquino, In Meth. IV, l. 5, n. 595 et ideo istae propositiones sunt prima demonstrationum principia, quae componuntur ex terminis communibus (LLT); In Arist. Peri herm. I VIII 9 unde vocatur apud Graecos propositio categorica, idest praedicativa (LLT); In Arist. Phys. I,  l. 2, n. 6 hoc autem quod sint sophisticae, habent utraeque rationes et Melissi et Parmenidis: peccant enim in materia, unde dicit quod falsa recipiunt, idest falsas propositiones assumunt; et peccant in forma, unde dicit quod non syllogizantes sunt (LLT).

Lessicografi medievali:

Papias (s.v. propositio): propositio est oratio verum falsumque significans, ut "homo est animal" [...] Haec dividitur in duas partes, affirmationem et negationem [...] ad aliquid approbandum afferratur propositio (Mirabile). 
Uguccione, P 156, 1 (s.v. problema): hoc problema -tis, quod latine dicitur propositio, est questio difficile habens aliquid quod disputatione solvendum sit (DaMA).

Commentatori danteschi:

Pietro Alighieri (3) ad Par. XXIV 115-147: ista notionalia conveniunt adiective et dicuntur tantum de personis et non de essentia, sed quando tenentur substantive, tunc dicuntur tam de essentia quam de personis, unde hec propositio est simpliciter vera (DDP).
Benvenuto da Imola ad Par. II 43-45: nam aliquae probationes sunt per se bene notae sine aliqua demonstratione secundum Aristotelem libro posteriorum, sicut ista: omne totum est maius sua parte; ma fia per se noto, sicut aliqua propositio manifestissima (DDP).

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 14.03.2022.
Data ultima revisione: 25.04.2023.