forma, -e (s.f.)

1. forma esterna, aspetto, figura, conformazione (Castiglioni-Mariotti).
Mon. II ii 3 Et quemadmodum, perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materie tantum imputandum est, sic, cum Deus ultimum perfectionis actingat et instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur defectum, ut ex hiis patet que de celo phylosophamur, restat quod quicquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materie subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et celi; et quod quicquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia existente, per prius ab artifice Deo sit et secundario a celo, quod organum est artis divine, quam “naturam” comuniter appellant.
Mon. II v 25 Sic et in operabilibus: nam licet fur de furto subveniat pauperi, non tamen elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si de propria substantia fieret, elimosine formam haberet.
Questio 4 Questio igitur fuit de situ et figura sive forma duorum elementorum, aque videlicet et terre; et voco hic “formam” illam quam Phylosophus ponit in quarta specie qualitatis in Predicamentis.
Questio 17 In ostendendo sive determinando de situ et forma duorum elementorum, ut superius tangebatur, hic erit ordo. Primo demonstrabitur impossibile aquam in aliqua parte sue circumferentie altiorem esse hac terra emergente sive detecta. Secundo demonstrabitur terram hanc emergentem esse ubique altiorem totali superficie maris. Tertio instabitur contra demonstrata et solvetur instantia. Quarto ostendetur causa finalis et efficiens huius elevationis sive emergentie terre. Quinto solvetur ad argumenta superius prenotata.
Questio 50 Et secundum hec salvatur concentricitas terre et aque; et nichil sequitur impossibile apud recte phylosophantes, ut patet in ista figura, ut sit celum circulus in quo A, aqua circulus in quo B, terra circulus in quo C. Nec refert, quantum ad propositum verum, aqua parum vel multum a terra distare videatur. Et sciendum quod ista est vera, quia est qualis est forma et situs duorum elementorum; alie due superiores false; et posite sunt, non quia sic sit, sed ut sentiat discens, ut ille dicit in primo Priorum.
Questio 82 Ad tertium, cum dicitur: “Omnis oppinio que contradicit sensui est mala oppinio”, dico quod ista ratio procedit ex falsa ymaginatione; ymaginantur enim naute quod ideo non videant terram in pelago existentes de navi, quia mare sit altius quam ipsa terra; sed hoc non est; ymo esset contrarium, magis enim viderent. Sed est hoc, quia frangitur radius rectus rei visibilis inter rem et oculum a convexo aque; nam cum aquam formam rotundam habere oporteat ubique circa centrum, necesse est in aliqua distantia ipsam efficere obstantiam alicuius convexi.
Questio 83 Ad quartum, cum arguebatur: “Si terra non esset inferior” etc., dico quod illa ratio fundatur in falso, et ideo nihil est. Credunt enim vulgares et physicorum documentorum ignari quod aqua ascendat ad cacumina montium et etiam ad locum fontium in forma aque; sed istud est valde puerile, nam aque generantur ibi, ut per Phylosophum patet in Metauris suis, ascendente materia in forma vaporis.
Questio 86 Sic igitur determinatur determinatio et tractatus de forma et situ duorum elementorum, ut superius propositum fuit.
2. prinicipio costitutivo degli enti (Conte).
De vulg. I xii 4 Siquidem illustres heroes, Fredericus Cesar et benegenitus eius Manfredus, nobilitatem ac rectitudinem sue forme pandentes, donec fortuna permisit humana secuti sunt, brutalia dedignantes. Propter quod corde nobiles atque gratiarum dotati inherere tantorum principum maiestati conati sunt, ita ut eorum tempore quicquid excellentes animi Latinorum enitebantur primitus in tantorum coronatorum aula prodibat; et quia regale solium erat Sicilia, factum est ut quicquid nostri predecessores vulgariter protulerunt, sicilianum vocetur: quod quidem retinemus et nos, nec posteri nostri permutare valebunt.
