locutio, -onis (s.f.)

1. il parlare, l’espressione linguistica, la facoltà del linguaggio. (Tavoni De vulg.).
De vulg. I ii 3 Cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atque avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur.
De vulg. I ii 5 Inferioribus quoque animalibus, cum solo nature instinctu ducantur, de locutione non oportuit provideri: nam omnibus eiusdem speciei sunt iidem actus et passiones, et sic possunt per proprios alienos cognoscere; inter ea vero que diversarum sunt specierum non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus dampnosa fuisset, cum nullum amicabile commertium fuisset in illis.
De vulg. I ii 5 Inferioribus quoque animalibus, cum solo nature instinctu ducantur, de locutione non oportuit provideri: nam omnibus eiusdem speciei sunt iidem actus et passiones, et sic possunt per proprios alienos cognoscere; inter ea vero que diversarum sunt specierum non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus dampnosa fuisset, cum nullum amicabile commertium fuisset in illis.
De vulg. I iv 1 Nunc quoque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo ydiomate primiloquium emanavit.
2. tipo di espressione linguistica (accompagnato da un aggettivo o sintagma che la qualifica) (Tavoni De vulg.).
De vulg. I i 1 Cum neminem ante nos de vulgaris eloquentie doctrina quicquam inveniamus tractasse, atque talem scilicet eloquentiam penitus omnibus necessariam videamus - cum ad eam non tantum viri sed etiam mulieres et parvuli nitantur, in quantum natura permictit-, volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum qui tanquam ceci ambulant per plateas, plerunque anteriora posteriora putantes, Verbo aspirante de celis locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimus, non solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum aurientes, sed, accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut exinde potionare possimus dulcissimum ydromellum.
De vulg. I i 2 Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt; vel, quod brevius dici potest, vulgarem locutionem asserimus quam sine omni regula nutricem imitantes accipimus.
De vulg. I i 2 Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt; vel, quod brevius dici potest, vulgarem locutionem asserimus quam sine omni regula nutricem imitantes accipimus.
De vulg. I i 3 Est et inde alia locutio secundaria nobis, quam Romani gramaticam vocaverunt. Hanc quidem secundariam Greci habent et alii, sed non omnes: ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non nisi per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur et doctrinamur in illa.
De vulg. I ii 1 Hec est nostra vera prima locutio.
De vulg. I ii 1 Non dico autem ”nostra“ ut et aliam sit esse locutionem quam hominis: nam eorum que sunt omnium soli homini datum est loqui, cum solum sibi necessarium fuerit.
De vulg. I vi 2 Nam quicunque tam obscene rationis est ut locum sue nationis delitiosissimum credat esse sub sole, hic etiam pre cunctis proprium vulgare licetur, idest maternam locutionem, et per consequens credit ipsum fuisse illud quod fuit Ade.
De vulg. I vi 4 Redeuntes igitur ad propositum, dicimus certam formam locutionis a Deo cum anima prima concreatam fuisse. Dico autem ”formam“ et quantum ad rerum vocabula et quantum ad vocabulorum constructionem et quantum ad constructionis prolationem: qua quidem forma omnis lingua loquentium uteretur, nisi culpa presumptionis humane dissipata fuisset, ut inferius ostendetur.
De vulg. I vi 5 Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usque ad edificationem turris Babel, que ”turris confusionis“ interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebrei.
De vulg. I vi 5 Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usque ad edificationem turris Babel, que ”turris confusionis“ interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebrei.
De vulg. I vi 5 Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usque ad edificationem turris Babel, que ”turris confusionis“ interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebrei.
De vulg. I vii 8 Quibus autem sacratum ydioma remansit nec aderant nec exercitium commendabant, sed graviter detestantes stoliditatem operantium deridebant. Sed hec minima pars, quantum ad numerum, fuit de semine Sem, sicut conicio, qui fuit tertius filius Noe: de qua quidem ortus est populus Israel, qui antiquissima locutione sunt usi usque ad suam dispersionem.
De vulg. I ix 11 Hinc moti sunt inventores gramatice facultatis: que quidem gramatica nichil aliud est quam quedam inalterabilis locutionis ydemptitas diversibus temporibus atque locis. Hec cum de comuni consensu multarum gentium fuerit regulata, nulli singulari arbitrio videtur obnoxia, et per consequens nec variabilis esse potest.
