universalis, -e (agg.)

1. universale, generale (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I vii 2 Num satis quod, per universalem familie tue luxuriem et trucitatem, unica reservata domo, quicquid tui iuris erat cataclismo perierat, et commiseras tu animalia celi terreque iam luerant?
Ep. V 4 Arrexit namque aures misericordes Leo fortis de tribu Iuda; atque ullulatum universalis captivitatis miserans, Moysen alium suscitavit, qui de gravaminibus Egiptiorum populum suum eripiet, ad terram lacte ac melle manantem perducens.
Mon. I ii 8 Illud igitur, siquid est, quod est finis universalis civilitatis humani generis, erit hic principium per quod omnia que inferius probanda sunt erunt manifesta sufficienter (...).
Mon. I iii 9 Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas universales aut speties, sed etiam per quandam extensionem ad particulares: unde solet dici quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere atque facere.
Mon. I iv 2 Unde manifestum est quod pax universalis est optimum eorum que ad nostram beatitudinem ordinantur.
Mon. I iv 5 (...) consequens visum est propinquissimum medium per quod itur in illud ad quod, velut in ultimum finem, omnia nostra opera ordinantur: quod est pax universalis, que pro principio rationum subsequentium supponatur.
Mon. I xi 17 Preterea, quanto causa est universalior, tanto magis habet rationem cause, quia inferior non est causa nisi per superiorem, ut patet ex hiis que De causis (...).
Mon. I xi 18 Cum igitur Monarcha sit universalissima causa inter mortales ut homines bene vivant, quia principes alii per illum, ut dictum est, consequens est quod bonum hominum ab eo maxime diligatur.
Mon. I xiv 8 Et hoc non solum possibile est uni, sed necesse est ab uno procedere, ut omnis confusio de principiis universalibus auferatur.
Mon. I xvi 2 Et quod tunc humanum genus fuerit felix in pacis universalis tranquillitate hoc ystoriographi omnes, hoc poete illustres, hoc etiam scriba mansuetudinis Cristi testari dignatus est (...).
Mon. II v 5 Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis procuraret.
Mon. II vi 4 (...) sicut ille deficeret ab artis perfectione qui finalem formam tantum intenderet, media vero per que ad formam pertingeret non curaret, sic natura, si solam formam universalem divine similitudinis in universo intenderet, media autem negligeret (...).
Mon. II vi 5 Cum ergo finis humani generis sit aliquod medium necessarium ad finem nature universalem, necesse est naturam ipsum intendere.
Mon. II viii 1 Nam, cum diremptio universalis litigii magis Deo sit cure quam diremptio particularis, et in particularibus litigiis quibusdam per athletas divinum iudicium postulamus iuxta iam tritum proverbium «Cui Deus concedit, benedicat et Petrus», nullum dubium est quin prevalentia in athletis pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit secuta.
Mon. II viii 14 (...) in quibus verbis universalem mundi iurisdictionem tunc Romanorum fuisse aperte intelligere possumus.
Mon. III vi 2 Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis (...).
Mon. III viii 4 Et ideo dico quod hoc signum universale “omne”, quod includitur in “quodcunque”, nunquam distribuit extra ambitum termini distributi.
Mon. III viii 5 Nam si dico “omne animal currit”, “omne” distribuit pro omni eo quod sub genere animalis comprehenditur; si vero dico “omnis homo currit”, tunc signum universale non distribuit nisi pro suppositis huius termini “homo”; et cum dico “omnis grammaticus”, tunc distributio magis coartatur.
Mon. III viii 6 Propter quod semper videndum est quid est quod signum universale habet distribuere: quo viso, facile apparebit quantum sua distributio dilatetur, cognita natura et ambitu termini distributi.
Mon. III viii 10 Et sic signum universale quod includitur in “quodcunque” contrahitur in sua distributione ab offitio clavium regni celorum: et sic assummendo, vera est illa propositio; absolute vero non, ut patet.
Mon. III x 9 Cum ergo scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet.
Mon. III xvi 12 Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut universalia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur.
Mon. III xvi 15 Sic ergo patet quod auctoritas temporalis Monarche sine ullo medio in ipsum de Fonte universalis auctoritatis descendit (...).
Questio 44 Propter quod sciendum est quod Natura universalis non frustratur suo fine; unde, licet natura particularis aliquando propter inobedientiam materie ab intento fine frustretur, Natura tamen universalis nullo modo potest a sua intentione deficere, cum Nature universali equaliter actus et potentia rerum, que possunt esse et non esse, subiaceant.
Questio 45 Sed intentio Nature universalis est ut omnes forme, que sunt in potentia materie prime, reducantur in actum, et secundum rationem speciei sint in actu (...).
Questio 48 Unde cum intentioni Nature universalis omnis natura obediat, necesse fuit etiam preter simplicem naturam terre, que est esse deorsum, inesse aliam naturam per quam obediret intentioni universalis Nature (...).
Questio 49 Et ideo, licet terra secundum simplicem eius naturam equaliter petat centrum, (...) secundum tamen naturam quandam patitur elevari in parte, Nature universali obediens, ut mixtio sit possibilis.
De vulg. 1
Ep. 1
Mon. 21
Questio 7
universale, Mon. III viii 4; III viii 5; III viii 6; III viii 10
universalem, De vulg. I vii 2; Mon. II vi 4; II vi 5; II viii 14
universales, Mon. I iii 9
universali, Mon. II v 5; Questio 44; 49
universalia, Mon. III xvi 12
universalibus, Mon. I xiv 8
universalior, Mon. I xi 17
universalis, Ep. V 4; Mon. I ii 8; I iv 2; I iv 5; I xvi 2; II viii 1; III vi 2; III x 9; III xvi 15; Questio 44 (2); 45; 48 (2)
universalissima, Mon. I xi 18