De vulg. II v 7 Parisillabis vero propter sui ruditatem non utimur nisi raro: retinent enim naturam suorum numerorum, qui numeris imparibus quemadmodum materia forme subsistunt.
Mon. I iii 9 Et huic sententie concordat Averrois in comento super hiis que De anima. Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas universales aut speties, sed etiam per quandam extensionem ad particulares: unde solet dici quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere atque facere.
Mon. I xi 4 Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur.
Mon. I xv 7 Nam virtus volitiva potentia quedam est, sed speties boni apprehensi forma est eius: que quidem forma, quemadmodum et alie, una in se, multiplicatur secundum multiplicationem materie recipientis, ut anima et numerus et alie forme compositioni contingentes.
Mon. II vi 4 Romanus populus ad imperandum ordinatus fuit a natura; et hoc sic declaratur: sicut ille deficeret ab artis perfectione qui finalem formam tantum intenderet, media vero per que ad formam pertingeret non curaret, sic natura, si solam formam universalem divine similitudinis in universo intenderet, media autem negligeret; sed natura in nulla perfectione deficit cum sit opus divine intelligentie: ergo media omnia intendit, per que ad ultimum sue intentionis devenitur.
Mon. III xii 5 Homo enim est id quod est per formam substantialem, per quam sortitur spetiem et genus, et per quam reponitur sub predicamento substantie; pater vero est id quod est per formam accidentalem, que est relatio per quam sortitur spetiem quandam et genus, et reponitur sub genere “ad aliquid”, sive “relationis”. Aliter omnia reducerentur ad predicamentum substantie, cum nulla forma accidentalis per se subsistat absque ypostasi substantie subsistentis: quod est falsum.
Mon. III xv 2 Ad evidentiam autem minoris sciendum quod natura Ecclesie forma est Ecclesie: nam, quamvis natura dicatur de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali auditu.
Questio 45 Sed intentio Nature universalis est ut omnes forme, que sunt in potentia materie prime, reducantur in actum, et secundum rationem speciei sint in actu; ut materia prima secundum suam totalitatem sit sub omni forma materiali, licet secundum partem sit sub omni privatione opposita, preter unam.
Questio 46 Nam cum omnes forme, que sunt in potentia materie, ydealiter sint in actu in Motore celi, ut dicit Comentator in De Substantia Orbis, si omnes iste forme non essent semper in actu, Motor celi deficeret ab integritate diffusionis sue bonitatis, quod non est dicendum.
Questio 47 Et cum omnes forme materiales generabilium et corruptibilium, preter formas elementorum, requirant materiam et subiectum mixtum et complexionatum, ad quod tanquam ad finem ordinata sunt elementa in quantum elementa, et mixtio esse non possit ubi miscibilia simul esse non possunt, ut de se patet; necesse est esse partem in universo ubi omnia miscibilia, scilicet elementa, convenire possint; hec autem esse non posset, nisi terra in aliqua parte emergeretur, ut patet intuenti.
3. forma di uno scritto, di un discorso (Conte).
Ep. XIII 18 Sex igitur sunt que in principio cuiusque doctrinalis operis inquirenda sunt, videlicet subiectum, agens, forma, finis, libri titulus, et genus phylosophie. De istis tria sunt in quibus pars ista quam vobis destinare proposui variatur a toto, scilicet subiectum, forma et titulus; in aliis vero non variatur, sicut apparet inspicienti; et ideo circa considerationem de toto ista tria inquirenda seorsum sunt: quo facto, satis patebit ad introductionem partis.
Ep. XIII 26 Forma vero est duplex: forma tractatus et forma tractandi. Forma tractatus est triplex, secundum triplicem divisionem. Prima divisio est, qua totum opus dividitur in tres canticas. Secunda, qua quelibet cantica dividitur in cantus. Tertia, qua quilibet cantus dividitur in rithimos.
Ep. XIII 27 Forma sive modus tractandi est poeticus, fictivus, descriptivus, digressivus, transumptivus, et cum hoc diffinitivus, divisivus, probativus, improbativus, et exemplorum positivus.