De vulg. I xvi 3 Nam, in quantum simpliciter ut homines agimus, virtutem habemus - ut generaliter illam intelligamus -: nam secundum ipsam bonum et malum hominem iudicamus; in quantum ut homines cives agimus,habemus legem, secundum quam dicitur civis bonus et malus; in quantum ut homines latini agimus, quedam habemus simplicissima signa et morum et habituum et locutionis, quibus latine actiones ponderantur et mensurantur:
Ep. XIII 31 Et per hoc patet quod Comedia dicitur presens opus. Nam si ad materiam respiciamus, a principio horribilis et fetida est, quia Infernus, in fine prospera, desiderabilis et grata, quia Paradisus; ad modum loquendi, remissus est modus et humilis, quia locutio vulgaris in qua et muliercule comunicant.
3. lingua locale (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I ix 4 Quare autem tripharie principalius variatum sit, investigemus; et quare quelibet istarum variationum in se ipsa variatur, puta dextre Ytalie locutio ab ea que est sinistre (nam aliter Paduani et aliter Pisani locuntur); et quare vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendo, ut Mediolanenses et Veronenses, Romani et Florentini, nec non convenientes in eodem genere gentis, ut Neapoletani et Caetani,Ravennates et Faventini, et, quod mirabilius est, sub eadem civilitate morantes, ut Bononienses Burgi Sancti Felicis et Bononienses Strate Maioris.
De vulg. I xv 2 Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses asserunt pulcriori locutione loquentes, cum ab Ymolensibus,Ferrarensibus et Mutinensibus circunstantibus aliquid proprio vulgari asciscunt, sicut facere quoslibet a finitimis suis conicimus, ut Sordellus de Mantua sua ostendit, Cremone, Brixie atque Verone confini: qui, tantus eloquentie vir existens, non solum in poetando sed quomodocunque loquendo patrium vulgare deseruit.
De vulg. I xv 5 Si ergo Bononienses utrinque accipiunt, ut dictum est, rationabile videtur esse quod eorum locutio per commixtionem oppositorum ut dictum est ad laudabilem suavitatem remaneat temperata: quod procul dubio nostro iudicio sic esse censemus.
De vulg. I xiii 6 Est enim z maxima pars eorum locutionis, que quidem lictera non sine multa rigiditate profertur.
4. atto di parola (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I ii 6 Et si obiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus quod angelus in illa et dyabolus in illo taliter operati sunt quod ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tanquam vera locutio; non quod aliud esset asine illud quam rudere, neque quam sibilare serpenti.
De vulg. I ii 7 Et si dicatur quod pice adhuc et alie aves locuntur, dicimus quod falsum est, quia talis actus locutio non est, sed quedam imitatio soni nostre vocis; vel quod nituntur imitari nos in quantum sonamus, sed non in quantum loquimur.
De vulg. I iv 4 Nam sicut post prevaricationem humani generis quilibet exordium sue locutionis incipit ab ”heu“, rationabile est quod ante qui fuit inciperet a gaudio; et cum nullum gaudium sit extra Deum, sed totum in Deo, et ipse Deus totus sit gaudium, consequens est quod primus loquens primo et ante omnia dixisset ”Deus“.
De vulg. I iv 6 Ad quod quidem dicimus quod bene potuit respondisse Deo interrogante, nec propter hoc Deus locutus est ipsa quam dicimus locutionem. Quis enim dubitat quicquid est ad Dei nutum esse flexibile, quo quidem facta, quo conservata, quo etiam gubernata sunt omnia? Igitur cum ad tantas alterationes moveatur aer imperio nature inferioris, que ministra et factura Dei est, ut tonitrua personet, ignem fulgoret, aquam gemat, spargat nivem, grandines lancinet, nonne imperio Dei movebitur ad quedam sonare verba, Ipso distinguente qui maiora distinxit? Quid ni?
De vulg. I v 1 Opinantes autem non sine ratione, tam ex superioribus quam inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus primum hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum loquentem primum, mox postquam afflatus est ab Animante Virtute, incunctanter fuisse locutum.
De vulg. I v 3 Et hinc penitus elicere possumus locum illum ubi effutita est prima locutio: quoniam, si extra paradisum afflatus est homo, extra, si vero intra, intra fuisse locum prime locutionis convicimus.
De vulg. I v 2 Si quis vero fatetur contra obiciens quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos, cum illa reverentia dicimus qua uti oportet cum de Eterna Voluntate aliquid iudicamus, quod licet Deus sciret, immo presciret (quod idem est quantum ad Deum)absque locutione conceptum primi loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tante dotis gloriaretur ipse qui gratis dotaverat. Et ideo divinitus in nobis esse credendum est quod in actu nostrorum effectuum ordinato letamur.
De vulg. I v 3 Et hinc penitus elicere possumus locum illum ubi effutita est prima locutio: quoniam, si extra paradisum afflatus est homo, extra, si vero intra, intra fuisse locum prime locutionis convicimus.

