figura, -e (s.f.)

1. forma, aspetto (Conte).
Questio 4 Questio igitur fuit de situ et figura sive forma duorum elementorum, aque videlicet et terre; et voco hic “formam” illam quam Phylosophus ponit in quarta specie qualitatis in Predicamentis.
Questio 51 Et quod terra emergat per gibbum et non per centralem circumferentiam, indubitabiliter patet, considerata figura terre emergentis; nam figura terre emergentis est figura semilunii, qualis nullo modo esse posset si emergeretur secundum circumferentiam regularem sive centralem.
Questio 53 Et quod terra emergens habeat figuram qualis est semilunii, patet et per naturales de ipsa tractantes, et per astrologos climata describentes, et per cosmographos regiones terre per omnes plagas ponentes.
Questio 56 Et sic patet quod terram emergentem oportet habere figuram semilunii vel quasi, quia illa figura resultat ex tanta latitudine et longitudine, ut patet.
Questio 57 Si vero haberet orizontem circularem, haberet figuram circularem cum convexo; et sic longitudo et latitudo non differrent in distantia terminorum, sicut manifestum esse potest etiam mulieribus.
Questio 71 Videmus in eo differentiam in magnitudine stellarum et in luce, in figuris et ymaginibus constellationum; que quidem differentie frustra esse non possunt, ut manifestissimum esse debet omnibus in phylosophia nutritis.
2. immagine, figura geometrica (Conte).
Questio 23 Sit celum circumferentia in qua tres cruces, aqua in qua due, terra in qua una; et sit centrum celi et terre punctus in quo A, centrum vero aque ecentrice punctus in quo B; ut patet in figura signata. 
Questio 24 Preterea sit gleba terre in Z, et ibidem sit quantitas aque, et absit omne prohibens: cum igitur, ut dictum est, omne grave moveatur ad centrum proprie circumferentie, terra movebitur per lineam rectam ad A, et aqua per lineam rectam ad B; sed hoc oportebit esse per lineas diversas, ut patet in figura signata; quod non solum est impossibile, sed rideret Aristotiles si audiret. Et hoc erat secundum quod declarari debebatur.
Questio 30 Si ergo impossibile est aquam esse ecentricam, ut per primam figuram demonstratum est, et esse cum aliquo gibbo, ut per secundam est demonstratum; necesse est ipsam esse concentricam et coequam, hoc est equaliter in omni parte sue circumferentie distantem a centro mundi, ut de se patet.
Questio 50 Et secundum hec salvatur concentricitas terre et aque; et nichil sequitur impossibile apud recte phylosophantes, ut patet in ista figura, ut sit celum circulus in quo A, aqua circulus in quo B, terra circulus in quo C.
3. figura sillogistica (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. I xi 9 Iste prosillogismus currit per secundam figuram cum negatione intrinseca, et est similis huic: omne B est A; solum C est A: ergo solum C est B. Quod est: omne B est A; nullum preter C est A: ergo nullum preter C est B.
Mon. II x 9 (Et nota quod argumentum sumptum a destructione consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat, tamen vim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a positione antecedentis per primam.
4. il parlar figurato (Castiglioni-Mariotti).
Mon. III v 1 Assummunt etiam argumentum de lictera Moysi, dicentes quod de femore Iacob fluxit figura horum duorum regiminum, quia Levi et Iudas: quorum alter fuit pater sacerdotii, alter vero regiminis temporalis.
Mon. 3
Questio 13
figura, Mon. III v 1; Questio 4; 23; 24; 50; 51 (2 volte); 56
figuram, Mon. I xi 9; II x 9; Questio 30; 53; 56; 57
figuris, Questio 71
figura signata: Questio 23; 24
secunda figura: Mon. I xi 9; II x 9
Il sost. deriva dal v. fingere ('formare', 'plasmare') e designa, in senso proprio, la 'forma definita' di un corpo. Conformemente all'usus mediev., il sost. è usato da D. anche nel senso traslato di 'schema geometrico', 'figura sillogistica' e 'parlare figurato'. 