Ep. XIII 35 Et sic patet de forma partis per formam assignatam totius; nam si forma tractatus in toto est triplex, in hac parte tantum est duplex, scilicet divisio cantuum et rithimorum.
Ep. XIII 36 Non eius potest esse propria forma divisio prima, cum ista pars sit prime divisionis.
Ep. XIII 42 Hiis itaque premissis, ad expositionem littere secundum quandam prelibationem accedendum est, et illud prenuntiandum quod expositio littere nichil aliud est quam forme operis manifestatio.
Ep. XIII 73 Ista tamen ratio videtur arguere ad destructionem antecedentis, ita quod simpliciter et secundum formam arguendi non probat. Sed si consideremus materiam eius, bene probat, quia de quodam sempiterno, in quo potest defectus sempiternari: ita quod, si Deus non dedit sibi motum, patet quod non dedit sibi materiam in aliquo egentem.
Mon. II x 9 (Et nota quod argumentum sumptum a destructione consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat, tamen vim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a positione antecedentis per primam.
Mon. III iv 4 Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio. Et quia error potest esse in materia et in forma argumenti, dupliciter peccare contingit: aut scilicet assummendo falsum, aut non sillogizando; que duo Phylosophus obiciebat contra Parmenidem et Melissum dicens: «Quia falsa recipiunt et non sillogizantes sunt». Et accipio hic largo modo “falsum” etiam pro “inoppinabili”, quod in materia probabili habet naturam falsi.
Mon. III iv 5 Si vero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam sillogisticam non esse servatam. Si vero peccatum sit in materia, aut est quia “simpliciter” falsum assumptum est, aut quia falsum “secundum quid”. Si “simpliciter”, per interemptionem assumpti solvendum est; si “secundum quid”, per distinctionem.
Mon. III iv 21 Et ideo argumentum peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet; procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui est regimen spirituale; regimen temporale est luna; ergo regimen temporale recipit auctoritatem a regimine spirituali.
Mon. III v 3 Et cum arguendo inferunt “sicut Levi precedit in nativitate sic Ecclesia in auctoritate”, dico similiter quod aliud est predicatum conclusionis et aliud maior extremitas: nam aliud est “auctoritas” et aliud “nativitas”, subiecto et ratione; propter quod peccatur in forma. Et est similis processus huic: A precedit B in C; D et E se habent ut A et B: ergo D precedit E in F; F vero et C diversa sunt.
Mon. III vii 3 Utraque nanque propositio vera est, sed medium variatur et arguitur in quatuor terminis, in quibus forma sillogistica non salvatur, ut patet ex hiis que de sillogismo simpliciter. Nam aliud est “Deus”, quod subicitur in maiori, et aliud “vicarius Dei”, quod predicatur in minori.
Questio 3 Unde cum in amore veritatis a pueritia mea continue sim nutritus, non sustinui questionem prefatam linquere indiscussam; sed placuit de ipsa verum ostendere, nec non argumenta facta contra dissolvere, tum veritatis amore, tum etiam odio falsitatis. Et ne livor multorum, qui absentibus viris invidiosis mendacia confingere solent, post tergum bene dicta transmutent, placuit insuper in hac cedula meis digitis exarata quod determinatum fuit a me relinquere, et formam totius disputationis calamo designare.
4. tipo, modo (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I vi 4 Redeuntes igitur ad propositum, dicimus certam formam locutionis a Deo cum anima prima concreatam fuisse. Dico autem “formam” et quantum ad rerum vocabula et quantum ad vocabulorum constructionem et quantum ad constructionis prolationem: qua quidem forma omnis lingua loquentium uteretur, nisi culpa presumptionis humane dissipata fuisset, ut inferius ostendetur.
De vulg. I vi 5 Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usque ad edificationem turris Babel, que “turris confusionis” interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebrei.