De vulg. 30
Ep. 1

locutio, De vulg. I i 3; I ii 1; I ii 5; I ii 6; I ii 7; I iv 1; I v 3; I ix 4; I xv 5; Ep. XIII 31
locutione, De vulg. I ii 5; I v 2; I vii 8; I xv 2
locutionem, De vulg. I i 2 (2); I ii 1; I iv 6; I v 1; I vi 2
locutioni, De vulg. I i 1
locutionis, De vulg. I ii 3; I iv 4; I v 3; I vi 4; I vi 5 (3); I ix 11; I xiii 6; I xvi 3

(certa) forma locutionis: De vulg. I vi 4
locutio secundaria: De vulg. I i 3
materna locutio: De vulg. I vi 2
prima locutio: De vulg. I ii 1; I v 3
signum locutionis: De vulg. I ii
vulgaris locutio: De vulg. I i 2 (2);

Deverbale formato da loqui con il suffisso -tio dei nomi d’azione. Nel ventaglio semantico che questa parola chiave ricopre nel De vulg., si passa dal signif. generale di ‘espressione linguistica’ a quello specifico di ‘singolo atto linguistico’, solo in parte sovrapponibile al campo semantico di loquela (Tavoni, Contributo, pp. 397-398, n.16).

A differenza di loquela, per D. locutio non significa propriamente ‘lingua’ (cfr. loquela in VDL), ma, in quanto nomen actionis, la facoltà attiva del linguaggio, specificamente come facoltà di interlocuzione esclusivamente umana sulla base di Tommaso d'Aquino, Pol. I i 36 (la fonte esatta è stata individuata da Mengaldo De vulg. e le implicazioni filosofico-politiche sono articolate in Tavoni De vulg., pp. 1138- 1141, per cui cfr. Rosier-Catach, 'Solo all’uomo', p. 438).

L’unica att. dantesca al di fuori del De vulg. appartiene all’Ep. XIII, di attribuzione discussa, ricorre in locuzione con l’agg. vulgaris e non pare omogenea alla terminologia linguistica del De vulg.

L'espressione (certa) forma locutionis non è altrimenti att. e, secondo Tesi, Lingua, p. 70 significa ‘stampo linguistico’. Tuttavia, sembra preferibile la lettura di Tavoni, Contributo, p. 411 che considera la locuzione un possibile «definiens» di idioma (vd. ydioma in VDL).

Locutio secundaria indica un tipo di linguaggio codificato fondato sull’arte (Tavoni De vulg., p. 1070): a questa categoria appartiene il lat., che, per identificazione con le norme che lo governano, viene detto anche gramatica (vd. gramatica in VDL). Il concetto di ‘lingua artificiale’ è tutto dantesco e la locuzione non è altrimenti att.

Materna locutio «equivale perfettamente a vulgaris locutio, quale definita a I i 2« (vd. Tavoni De vulg., p. 1174).

Nel contesto De vulg. I ii 1, prima locutio equivale a vulgaris locutio e caratterizza il linguaggio naturale come precedente, dal punto di vista logico e temporale, alla locutio secundaria (Tesi, Lingua, p. 29, n.27). L’att. di prima locutio a De vulg. I v 3 è invece sinon. di primiloquium (vd. Tavoni De vulg., p. 1169): con questo signif. la locuzione è in Uguccione, A 196 come chiosa di anteloquium (vd. primiloquium in VDL).

Signum locutionis indica, con discendenza diretta da Tommaso d'Aquino, la «parola come segno» (traduzione di Tavoni De vulg., p. 1143, per cui vd. Tavoni De vulg., pp. 1152-1153 e cfr. signum in VDL).

Nel De vulg. l'espressione vulgaris locutio indica il parlare naturale in quanto forma di linguaggio primaria (vd. prima locutio) e universale (vd. Tavoni De vulg., pp. 1132-1133) ed è dunque riferita al volgare contrapposto alla gramatica (vd. in VDL). 

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:

in età class. il sost. non è molto frequente. Ricorre soprattutto nel signif. generale di ‘atto di parola, discorso’ con possibilità di riferirsi alla pronuncia o allo stile da Cicerone in poi (vd. ThLL e OLD s.v. locutio). Ampiamente att. in età patristica, vd. ad es. Cic. Brut. 74 solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae sed quasi bonae consuetudinis (CC); Quint. Inst. I v 2 verba nunc generaliter accipi volo: nam duplex eorum intellectus est, alter, qui omnia, per quae sermo nectitur, significat, ut apud Horatium: 'verba que provisam rem non invita sequentur'; alter, in quo est una pars orationis 'lego scribo': quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones (CC); Aug. Civ. XLVIII xvi 11 quando autem erat una, nihil aliud quam humana lingua vel humana locutio vocabatur, qua sola universum genus humanum loquebatur (CC).

Latino medievale:

ampiamente att. (vd. Blaise mediev. s.v. loquela). Centrale per l’uso di locutio nel De vulg. è il primo capitolo del commento di Tommaso d'Aquino alla Politica di Aristotele (vd. campo Note), vd. ad es. Tommaso d'Aquino, Pol. I i 36 Videmus enim quod cum quaedam alia animalia habeant vocem, solus homo supra alia animalia habeat loquutionem (LLT); Tommaso d'Aquino, Pol. II iii 2 Praeterea, in omni locutione oportet esse aliquod signum, quod mentis occultum conceptum exprimat. Sed tale signum in Angelis sensibile esse non potest, nec intellectuale (LLT).

Lessicografi medievali:

Papias (s.v. loquor): loquor verbum deponens activam vim habet. locutor, locutio, loquella, loquax (Mirabile).
Uguccione, L 97, 1 (s.v. loquor): loquor, -ris, -cutus, unde locutor -ris et hec locutio -nis (DaMa).
Balbi (s.v. loquor) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Giulia Pedonese.
Data redazione: 29.04.2019.
Data ultima revisione: 22.05.2021.