particularis, -e (agg.)

1. particolare, parziale (Conte).
Mon. I iii 4 Est ergo aliqua propria operatio humane universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in tanta multitudine ordinatur; ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una vicinia, nec una civitas, nec regnum particulare pertingere potest.
Mon. I iii 8 Et quia potentia ista per unum hominem seu per aliquam particularium comunitatum superius distinctarum tota simul in actum reduci non potest, necesse est multitudinem esse in humano genere, per quam quidem tota potentia hec actuetur (...).
Mon. I iii 9 Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas universales aut speties, sed etiam per quandam extensionem ad particulares: unde solet dici quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere atque facere.
Mon. I iv 2 Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur, patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus (...) liberrime atque facillime se habet.
Mon. I v 8 Si denique unum regnum particulare, cuius finis est is qui civitatis cum maiori fiducia sue tranquillitatis, oportet esse regem unum qui regat atque gubernet (...).
Mon. I vii 1 Est enim quoddam totum ad regna particularia et ad gentes, ut superiora ostendunt; et est quedam pars ad totum universum.
Mon. I xiv 7 Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit.
Mon. II viii 1 Nam, cum diremptio universalis litigii magis Deo sit cure quam diremptio particularis, et in particularibus litigiis quibusdam per athletas divinum iudicium postulamus (...), nullum dubium est quin prevalentia in athletis pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit secuta.
Questio 44 Propter quod sciendum est quod Natura universalis non frustratur suo fine; unde, licet natura particularis aliquando propter inobedientiam materie ab intento fine frustretur, Natura tamen universalis nullo modo potest a sua intentione deficere, cum Nature universali equaliter actus et potentia rerum, que possunt esse et non esse, subiaceant.
Questio 73 (...) manifestum est quod virtus elevans est illis stellis que sunt in regione celi istis duobus circulis contenta, sive elevet per modum attractionis, ut magnes attrahit ferrum, sive per modum pulsionis, generando vapores pellentes, ut in particularibus montuositatibus.

Mon. 10
Questio 2

particulare, Mon. I iii 4; I v 8
particularem, Mon. I xiv 7
particulares, Mon. I iii 9; I xiv 7
particulari, Mon. I iv 2
particularia, Mon. I vii 1
particularibus, Mon. II viii 1; Questio 73
particularis, Mon. II viii 1; Questio 44
particularium, Mon. I iii 8

-

L’agg., che deriva da particula, trova la sua origine nel II-III sec. e porta con sé l’idea del contrario dell’universalità in senso generale (vd. ThLL s.v. particularis I A) e in senso tecnico filosofico (vd. ThLL s.v. particularis I B), nonché l’idea del contrario di integrità (vd. ThLL s.v. particularis II).

D. impiega particularis nel primo senso individuato: come nota Quaglioni Mon. I iii 8, p. 935, n. ad loc., l’unione dell’agg. con comunitas e regnum serve a sottolineare la loro privazione da qualsivoglia carattere di universalità. Il medesimo signif. è rivestito anche dall’agg. particulare (in ED) che ricorre solamente in alcuni luoghi del Conv.

Oltre a particularis D. ricorre ai termini corradicali particulaparticulariter particulo.

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
particulare, vd. ED.
Latino classico e tardoantico:
l'agg. è att. a partire da un'età abbastanza tarda e vale 'particolare' in quanto negazione di un'universalità o di una completezza (vd. ThLL s.v. particularis I A).
Latino medievale:
l'agg. è att. con abbondanza nel lat. mediev., pertanto si riportano solo alcune occorrenze a titolo d'es.: Ruggero Bacone, Quaest. in met., 7 eadem est species penitus indivisa particularis et universalis, quia natura particularis rei nunquam separatur a natura universali, ideo similiter nec species que est similitudo illius nature nunquam separatur a specie universalis, ideo eadem est species rei apud intellectum universalis et particularis, tamen quia cognitio nostra incipit a confusis et universalibus, ideo primo et per se apprehendimus universale, et per ipsum apprehendimus particulare, et sic dicimus quod species universalis est semper apud intellectum (LLT); Tommaso d’Aquino, Summa theol., IIa IIae, q. 67, a. 1 sententia iudicis est quasi quaedam particularis lex in aliquo particulari facto (LLT); Matteo d’Acquasparta, Quaest. disp. leg., q. 5 De iis autem quae ad salutem pertinent vel sunt necessaria ad salutem, praecepta communia et universalia leges particulares et praecepta evacuant; aliter iniuste ageretur cum eis quibus particularia sunt data praecepta, cum ad plura necessaria quam alii tenerentur (LLT); Anon., Totius logicae summa IV 1 intellectus noster non solum abstrahit universale a particularibus, sed etiam formam ab habente talem formam (LLT).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 11.10.2020.