Per il «maestro delli filosofi» Aristotele la figura rappresenta, da un lato, il quarto genere della categoria di qualità (come sinonimo di forma: «il quarto genere di qualità, invece, è costituito dalla figura e dalla forma regolare attorno a una cosa, e inoltre dalla dirittura e dalla curvatura, e dalle cose che eventualmente sono affini; infatti è in conformità a ciascuna di queste proprietà che una cosa si qualifica: una cosa, infatti, si qualifica per il fatto di essere a forma di triangolo o di quadrato, e dritta o curva», Cat. 8, 10a 10-16). E, dall'altro - come ricordato anche  in Conv. IV ix 6 -, è uno dei cosiddetti 'sensibili comuni', ossia delle realtà sensibili che possono essere percepite con più sensi (cfr. De anima III 1).

In questo signif. fisico e spaziale, il sost. è impiegato nella Questio una prima volta per designare la reciproca disposizione della sfera dell'acqua e della terra («questio igitur fuit de situ et figura sive forma duorum elementorum, aque videlicet et terre», 4); e, successivamente, in rif. alla forma quasi a mezzaluna (figura semilunii vel quasi) - e non circolare - della terra emersa (51, 53; 56; 57). In Questio 71, invece, con l'espressione figurae et imagines constellationes ci si riferisce alle configurazioni delle costellazioni, nel senso tecnico dei 'vultus' della tradizione del Centiloquium pseudo-tolemaico (cfr. Rinaldi Questio, pp. 738-739).

Nel signif. di 'rappresentazione' o 'schema' geometrico, il sost., occorre invece in Questio 23, 24, 30 e 50. Con l'espressione figura signata, in particolare, l'autore fa rif., di volta in volta, alle figure disegnate che ritraggono le possibili disposizioni fra la sfera dell'acqua e della terra, su cui si basano le stesse dimostrazioni "geometriche".

Nel signif. di 'figura sillogistica', invece D. impiega il termine in due occasioni, sempre riferendosi alla seconda figura del sillogismo (Mon. I xi 9; II x 9). Accezione assente dal lat. class. il termine è usato in questo signif. solo a partire dalle traduzioni boeziane (motivo per cui nel campo Def. si è riportata la traduzione di Chiesa-Tabarroni Mon.) Con il termine σχήμα (tradotto da Boezio con figura) Aristotele designa, negli Analitici, i tre modi fondamentali in cui i termini possono disporsi all'interno di un sillogismo. Nei sillogismi di prima figura (πρῶτον σχήμα) il termine medio (medium) si trova in posizione di soggetto nella premessa maggiore e come predicato nella premessa minore; in quelli di seconda figura (σεύτερον σχήμα, μέσον σχήμα) - in cui la conclusione è sempre negativa - il medio funge da predicato in entrambe le premesse; in quelli di terza figura (τρίτον σχήμα, ἔσχατον / τελευταῖον σχήμα) da soggetto in entrambe le premesse. In An. Pr. I 23, inoltre, lo Stagirita sancisce la riducibilità di tutti i sillogismi ai modi della prima figura, ritenuta la più perfetta (vd. anche sillogismus).  

