loquela, -e (s.f.)

1. lingua (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I vii 6 Siquidem pene totum humanum genus ad opus iniquitatis coierat: pars imperabant, pars architectabantur, pars muros moliebantur, pars amussibus regulabant, pars trullis linebant, pars scindere rupes, pars mari, pars terra vehere intendebant, partesque diverse diversis aliis operibus indulgebant; cum celitus tanta confusione percussi sunt ut, qui omnes una eademque loquela deserviebant ad opus, ab opere multis diversificati loquelis desinerent et nunquam ad idem commertium convenirent.
De vulg. I vii 6 Siquidem pene totum humanum genus ad opus iniquitatis coierat: pars imperabant, pars architectabantur, pars muros moliebantur, pars amussibus regulabant, pars trullis linebant, pars scindere rupes, pars mari, pars terra vehere intendebant, partesque diverse diversis aliis operibus indulgebant; cum celitus tanta confusione percussi sunt ut, qui omnes una eademque loquela deserviebant ad opus, ab opere multis diversificati loquelis desinerent et nunquam ad idem commertium convenirent.
De vulg. I vii 7 Solis etenim in uno convenientibus actu eadem loquela remansit: puta cunctis architectoribus una, cunctis saxa volventibus una, cunctis ea parantibus una; et sic de singulis operantibus accidit.
De vulg. I ix 6 Cum igitur omnis nostra loquela - preter illam homini primo concreatam a Deo - sit a nostro beneplacito reparata post confusionem illam que nil aliud fuit quam prioris oblivio, et homo sit instabilissimum atque variabilissimum animal, nec durabilis nec continua esse potest, sed sicut alia que nostra sunt, puta mores et habitus, per locorum temporumque distantias variari oportet.
De vulg. I x 2 Pro se vero argumentatur alia, scilicet quod vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunt tanquam in perfectiori dulciorique loquela, ut puta Petrus de Alvernia et alii antiquiores doctores.
De vulg. I xi 1 Quam multis varietatibus latio dissonante vulgari, decentiorem atque illustrem Ytalie venemur loquelam; et ut nostre venationi pervium callem habere possimus, perplexos frutices atque sentes prius eiciamus de silva.
De vulg. I xi 6 Post hos Aquilegienses et Ystrianos cribremus, qui crudeliter accentuando eructuant. Cumque hiis montaninas omnes et rusticanas loquelas eicimus, que semper mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur, ut Casentinenses et Fractenses.
De vulg. I xiii 5 Itaque si tuscanas examinemus loquelas, et pensemus qualiter viri prehonorati a propria diverterunt, non restat in dubio quin aliud sit vulgare quod querimus quam quod actingit populus Tuscanorum.
De vulg. I xiii 6 Si quis autem quod de Tuscis asserimus, de Ianuensibus asserendum non putet, hoc solum in mente premat, quod si per oblivionem Ianuenses ammicterent z licteram, vel mutire totaliter eos vel novam reparare oporteret loquelam. Est enim z maxima pars eorum locutionis, que quidem lictera non sine multa rigiditate profertur.
De vulg. I xv 7 Quare, cribellum cupientes deponere, ut residentiam cito visamus, dicimus Tridentum atque Taurinum nec non Alexandriam civitates metis Ytalie in tantum sedere propinquas quod puras nequeunt habere loquelas; ita quod si etiam quod turpissimum habent vulgare, haberent pulcerrimum,propter aliorum commixtionem esse vere latium negaremus.
De vulg. II i 8 Et cum loquela non aliter sit necessarium instrumentum nostre conceptionis quam equus militis, et optimis militibus optimi conveniant equi, ut dictum est, optimis conceptionibus optima loquela conveniet.
De vulg. II i 8 Et cum loquela non aliter sit necessarium instrumentum nostre conceptionis quam equus militis, et optimis militibus optimi conveniant equi, ut dictum est, optimis conceptionibus optima loquela conveniet.
De vulg. II i 8 Sed optime conceptiones non possunt esse nisi ubi scientia et ingenium est: ergo optima loquela non convenit nisi illis in quibus ingenium et scientia est.
De vulg. II i 8 Et sic non omnibus versificantibus optima loquela conveniet, cum plerique sine scientia et ingenio versificentur, et per consequens nec optimum vulgare. Quapropter, si non omnibus competit, non omnes ipsum debent uti, quia inconvenienter agere nullus debet.
De vulg. 15