Mon. I vi 3 Unde si forma huius ordinis reperitur in partibus humane multitudinis, multo magis debet reperiri in ipsa multitudine sive totalitate per vim sillogismi premissi, cum sit ordo melior sive forma ordinis; sed reperitur in omnibus partibus humane multitudinis, ut per ea que dicta sunt in capitulo precedenti satis est manifestum: ergo et in ipsa totalitate reperiri debet.
Mon. II ix 16 Deinde cum finitimis, omni iure belli servato, cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in multitudine decertantium, sub forma tamen duelli, de imperio decretum fuisse Livius narrat: in quo quidem modo decertandi cum Samnitibus fere fortunam, ut dicam, incepti penituit.
Mon. II ix 18 Postquam vero Ytalorum litigia sedata fuerunt, et cum Grecis cumque Penis nondum pro divino iudicio certatum esset, ad Imperium intendentibus illis et illis, Fabritio pro Romanis, Pirro pro Grecis, de imperii gloria in militie multitudine decertantibus, Roma obtinuit; Scipione vero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis in forma duelli bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius et omnes romane rei scriptores testificari conantur.
5. linea di condotta, regola, norma (Castiglioni-Mariotti).
Mon. III xv 3 Forma autem Ecclesie nichil aliud est quam vita Cristi, tam in dictis quam in factis comprehensa: vita enim ipsius ydea fuit et exemplar militantis Ecclesie, presertim pastorum, maxime summi, cuius est pascere agnos et oves.
Mon. III xv 4 Unde ipse in Iohanne formam sue vite relinquens «Exemplum» inquit «dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis»; et spetialiter ad Petrum, postquam pastoris offitium sibi commisit, ut in eodem habemus, «Petre,» inquit «sequere me».
Mon. III xv 8 Formale igitur est Ecclesie illud idem dicere, illud idem sentire: oppositum autem dicere vel sentire, contrarium forme, ut patet, sive nature, quod idem est.
6. bella figura, bellezza (Castiglioni-Mariotti).
Ep. IV 3 Igitur michi a limine suspirate postea curie separato, in qua, velud sepe sub admiratione vidistis, fas fuit sequi libertatis officia, cum primum pedes iuxta Sarni fluenta securus et incautus defigerem, subito heu! mulier, ceu fulgur descendens, apparuit, nescio quomodo, meis auspitiis undique moribus et forma conformis.
De vulg. 8
Ep. 15
Mon. 30
Questio 15
forma, De vulg. I vi 4; I vi 5 (2); Ep. IV 3; XIII 18; XIII 26 (4); XIII 27; XIII 35 (2); XIII 36; Mon. I vi 3 (2); I xv 7 (2); II ii 3; II ix 16; II ix 18; II x 9; III iv 4; III iv 5; III iv 21; III v 3; III xii 5; III xv 2 (3); III xv 3; Questio 4; 17; 45; 50; 83 (2); 86
formam, De vulg. I vi 4 (2); I vi 5; Ep. XIII 35; XIII 73; Mon. II v 25; II vi 4 (3); III iv 5; III xii 5 (2); III xv 4; Questio 3; 4; 82
formas, Mon. I iii 9; Questio 47
forme, De vulg. I xii 4; Ep. XIII 42; Mon. I xi 4; I xv 7; III xv 8; Questio 45; 46 (2); 47
formis, Ep. XIII 61
forma accidentalis: Mon. III xii 5 (2)
forma arguendi: Ep. XIII 73
forma argumenti: Mon. III iv 4
forma disputationis: Questio 3
forma et situs duorum elementorum: Questio 4; 17; 86
forma locutionis: De vulg. I vi 4; I vi 5 (3)
forma materialis: Questio 45; 47
forma sillogistica: Mon. III iv 5; III vii 3
forma substantialis: Mon. III xii 5
forma tractandi: Ep. XIII 26; XIII 27
forma tractatus: Ep. XIII 26 (2); XIII 35
Il sost. è impiegato da D. in una pluralità di accezioni e sfumature semantiche, esattamente come nel caso del suo corrispettivo volg. (vd. forma in ED, A. Maierù). 