Ecclesia universalis: Mon. III vi 2
Monarchia universalis: Mon. III x
natura universalis: Questio 44; 45; 48; 49
pax universalis: Mon. I iv 2; I iv 5; I xvi 2; II v 5
signum universale: Mon. III viii 4; III viii 5; III viii 6; III viii 10

L'agg. è att. nel lat. class. e tardoant. con il signif. di 'universale, generale' (vd. es. Gaffiot s.v. universalis; «ad universos pertinens», Forcellini s.v. universalis), conservato anche dal lat. mediev. (vd. es. DMLBS s.v. universalis), e risulta opposto a particularis.

D. ricorre all'agg., anche nelle opere volgari (vd. universale in ED), a indicare - appunto - l'universalità di ciò cui si riferisce. Notevole è l'utilizzo di universalis riferito a signum, in quanto il nesso signum universale si configura come un tecnicismo del lessico filosofico: «nella logica medievale gli aggettivi e i pronomi che permettevano di suddividere le proposizioni in particolari e universali venivano chiamati "signa distributiva", perché svolgevano la funzione di distribuire il significato del termine a cui si riferivano su alcuni o su tutti i suoi referenti ('ogni uomo' riguarda qualsiasi individuo del tipo 'uomo'). Il signum distributivum che dava al termine un significato universale (ad esempio omnis o nullus) veniva chiamato "signum universale"» (Chiesa-Tabarroni Mon. III viii 4, p. 190, n. ad loc.).

Nei mss. che tramandano la Mon. universalis è att. in molti casi in maniera non sostenibile: il suo probabile presentarsi in forma abbreviata, infatti, ha portato i copisti a fraintendere la lezione, riconduncendo la parola a forme note (es. humilis, utilis, velle) oppure riproducendo in maniera - per così dire - fotografica quanto si trovavano a leggere. In particolare a Mon. III xvi 12 la quasi totalità dei codd. (trascurando D e T che riportano rispettivamente le abbreviazioni ul'ia e ułia) e quindi delle edizioni (compresa Shaw Mon.) tramanda la lezione utilia. Leggono universalia, invece, Quaglioni Mon. e Chiesa-Tabarroni Mon. (e così già l'anonimo volgarizzatore e Ficino), considerando che facilmente universalis abbreviato poteva essere letto come utilis (vd. Quaglioni Mon., p. 1406, n. ad loc.; scambi simili, inoltre, compaiono anche in altri luoghi della Mon., vd. campo Varianti).

