lingua, -e (s.f.)

1. lingua (come organo fonatorio) (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I vi 4 Redeuntes igitur ad propositum, dicimus certam formam locutionis a Deo cum anima prima concreatam fuisse. Dico autem ”formam“ et quantum ad rerum vocabula et quantum ad vocabulorum constructionem et quantum ad constructionis prolationem: qua quidem forma omnis lingua loquentium uteretur, nisi culpa presumptionis humane dissipata fuisset, ut inferius ostendetur.
Ep. XI 19 Nonnulli sunt in admiratione suspensi: an semper et hoc silebunt, neque Factori suo testimonium reddent? Vivit Dominus, quia Qui movit linguam in asina Balaam, Dominus est etiam modernorum brutorum.
2. lingua, linguaggio (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I vi 6 Hiis solis post confusionem remansit, ut Redemptor noster, qui ex illis oriturus erat secundum humanitatem, non lingua confusionis, sed gratie frueretur.
De vulg. I x 2 Allegat ergo pro se lingua quod propter sui faciliorem ac delectabiliorem vulgaritatem quicquid redactum est sive
De vulg. I x 6 In utroque quidem duorum laterum, et hiis que secuntur ad ea, lingue hominum variantur: ut lingua Siculorum cum Apulis, Apulorum cum Romanis, Romanorum cum Spoletanis, horum cum Tuscis, Tuscorum cum Ianuensibus, Ianuensium cum Sardis; nec non Calabrorum cum Anconitanis, horum cum Romandiolis, Romandiolorum cum Lombardis, Lombardorum cum Trivisianis et Venetis, horum cum Aquilegiensibus, et istorum cum Ystrianis. De quo Latinorum neminem nobiscum dissentire putamus.
De vulg. I x 6 In utroque quidem duorum laterum, et hiis que secuntur ad ea, lingue hominum variantur: ut lingua Siculorum cum Apulis, Apulorum cum Romanis, Romanorum cum Spoletanis, horum cum Tuscis, Tuscorum cum Ianuensibus, Ianuensium cum Sardis; nec non Calabrorum cum Anconitanis, horum cum Romandiolis, Romandiolorum cum Lombardis, Lombardorum cum Trivisianis et Venetis, horum cum Aquilegiensibus, et istorum cum Ystrianis. De quo Latinorum neminem nobiscum dissentire putamus.
De vulg. I viii 1 Ex precedenter memorata confusione linguarum non leviter opinamur per universa mundi climata climatumque plagas incolendas et angulos tunc primum homines fuisse dispersos.
De vulg. I xix 1 Et sicut illud cremonense ac illud lombardum et tertium semilatium dicitur, sic istud, quod totius Ytalie est, latium vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt doctores illustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytalia, ut Siculi, Apuli,Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchie viri.

De vulg. 7
Ep. 1

lingua, De vulg. I vi 4; I vi 6; I x 2; I x 6 (2); I xix 1
linguam, Ep. XI 19
linguarum, De vulg. I viii 1

confusio linguarum: De vulg. I viii 1
lingua confusionis: De vulg. I vi 6
lingua gratiae: De vulg. I vi 6
lingua vulgaris: De vulg. I xix 1

A De vulg. I vi 4 il signif. propr. di lingua come ‘organo articolatorio’ fa del sost. un sinon. di labium così come viene usato in Gn XI 1: «erat autem terra labii unius et sermonum eorundem» e Gn XI 9: «et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae» (vd. Tavoni De vulg., p. 1178 e De vulg. I vi 7: «quod primi loquentis labia fabricantur»), e cfr. anche Aug. Civ. XLVIII xvi 5 (campo Corrispondenze). La concezione tradizionale delle tre lingue sacre esposta in Papias è estranea a D. (vd. trilinguis in VDL).

Nel signif. di ‘lingua, linguaggio’, il sost. è usato nell’espressione lingua confusionis, che deriva dal De Civitate Dei di Agostino e dal Genesi (vd. Tavoni De vulg., p. 1181). A questa locuzione si affianca per antitesi il concetto di lingua gratiae, che invece è tutto dantesco. A De vulg. I viii 1 l’espressione confusio linguarum è «formula ricapitolativa di ascendenza biblica» (Tavoni, Contributo, p. 414) all’interno di un contesto in cui altrimenti domina il termine loquela (vd. in VDL).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:

lingua, vd. ED (L. Onder, P.V. Mengaldo).

Latino classico e tardoantico:

molto frequenti (vd. ThLL s.v. lingua I e II).
Plaut. Amph. 556 quid est? Quo modo? Iam quidem hercle ego tibi istam / scelestam, scelus, linguam abscidam (LLT-A); Aug. Gen. IX 12 unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illius post diluuium fabricatae in diuersos signorum sonos humanam diuideret societatem, quaecumque autem illa lingua fuerit, quid adtinet quaerere? (LLT-A); Aug. Civ. XLVIII xvi 4-5 cum ergo in suis linguis istae gentes fuisse referantur, redit tamen narrator ad illud tempus, quando una lingua omnium fuit, et inde iam exponit, quid acciderit, ut linguarum diversitas nasceretur. Et erat, inquit, omnis terra labium unum et vox una omnibus (LLT-A).

Latino medievale:

ampiamente att. in entrambi i signif. che si trovano in D. (vd. Arnaldi-Smiraglia s.v. lingua).
Egidio Romano, De reg. princ., p. 93 Comedendo et bibendo (...) delectamur in lingua ubi regnat gustus, et in gutture ubi non est gustus, sed tactus. et (...) magis delectamur, cum cibus aut potus attingit guttur, quam cum coniungitur linguae (ALIM); Guido Faba, Ars dictaminis, p. 388 quia labiis dolosis et lingua serpentina voluisti nos draconis dentibus lacerare (ALIM); Tommaso d'Aquino, Super Sent. II xi 2 Sed locutio est actus linguae (LLT-A); Bene da Firenze, Candelabrum, I, p. 16 possumus quandoque de una lingua in aliam detorquere (ALIM).

Lessicografi medievali:

Isid., Orig. XI i 51: Linguae a ligando cibo putat Varro nomen impositum. Alii, quod per articulatos sonos uerba ligat. Sicut enim plectrum cordis, ita lingua inliditur dentibus et uocalem efficit sonum (Mirabile).
Papias (s.v. lingua): Linguae sacrae tres sunt: hebraea, graeca, latina, quae toto orbe maxime coluntur (...). Lingua vero a ligando cibum potusque dicitur, vel quia inarticulatos sonos et verba liget (Mirabile).
Uguccione L 76, 1-2 (s.v. lingo): lingo -is -xi -tum, idest lambere, linguam alicui rei superducere et inde hec lingua quia ea lingimus; vel lingua a ligo -as quia ligat verba et voces per articulatos sonos; vel lingua a ledo -is quia dentibus illiditur: sicut enim plectrum cordis ita lingua illiditur dentibus et vocalem efficit sonum (DaMa).
Balbi (s.v. lingua) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Giulia Pedonese.
Data redazione: 14.06.2019.
Data ultima revisione: 22.05.2021.