loquela, De vulg. I vii 6; I vii 7; I ix 6; I x 2; II i 8 (4)
loquelam, De vulg. I xi 1; I xiii 6
loquelas, De vulg. I xi 6; I xiii 4; I xv 7
loquele, De vulg. I x 7
loquelis, De vulg. I vii 6

montanina et rusticana loquela: De vulg. I xi 6

Deverbale da loquor (vd. in VDL), loquela è il termine non connotato che D. preferisce per designare le lingue (mentre riserva locutio, in quanto nomen actionis, a designare la facoltà attiva del linguaggio). I lessicografi medievali riconducono l’etimo del sost. a loquor, senza però definirlo. Balbi innova rispetto a Uguccione aggiungendo una rielaborazione di Gregorio Magno, Moralia in Iob VIII 35 che però non contribuisce a dare un signif. più preciso di loquela.

Montanina loquela è locuz. dantesca ad indicare la parlata delle genti rustiche (vd. montaninus in VDL).

Nei commentatori danteschi il sost. è att. con frequenza e non si registrano variazioni rispetto al signif. mediev. precedente e coevo. Si segnala tuttavia Benvenuto da Imola, che lo riferisce alla parlata del gigante Nembroth.

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:

loquela, vd. ED.

Latino classico e tardoantico:

il signif. di ‘lingua’ è att., anche se minoritario rispetto al signif. proprio di ‘facultas loquendi’ (vd. Forcellini s.v. loquela 2 e ThLL s.v. loquela 2 C).
Ov. Trist. V 2b, 19 Nescia que est vocis quod barbara lingua Latinae, / Graia que quod Getico victa loquella sono est (LLT-A); Aug. Civ. XLVIII 16, 10 cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus ciuitatem dei, non possumus adfirmare illo tempore, quo erat eis labium unum, id est loquella una, tunc iam genus humanum alienatum fuisse a cultu ueri dei (LLT-A); Aug. Quaest. Simpl. II 1, 2 tantum autem distat inter prophetiam prophetarum (...) quantum distat inter loquellam humanam cum loquuntur homines, et cum eadem loquella propter necessarium prodigium asina locuta est, in qua sedebat balaam propheta (LLT-A).

Latino medievale:

si riscontra una situazione analoga a quella del lat. class. e tardoantico (vd. DMLBS 4b).
Tommaso d'Aquino, Cat. aurea in M. XXVII ix 260 Sicut enim lingua Hebraea vel Graeca dicitur loquela, quae fit per linguam, sic et arundo dici posset littera, vel Scriptura, quae fit per arundinem (LLT-A); Tommaso d'Aquino, In Ps. XVIII 2 Unde non sunt loquelae, in quibus non audiuntur loqui. Loquelae significant linguas principales; sed sermones significant varietates idiomatum in eadem lingua. Vel loquelae linguae, sermones sunt modi loquendi (LLT-A).

Lessicografi medievali:

Papias (s.v. loquor): loquela (Mirabile).
Uguccione, L 97 1 (s.v. loquor): et hec loquela (DaMa).
Balbi (s.v. loquela): Loquela, -le per unum l. producitur tamen penultima, et dicitur a loquor (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Benvenuto da Imola ad Inf. XXXI 67-69: Hic autor describit loquelam gigantis (DDP).

Autore: Giulia Pedonese.
Data redazione: 04.05.2019.
Data ultima revisione: 22.05.2021.