inmediate (avv.)

1. immediatamente (Fenzi De vulg., Chiesa-Tabarroni Mon.), direttamente (Chiesa-Tabarroni Mon.), senza mediazione (Azzetta Ep. XIII).
De vulg. II vii 5 Et pexa vocamus illa que, trisillaba vel vicinissima trisillabitati, sine aspiratione, sine accentu acuto vel circumflexo, sine vel duplicibus, sine duarum liquidarum geminatione vel positione inmediate post mutam, dolata quasi, loquentem cum quadam suavitate relinquunt: ut
Ep. XIII 56 Et sic, mediate vel inmediate, omne quod habet esse habet esse ab eo; quia ex eo quod causa secunda recipit a prima, influit super causatum ad modum recipientis et reddentis radium, propter quod causa prima est magis causa.
Ep. XIII 58 Omnis essentia, preter primam, est causata, aliter essent plura que essent per se necesse esse, quod est impossibile: quod causatum, vel a natura est vel ab intellectu, et quod a natura, per consequens causatum est ab intellectu, cum natura sit opus intelligentie; omne ergo quod est causatum, est causatum ab aliquo intellectu vel mediate vel inmediate.
Mon. I i 5 Cumque inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere inmediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo provigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar.
Mon. I ii 3 Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo nanque dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessaria sit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediate vel ab aliquo, Dei ministro seu vicario.
Mon. I x 5 Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sive mediate sive inmediate: et hic erit Monarcha sive Imperator.
Mon. I xi 16 Et rursus: principibus aliis appropinquant per Monarcham et non e converso; et sic per prius et inmediate Monarche inest cura de omnibus, aliis autem principibus per Monarcham, eo quod cura ipsorum a cura illa supprema descendit.
Mon. I xiv 4 Propter quod advertendum sane quod cum dicitur “humanum genus potest regi per unum suppremum principem”, non sic intelligendum est, ut minima iudicia cuiuscunque municipii ab illo uno inmediate prodire possint (...).
Mon. III i 5 (...) queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure Monarcha mundi est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum.
Mon. III xiii 1 (...) que quidem veritas apparebit sufficienter si, sub prefixo principio inquirendo, prefatam auctoritatem inmediate dependere a culmine totius entis ostendero, qui Deus est.
Mon. III xiii 2 Et hoc erit ostensum vel si auctoritas Ecclesie removeatur ab illa - cum de alia non sit altercatio - vel si “ostensive” probetur a Deo inmediate dependere.
Mon. III xvi 1 Licet in precedenti capitulo ducendo “ad inconveniens” ostensum sit auctoritatem Imperii ab auctoritate summi Pontificis non causari, non tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere a Deo, nisi ex consequenti.
Mon. III xvi 2 Et ideo, ad perfectam determinationem propositi, “ostensive” probandum est Imperatorem, sive mundi Monarcham, inmediate se habere ad principem universi, qui Deus est.
Mon. III xvi 16 Enucleata nanque veritas est questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundi necessarium esset Monarche offitium, ac illius qua querebatur an romanus populus de iure Imperium sibi asciverit, nec non illius ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo vel ab alio dependeret inmediate.
De vulg. 1
Ep. 2
Mon. 11
inmediate, De vulg. II vii 5; Ep. XIII 56; XIII 58; Mon. I i 5; I ii 3; I x 5; I xi 16; I xiv 4; III i 5; III xiii 1; III xiii 2; III xvi 1; III xvi 2; III xvi 16
mediate vel (sive) inmediate: Ep. XIII 56; XIII 58; Mon. I x 5
L'avv., derivato da immediatus, non è att. nel lat. class. e tardoant.: il Forcellini (s.v. immediate) registra come unica occorrenza del termine un brano del De unitate et uno attribuito a Boezio («magis una est omnibus unitatibus quae ducunt ad esse caeteras substantias, eo quod immediate adhaeret primae unitati quae creavit eam», CC), opera in realtà di Domenico Gundisalvo (vd. Mirabile).