Nel senso aristotelico, in primo luogo, la 'forma' rappresenta per D. - insieme alla 'materia' e alla 'privazione' (assenza di forma) - uno dei costituenti fondamentali della realtà, ad ogni suo livello. Come si spiega in Conv. II xiii, infatti, la «Scienza naturale» ha come «subietto lo corpo mobile», cioè mutevole, e la sua «considerazione principalissima è considerare li principii delle cose naturali, li quali sono tre, cioè materia, privazione e forma». La «Metafisica», a sua volta, si occupa delle «cose che sono sanza materia, che non sono sensibili» (II xiv 9), come le «sustanze separate [...] che sono sanza grossezza di materia, quasi diafani per la purità della loro forma» (III vii 5). E le forme realizzano - e allo stesso tempo rendono intellegibile - tanto l’ordine globale della natura quanto quello umano della vita civile e della storia, in conformità al disegno divino.

Per Aristotele la 'forma' è la 'sostanza secondo ragione' (οὐσία κατὰ τὸν λόγον), il principio di intellegibilità che, unendosi a una materia opportunamente disposta, determina la natura e le proprietà di ogni essere. D. fa sua quest'idea fondamentale, che gli giunge però in un quadro teorico che costituisce il risultato di una complessa ibridazione di tradizioni (che vanno da quella aristotelica a quella neoplatonica e araba).

Come spiega in Mon. II ii, le forme si trovano nella natura - come nella produzione artistica - a tre livelli fondamentali: (i) in primo luogo, nella mente del primo motore e artigiano, che è Dio (corrispondono cioè alle 'idee divine' di ogni cosa; e sono normalmente designate con il termine exemplariao ydeae); (ii) in secondo luogo, nel cielo che funge da strumento dell'arte divina (in questo caso, corrispondono alle 'immagini' delle idee divine che vengono impresse nella materia informe e fluttuante; il termine tecnico è exempla - nel Conv. 'essempli' - e corrispondono a quei simulacri delle idee, intermedi tra idee e materia, di cui Platone parla in Timeo 50D e 52A); (iii) infine, nelle cose stesse, in composizione con la materia che viene da esse informata e qualificata (le 'forme sostanziali' determinano la natura specifica di ogni sostanza individuale; le 'forme accidentali', invece, ogni altra proprietà e caratteristica). Come D. specifica, ogni peccatum rispetto all'exemplar originale è da imputare esclusivamente alla materia subiecta, che - a causa della presenza, in essa, di elementi contrari - oppone alle forme un grado variabile di resistenza: «perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materie tantum imputandum est
» (Mon. II ii 3). A quest'ultimo proposito, occorre segnalare che le lezioni materie informantis e informantis materie, tràdite rispettivamente da G e U, sono banalizzazioni della locuzione in forma artis materie, generatesi per evidente univerbazione di in forma artis. Concettualmente, però, risultano problematiche e svelano un fraintendimento da parte dei copisti. In questo contesto infatti, D. sta spiegando che se non si rinviene alcun difetto nell'artista e nello strumento dell'arte (come esplicitamente ripetuto dalla variante in H in forma artis et non artifice vel organo materie), allora ogni vizio va imputato alla materia che riceve la forma - e non alla materia di ciò che informa o colui che informa. La forma come si ritrova nella mente divina è in sè perfetta e rappresenta anzi la perfezione di ogni composto (da rilevare, a questo proposito la sostituzione di forma con perfectio in C per Mon. II vi 4). 