Nell'argomentazione ierocratica di Mon. III v 1, infine, i due figli di Giacobbe Levi e Giuda vengono essere detti figura, rispettivente, dei poteri spirituale e temporale («Assummunt etiam argumentum de lictera Moysi, dicentes quod de femore Iacob fluxit figura horum duorum regiminum»). In questo contesto, con figura si intende 'prefigurazione' (vd. Chiesa-Tabarroni Mon., ad loc.; Quaglioni Mon., ad loc.) e il sost. assume il signif. tecnico del 'parlare figurato' proprio dell'esegesi scritturale (vd. figurate; e quanto riporta Papias, s.v. figura: «figurate loqui est cum aliud dicimus et aliud intelligimus»).
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
figura, vd. ED (F. Salsano).
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att., nel lat. class. e tardoant. il sost. vale in senso proprio 'figura, forma, sembianza, fattezza' (vd. Forcellini s.v. figura I): Cic. De orat. I 107 conformatio quaedam et figura totius oris et corporis (CC); Nat. deor. I 71 si in cereis fingeretur aut fictilibus figuris (CC); in senso translato, può anche avere il signif. di 'immagine', 'conformazione', 'schema geometrico', e di 'forma' del discorso, 'figura retorica' o 'parlare figurato' (cfr. ThLL s.v. figura III): Apul. Met. I 1 figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas (CC); Gell. I 20 figurarum, quae σχήματα geometrae appellant (CC); Manil. I 499 cur eadem aestivas exornant sidera noctes / semper et hibernas eadem, certamque figuram / cuisque dies reddit mundo certamque relinquit? (MqDq); Macr. Somn. I 2 mysteria figurarum cuniculis operiuntur (CC); Aug. Un. eccl. 9 figurarum velaminibus involuta (CC).
Latino medievale:
nel lat. mediev. - al fianco dei signif. att. nel lat. class. - il sost. indica anche tecnicamente le figurae del sillogismo e gli schemi che si trovano nei mss. di medicina, geometria, ottica e astronomia (cfr. DMLBS s.v. figura 2 e 7e): Ruggero Bacone, Opus Maius, IV, d. 3, c. 3 Et omnes radii qui exeunt a superficie corporis sphaerici, quorum directio cadit in centrum corporis illius, sunt perpendiculares super ipsum et tales undique exeunt infiniti ut patet in figura (LLT); Alberto Magno, Anal. priora, I, t. 2, c. 10 Sic etiam in secunda figura medium ponitur foras extremitatum: sed quia praedicatum est, habet se ut totum ad utramque extremitatem (LLT); Simplicio, In De caelo (tr. Moerbeke) partes autem quando in aliis existentes, velut in vasis configurantur ipsis, non perit elementorum figura (ALD); Tommaso d'Aquino, In IV Sent., d. 21, q. 3, a. 1 Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in sacramentis ea quae exterius geruntur, sunt figura rerum quae interius contingunt; et ideo confessio qua quis sacerdoti se subiicit, signum est interioris qua quis Deo subiicitur (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. figura): Figura; similitudo; forma; sed figura hominis est forma naturae figuras inanimatis formas animatis praebet Aug. Figura est quae sub aliquo fine, ut circulus vel aliquibus continetur, ut triangulus et caetera; forma vero est ipsius figurae quaedam qualitas ut trianguli et aliarum: quod pulchrior vel mediocris vel quolibet alio modo constituta est; qualitas formaque nominatur haec ergo duae qualitates sunt. Nam ab his dicitur figuratus et formosus. Spatium vero ipsum quod ab ipsis lineis continetur idest superficies in quantitate habetur; quod vero tribus lineis […] qualitas est; figura dicitur a fingendo idest componendo unde et figulus dicitur compositor luti et est figura rerum forma. In nomine vero res artificialis, quae aut ex una constat parte aut ex pluribus. Sunt autem tres: simplex, composita et decomposita; ut magnus magnanimus magnanimitas figura dictionis in quantitate comprehenditur: vel non simplex ext ut magnus, vel composita ut magnanimus, vel decomposita idest a compositis derivata, ut magnanimitas figura est quae fit ex contextu sermonum ratione vitiosa; figurate loqui est cum aliud dicimus, aliud intelligimus (Mirabile).
Uguccione, F 42, 7-8 (s.v. fingo): (...) figura -e: est figura hominis, forma nature, et accipitur figura multis modis quos diligentia lectoris distinguet (...) (DaMA).
Balbi (s.v. figura): Figura -re dicitur a fingo -gis et est figura hominis, forma nature. Unde figuratutus ta tum et figuro as. Et hinc verbalia […] Et scias quod figura est in gramatica […] Tres autem sunt figurae, scilicet simplex, composita et decomposita […] Item scias quod figurate loqui est cum unum dicimus et aliud intelligimus (Mirabile).
Commentatori danteschi:
Guido da Pisa ad Inf. XII 4-6: Et in capite istius ruine invenit Minotaurum, qui tenet typum atque figuram malitie et bestialitatis (DDP).
Benvenuto da Imola ad Purg. XII 127-132: Aliqua vero sunt quae discernuntur per plures sensus, sicut numerus, figura, quantitas; unde homo potest cum digitis cognoscere decem solidos, quos habet in manu etiam si non videat; et ita fuit in proposito (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Par. XIV 94-96: Nota quod anime Sanctorum Martyrum se ostenderunt in duobus radiis, se transversaliter in medio per modum crucis contingentibus, et sic stabant in figura unius crucis (DDP).
Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 01.10.2022.