Nell'opera lat. dantesca universalis ricorre anche, all'interno di una citazione dal Liber de causis (I 1), in Ep. XIII 57: «Et hoc dicitur in libro De Causis quod "omnis causa primaria plus influit super suum causatum quam causa universalis secunda"».

D., inoltre, impiega anche l'avv. derivato universaliter.
Mon. I ii 8: universalis] universalis A, B, M et edd., utilis C, E, G, K, N, P, Ph, R, S, T, U, V, Y, ul'is D, ultimus utilis F, utile H, Z, ułis L, ultimus Q
Mon. I iii 9: universales] universales A, B, E, F, K, M, N, R, U, V, Y et edd., ułes C, S, ul'es D, G, L, P a.c., Ph, uberes H, Z, universales p.c., spatium vacuum Q, utiles T
Mon. I iv 2: universalis] universalis A, B, F, H, K, M, P, U, V, Y, Z et edd., ułis C, L, ul'is D, G, N, Ph (hul'is), utilis E, R, S, T a.c., spatium vacuum Q, universalis p.c.
Mon. 
I iv 5: universalis] universalis B, F, G, H, K, M, P, U, V, Y, Z et edd., vobis A, ułis C, ul'is D, L, N, Ph, utilis E, R, S, a.c.spatium vacuum Q, universalis p.c.
Mon. I xi 17: universalior] universalior A, p.c. et edd., utilior B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S, T a.c., U, V, Y, Z
Mon. I xi 18: universalissima] universalissima A, p.c. et edd., utilissima B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, RT a.c., U, V, Y, Zom. S
Mon. I xiv 8: universalibus] universalibus A, M, et edd., utilibus B, C, E, G, H, K, L, N, P, Ph, R, S, U, V, Y, Z et edd., ul'ibus D, om. F
Mon. I xvi 2: universalis] universalis B, G, K, T et edd., humilis A, utilis C, E, F, H, N, P, Ph, R, V, Y, Z, ul'is D, U, ułis L, universal[e]i M, utili S
Mon. II v 5: universali] universali A, B, K, M, p.c. et edd., utili C, D, E, F, G, H, N, PR, S, T a.c., U, V, Y, Z et edd., ul'i L, ultimi Ph
Mon. II vi 4: universalem] universalem D, E, F, H, K, M, N, RT p.c., U, V, Y, Z et edd., diversalem A, humilem B, L, uellem C, ułem G, S, vel’t P, ul'em Ph, utilem a.c.
Mon. II vi 5: universalem] universalem A, B, D, E, H, KM, R, T a.c., V, Z et edd.,  ułem C, L, S, velle F, N, P, Y, utilem medium G, ul'em Ph, U, utilem a.c.
Mon. II viii 1: universalis] universalis A, B, H, K, M, P, S, T p.c., V, Z et edd., ułis C, F, G, nul' D, utilis E, R, a.c., ul'is L, N (u'l'is), Ph, U, Y
Mon. II viii 14: universalem] universalem BF, G, H, K, M, N, P, S, T, U, V, Z et edd., universale A, D, ĩclem C, utilem E, R, universalis G, ułem L, ul’em Ph, Y
Mon. III vi 2: universalis] universalis A, E, F, H, K, M, NR, S, T, V, Z et edd., humilis B, L, ułis C, ul’is D, G, Ph (uli’s), U, Y, ull’us P
Mon. III viii 4: universale] universale A, B, E, F, H, K, M, PT, U, V, Z et edd., ułe C, uelle D, N, ul’e G, L, Ph, Y, unius sale R, utile S
Mon. III viii 5: universale] universale A, B, E, F, H, K, M, PR, T, V, Z et edd., ułe C, ul'e L, Ph, U, Y, uelle N, utile S, om. D, G
Mon. III viii 6: universale] universale A, B, E, F, H, K, M, P, R, T, V, Z et edd., ułe C, L, ul'e D, G, Ph (ull’e), U, Y, uelle N, utile S
Mon. III viii 10: universale] universale A, E, F, H, KM, P, R, S, T, U, V, Z et edd., ul'e B (ūl'e), D, G, Ph, Y, ułe C, L, uelle N
Mon. III x 9: universalis] universalis A, B, E, F, H, K, M, P, S, T, U, V, Z et edd., ułis C, ul'is D, L, N (u'l'is), Ph (uli's), Y, unde G
Mon. III xvi 12: universalia] universalia E, M, utilia A, B, C, F, G, H, K, L, N, P, PhS, U, V, Y, Z et edd., ul'ia D, ułia T