D. si ricollega a questa concezione di fondo in molti loci della propria opera lat.

La fondamentale distinzione tra forme universales (delle specie) e forme particulares (degli individui), ad es., è richiamata in Mon. I iii 9, dove si dice anche che la potentia intellectiva del genere umano non ha per oggetto solo le specie universali, ma anche le cose particolari (su cui vd. Minio-Paluello, Tre note, pp. 51-58); quella tra forme substantiales e forme accidentales, invece, ricorre in Mon. III xii 5. Ai problemi tecnici della gradazione (latitudo) e della moltiplicazione (multiplicatio) delle forme alludono invece le argomentazioni di Mon. I xi e I xv. Nel primo caso, D. cita la famosa definizione del Liber sex principiorum («Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes et consistentes simplici et invariabili essentia») e dopo aver dichiarato che la forma della giustizia in se non tollera variazioni, precisa che ciò accade solo quando entra in composizione con dei soggetti concreti. In questi ultimi, infatti, si trova sempre un certo grado di mescolanza dei contrari, che determina il magis e il minus in cui si realizza la sua invariabilis essentia (si tratta cioè del cosiddetto problema de intensione et remissione formarum, per cui vd. il commento di Nardi Mon., ad loc.; Tabarroni, Appunti di ontologia dantesca, c.d.s.). Nel secondo caso, D. chiarisce che la forma del bene concepito (bonus apprehensus) è «una e la medesima nelle volontà degli uomini concordi, benchè sia moltiplicata secondo l'individualità di ciascuno» (Chiesa-Tabarroni Mon., ad loc.).

Da segnalare è poi l'equiparazione - tratta dalla Fisica aristotelica (II 1 193b 6) - tra formanatura specifica di qualcosa, che ha anche il valore normativo di 'perfezione' a cui tendere, da realizzare (cfr., ad es., De vulg. II v 7: «Fredericus Caesar et benegenitus eius Manfredus, nobilitatem ac rectitudinem sue forme pandentes»; e Mon. III xv 2: «natura ecclesie forma est ecclesie (nam, quamvis natura dicatur de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali auditu)».

Nella Questio, poi, si trovano una serie di affermazioni di particolare impegno filosofico, che richiamano l'immagine boeziana e poi albertina dell'artigianato divino di Mon. II ii. Nel cap. 45, ad es., viene enunciato una sorta di 'principio di pienezza', secondo il quale l'intenzione della Natura universale esige che tutte le forme che si trovano in potenza nella materia prima siano attualizzate e che, comunque, si trovino sempre attualizzate secundum rationem speciei («intentio Nature universalis est ut omnes forme, que sunt in potentia materie prime, reducantur in actum, et secundum rationem speciei sint in actu; ut materia prima secundum suam totalitatem sit sub omni forma materiali, licet secundum partem sit sub omni privatione opposita, preter unam»). Nel successivo cap. 46 - citando l'Averroè del De substantia orbis - si specifica che tali forme si trovano ydealiter sempre in atto in Dio, motore del cielo («cum omnes forme, que sunt in potentia materie, ydealiter sint in actu in Motore celi, ut dicit Comentator in De Substantia Orbis, si omnes iste forme non essent semper in actu, Motor celi deficeret ab integritate diffusionis sue bonitatis, quod non est dicendum»). E poco dopo, infine, si afferma che tutte le forme materiales - a eccezione di quelle degli elementi - richiedono una materia e un soggetto mixtum et complexionatum (cap. 47). 

Nel signif. di 'forma sillogistica', 'forma dell'argomentazione' o 'del discorso', il sost. è invece usato sia nell'Ep. XIII (nella quale con le espressioni forma tractatus e forma tractandi si fa rif., rispettivamente, all'organizzazione e alle divisioni formali della Commedia e al metodo di esposizione che viene adottato); sia nella Mon. (in cui la forma argumenti è uno dei due versanti su cui D. smaschera gli errori dei propri avversari; vd. error); sia, infine, nella Questio dove l'autore dice di aver riportato di propria mano - con una certa enfasi di autocertificazione -  la forma totius disputationis

Un signif. ancora diverso è invece, probabilmente, quello da attribuire all'espressione forma locutionis di De vulg. I vi, con cui D. designa la lingua (e la sua 'struttura fono-morfo-sintattica') concessa a Dio al primo parlante. Come rileva Tavoni De vulg. pp. 52-53, ad loc.: «secondo l'interpretazione unanime da Marigo a Mengaldo [...] questa certa forma locutionis (sintagma ripetuto cinque volte nei parr. 4-5), non è la semplice facoltà del linguaggio, ma una struttura linguistica compiutamente formata, cioè una lingua determinata - che alla fine del cap. verrà identificata senz'altro con la lingua ebraica. Invece secondo Corti [...] conformemente alla teoria modistica, sarebbe forma substantialis universale e innata, contro le 'formea accidentales proprie dei diversa idiomata' [...] è indubbio [...] che D. si riferisce alla struttura di una lingua concreta [...] è invece sensato sottolineare come con l'espressione certa forma locutionis D. voglia focalizzare la 'struttura' (fono-morfo-sintattica), potremmo dire la 'forma interna' (inclusa forse una qualche idea di 'struttura del lessico'), di quella particolare lingua, struttura che ammette anzi richiede il complemento della creatività, anzitutto lessicale, del primo parlante» (vd. anche locutio).