Immediate, quindi, trova la sua origine nel lat. mediev. (nella doppia grafia inmediate/immediate) con il signif. di «immédiatement, directement, sans intermédiaire» (vd. Blaise Mediev. s.v. immediate), sia «w. ref. to causation» (e quindi con applicazioni nel campo filosofico, vd. DMLBS s.v. immediate 1), sia con rif. all'aspetto giuridico, spaziale e temporale (vd. DMLBS s.v. immediate 4, 6 e 7).

Le prime att. dell'avv., grazie alla consultazione delle banche dati, sembrano attribuibili al IX sec., ove ricorrono nelle opere di Giovanni Scoto Eriugena (vd. es. Exp. hier., 4, LLT); scarsissime sono le occorrenze prima del XII sec. (l'unica parrebbe essere Dipl. Henr. III, 402, MGH), mentre il numero aumenta drasticamente nel XIII sec., dove immediate ricorre in testi di vario genere (ma specialmente scolastici).

Sebbene non presente nei principali lessicografi mediev., l'avv. è registrato da Firminus Verris (s.v. immediatus) solo nel suo aspetto temporale: «Immediate - adverbium - (...) statim et comparatur Immediatius - adverbium - (...) citius».

Nella sua opera lat. (la maggioranza delle occorrenze è rappresentata dalla Mon.) D. ricorre al termine con il signif. di 'senza mediazione' (l'unico passo che parrebbe sottintendere un'assenza di mediazione di tipo spaziale potrebbe essere De vulg. II vii 5). L'avv. lat. immediate, però, ricorre anche in un unico luogo del Conv. (I vii 16) a «rafforzare l'idea di stretta vicinanza nello spazio (...). Posto a chiusura del capitolo, il termine contribuisce forse, anche per la sua concisione, a dar rilievo e solennità a tutto il periodo» (immediate in ED). Nelle opere volg. ricorre l'avv. immediatamente (in ED, L. Graziuso), ora con il signif. di 'subito, senza indugio', ora di 'direttamente', ora a «indicare, figuratamente, una successione nello spazio».

Interessante è quanto si verifica nel ms. F in Mon. I xi 16. L'indebita aggiunta di non prima dell'avv., infatti, origina la litote non inmediate, non sostenibile nel contesto in quanto porta nella direzione opposta quanto affermato da D.: se chiaramente «Monarche inest cura de omnibus» senza mediazione alcuna (inmediate), non è possibile che tale cura gli competa non inmediate.

Oltre a inmediate, nelle opere lat. dantesche è att. anche l'agg. collegato inmediatus.
Mon. I xi 16: inmediate] inmediate A, B, C, D, E, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S (inmedietate), T, U, V, Y, Z et edd., non inmediate F
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
immediatamente, vd. ED (L. Graziuso).
Latino classico e tardoantico:
-
Latino medievale:
si riportano alcune att. a titolo d'es.: Giovanni Scoto Eriugena, Exp. hier., 4 Siquidem in celesti ierarchia generali tres speciales ierarchie sunt, quarum una prima est ceterarumque excellentissima et post Deum immediate constituta; secunda vero media, sub ipsa excellentissima ordinata; deinde tertia, que et ultima in celestibus animis constituitur (LLT); Dipl. Henr. III, 402 Quam quidem serenissimus Karolus Magnus (...) ad honorem principis apostolorum ac martiris memorati regali sumptu ac liberalitate fundavit, imperiali eandem donacione sublimans atque inmediate apostolice sedis eam regimini subiciens et tutele, statuens illam sedis episcopalis in urbe iam dicta sociam esse perpetuam et sororem ac paribus privilegiorum honoribus coequari (MGH); Guglielmo da Lucca, Com. in Dion., p. 174 theorie ab his multum differunt, quia ipsam formam divinam immediate intuentur (ALIM); Baldovino di Canterbury, Serm., 18 Sepe quidem peccare libet preter delectationem, sed nunquam nisi mediate vel immediate propter delectationem (LLT); Tommaso d’Aquino, Super Matth., I iii 64 (...) generare aliquem alium potest intelligi dupliciter, mediate vel immediate: immediate, sicut pater carnalis immediate generat filium (...) (LLT).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 21.06.2023.