Mon. III xvi 15: universalis] universalis A, B, E, G, H, K, M, P, S, T, V, Y, Z et edd., utilis C, ul'is D, N, U, ułis F, L, utiliter Ph
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
universale, vd. ED.
Latino classico e tardoantico:
ben att. con il signif. di 'universale'; vd. es. QuintInst. II 13 Propter quae mihi semper moris fuit, quam minime alligare me ad praecepta, quae καθολικά vocitant, id est (ut dicamus quomodo possumus) universalia vel perpetualia (CC); PlinEpist. X 65 In qua ego auditis constitutionibus principum, quia nihil inveniebam aut proprium aut universale, quod ad Bithynos referretur, consulendum te existimavi, quid observari velles (CC); BoethIn Porph. comm. V (...) inter quinque proposita genus ac differentia universalioris sunt praedicationis (CC).
Latino medievale:
att. con il medesimo signif.; si veda a titolo d'es. Alberto Magno, Anal. priora, I vii 3 Sed si debeat esse syllogismus, oportet propositionem A B majorem sumere universaliter per signum universale distributivum, quod in termino discreto singulari fieri non potest: propter quod hoc falsum est, hoc est, incongrue propositum, quod proponebat omnem intelligibilem Aristomenem semper esse: quia dicit illud distribui per signum universale quod distribui non potest, cum Aristomenes sit corruptibilis, hoc est, sensibilis et singularis (LLT); Alessandro di Hales, Quaest. pecc. orig., q. 1 (...) preceptum datum fuit primo homini non in quantum singularis persona, sed in quantum erat in ipso natura universalis cuiuslibet hominis et in quantum habuit virtutem servandi iustitiam naturalem (LLT); Ruggero Bacone, Opus tertium, p. 575 (...) si fiant que narro, tunc totum studium rectificabitur per se ipsum et tota ecclesia regetur sicut in temporibus sanctorum, et fiet pax universalis, tam apud ecclesiastica negocia quam apud regimen principum et laicorum (MGH); Tommaso d’Aquino, In Arist. Metaphys., I ii 47 (...) scientiae particulares sunt posteriores secundum naturam universalibus scientiis, quia subiecta earum addunt ad subiecta scientiarum universalium: sicut patet, quod ens mobile de quo est naturalis philosophia, addit supra ens simpliciter, de quo est metaphysica, et supra ens quantum de quo est mathematica: ergo scientia illa quae est de ente, et maxime universalibus, est certissima (LLT).
Lessicografi medievali:
Balbi (s.v. universale): Universale ab universus -sa -sum hoc est universitas -tatis. (...) Et differt universale secundum loicos a predicabili quia universale diffinitur per esse, predicabile vero per dici. Predicabile enim est quod est aptum natum de pluribus dici, universale autem est quod est aptum natum esse in pluribus. Predicabile autem sive universale dividitur per genus, differenciam, speciem, proprium et accidens (...). Et ut dicit Aristotiles in primo de anima: Universale aut nichil est aut posterius est. Ad cuius intelligenciam nota quod est triplex universale: quoddam est in re scilicet natura ipsa que est in particularibus, quamvis in eis non sit secundum racione universitatis in actum. Est eciam quoddam universale quod est a re acceptum per abstraccionem, et hoc universale posterius est. Et hoc modo forme rerum in mente angelica existentes non sunt universales. Est insuper universale ad rem quod est prius re ipsa sicut forma domus in mente edificatoris (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 06.06.2023.