Per D. come per il «maestro delli filosofi» Aristotele, poi, la forma può anche significare - come sinon. di figura - il quarto genere della categoria di qualità («il quarto genere di qualità, invece, è costituito dalla figura e dalla forma regolare attorno a una cosa, e inoltre dalla dirittura e dalla curvatura, e dalle cose che eventualmente sono affini; infatti è in conformità a ciascuna di queste proprietà che una cosa si qualifica: una cosa, infatti, si qualifica per il fatto di essere a forma di triangolo o di quadrato, e dritta o curva», Cat. 8, 10a 10-16). In questo senso, ad es., il sost. è usato il Questio 4, 17, 47 e 86, per designare la configurazione spaziale della sfera dell'acqua e della terra («de situ et figura sive forma duorum elementorum»); e nel cap. 82 per riferirsi alla rotondità della sfera dell'acqua («nam cum aquam formam rotundam habere oporteat ubique circa centrum, necesse est in aliqua distantia ipsam efficere obstantiam alicuius convexi»).  

Il sost., nel senso di 'bell'aspetto', 'bellezza', è infine impiegato da D. in Ep. IV 3 («mulier, ceu fulgur descendens, apparuit, nescio quomodo, meis auspitiis undique moribus et forma conformis»). Uguccione vuole che in tale accezione il termine derivi da formon, 'calore', a ragione del fatto che è il calore del sangue a causare quel particolare rossore che rende belli (vd. il campo Lessicografi mediev.).


Dal sost. derivano anche i termini corradicali formalis e formaliter, entrambi att. nell'opera lat. di D. 
Mon. II ii 3: in forma artis materie] in forma artis materie A, B, C, D, E, F, K, L, M, N, P, Ph, R, S, T, V, Y, Z et edd., materie informantis Gin forma artis et non artifice vel organo materie Hinformantis materie U
Mon. II vi 4: finalem formam tantum] finalem formam tantum A, D, E, F, H, K, L, M, N, Ph, R, S, U, V, Y, Z et edd., finem formam tantum Bfinalem perfectionem tantum Cfinalem formam Gfinalem formam tamen Pfinaliter tantum formam T
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
forma, vd. ED (A. Maierù).
Latino classico e tardoantico:
nel lat. class. e tardoant. il sost. esibisce la varietà di accezioni che si ritrovano nel lat. mediev., per quanto il signif. filosofico aristotelico non risulti ancora così preponderante (cfr. Forcellini s.v. forma). Nel senso di figura externa, ad es.: Cic. Off. I 35 natura (...) formam nostram reliquamque figuram, in qua esset species honesta, eam posuit in promptu (CC); NaevTrag. 3 contempla placide formam et faciem virginis (Bibliotheca Augustana). In quello di natura, vis: Sen. Benef. I ii 3 numquam illa [scil. beneficia] vir bonus cogitat nisi admonitus a reddente; alioqui in formam crediti transeunt (CC). In quello corrispondente alla ἰδέα platonica: Cic. Orat. 3 quidquid est igitur, de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum (CC); 5 habuit […] comprehensam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos, quibus aliquid aut plura deerant, in eam formam non poterat includere (CC). Vd. ThLL s.v. forma I A; III B.
Latino medievale:
nel lat. mediev. il sost. mantiene la ricchezza di accezioni che aveva nel lat. class. e tardoant. (cfr. Arnaldi-Smiraglia s.v. forma). Il suo signif. filosofico, invece, risulta ben più affinato ed è il risultato di una complessa ibridazione di tradizioni, che vanno da quella aristotelica a quella neoplatonica e araba: Giovanni Scoto Eriugena, De divis. nat. II, CM 162 Lucifer iste mysticus atque propheticus, ante cuius ortum splendores sanctorum in verbo dei unigenito intelliguntur esse, istum mundum visibilem significare videtur verisimile ea forma locutionis quae graece dicitur ΣΥΝΕΚΔΟΧΗ et interpretatur conceptio, qua forma pars a toto totum que a parte significatur (CC); Alberto Magno, Comm. in I Sent., d. 26 B, a. 6 quia materia non est susceptibilis accidentis, nisi per formam substantialem, ut in multis locis probatur in Philosophia: accidentis enim adventus est motus subiecti ad subiectum: et ideo quod movetur secundum accidens, oportet quod sit actu ens: ergo ipsa materia per seipsam est potentia ad formam: aliter etiam forma non esset immediata materiae, et sic ex materia prima et forma prima non esset vere unum: quae omnia cum inconvenientia sint, videtur quod seipsa materia referatur ad formam (LLT); Comm. in IV Sent., d. 14 A, a. 7 Et forma arguendi non valet: quia procedit ex omnibus particularibus (LLT); Tommaso d'Aquino, Summa Gent. II, c. 75, p. 2 Omnis autem forma individuata per materiam cuius est actus, est forma materialis (LLT); Matteo d'Acquasparta, Quaest. disp. prov., q. 1 Quod obicit de contingentibus quod 'posteriora sortiuntur necessitatem a prioribus', dic quod forma argumenti nihil valet (LLT).
Lessicografi medievali:
Isid. Orig. VIII xi 13: Εἶδος enim Graece formam sonat, et ab eo per diminutionem idolum deductum aeque apud nos formulam facit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit (Mirabile).
Papias (s.v. formosus): forma, species, similitudo simulacrum liniamentum (Mirabile).
Uguccione F 52, 26-29 (s.v. formon): Item a formon quod est calor hec forma -e, idest pulchritudo, pulchra dispositio; proprie calor enim sanguinem movet et sanguis pulchritudinem (...) (DaMA).
Balbi (s.v. forma) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
Guido da Pisa ad Inf. XIX 13-15: Hic designat autor materiam et formam istius tertie bulge. Materiam ponit, dicens istam bulgiam de petra livida esse factam; formam vero, cum ait quod ista petra livida et obscura est, plena per costas et fundum quibusdam foraminibus uniformiter et rotundis (DDP).
Pietro Alighieri (1) ad Purg. XXV 43-44: Unde dicit Philosophus, quod forma rei per actionem agentis educitur de potentia materiae, ut homo facit hominem, oliva olivam, et ut faber dat formam, quam habet in anima, cultello, remanente tamen similitudine illius cultelli in ipsa anima fabri, per quam agit. Ita in generatione hominis praedicta descendit quoddam idolum, quod regolat et inducit formam, et speciem similem patri agenti, licet Avicenna dicat, quod hoc agens inferius transmutat materiam et praeparat sic ad novam formam et ipsa praeparata immittitur ab intelligentia separata plena formis, secundum convenientiam illius praeparationis, quam faciunt virtutes inferiores (DDP).
Benvenuto da Imola ad Par. XX 37-42: Potest etiam dici cantor, quia descripsit psalmos suos in stilo metrico, sed ex translatione non fuit servata lex metri; tamen evidens signum huius extat, quod psalmi adhuc retinent quamdam formam metri (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Par. I 70-72: Transhumanari, idest extra humanitatem in aliam formam converti, significari per verba non potest, vel non posset (DDP).
Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 01.10.2022.