exorbitatio, -onis (s.f.)

1. deviazione della retta via (Conte).
Ep. XI 27 Emendabitur quidem - quanquam non sit quin nota infamis Apostolicam Sedem usque ad ignem, cui celi qui nunc sunt et terra sunt reservati, deturpet -, si unanimes omnes qui huiusmodi exorbitationis fuistis auctores, pro Sponsa Christi, pro sede Sponse que Roma est, pro Ytalia nostra, et ut plenius dicam, pro tota civitate peregrinante in terris, viriliter propugnetis, ut de palestra iam cepti certaminis undique ab Occeani margine circumspecta, cum gloria offerentes, audire possitis: «Gloria in excelsis»; et ut Vasconum obprobrium qui tam dira cupidine conflagrantes Latinorum gloriam sibi usurpare contendunt, per secula cuncta futura sit posteris in exemplum.
Ep. 1

exorbitationis, Ep. XI 27

-
Hapax nel lat. dantesco. Deverbale da exorbito, termine tecnico dell'astronomia che indica la deviazione dei corpi celesti dalla loro consueta rotta astrale. Negli autori cristiani il sost. assume valore morale, indicando la deviazione dalla retta via della fede (vd. Corrispondenze e Rigo, Tra «maligno» e «sanguigno», pp. 73-74). Il sost. non viene registrato dai lessicografi mediev. né utilizzato dai commentatori danteschi, probabilmente per la sua natura tecnica e specialistica.  

In D. il sost. ha valore fig. e indica lo deviazione compiuta dal carro della Chiesa dalla retta via della fede, a causa della guida dei cardinali corrotti, con richiamo al mito di Fetonte che, inesperto, condusse fuori rotta il carro del Sole (Ov. Met. 2, 1-332). L’equiparazione tra carro del Sole e carro della Chiesa è un topos letterario comune nel Medioevo (vd. Rigo, Tra «maligno» e «sanguigno», p. 73) e motivo ricorrente nell'epistola XI (vd. abvius, calcitro, exorbito, orbita in VDL).
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:

att. con il signif. proprio di «declinatio, deflexio, aberratio», rif. al moto dei corpi celesti (cfr. ThLL s.v. exorbitatio 1), per cui vd. ad es. Chalc. Transl. p. 22D Denique illa etiam fama, quae vobis quoque comperta est, Phaethontem quondam, Solis filium, affectantem officium patris currus ascendisse luciferos sollemnibus aurigationis orbitis exussisse terrena ipsum que flammis caelestibus conflagrasse, fabulosa quidem putatur, sed est vera. Fit enim longo intervallo mundi circumactionis exorbitatio, quam inflammationis vastitas consequatur necesse est (LLT). Negli autori cristiani il sost. assume il signif. morale di «aberratio a recta fidei via, a disciplina christiana, violatio legis», cfr. ThLL s.v. exorbitatio 2. Vd. ad es. Tert. Anim. 24, 12 nos autem, qui nihil deo adpendimus, hoc ipso animam longe infra deum expendimus, quod natam eam agnoscimus ac per hoc dilutioris diuinitatis et exilioris felicitatis, ut latum, non ut spiritum; et si immortalem, ut hoc sit diuinitatis, tamen passibilem, ut hoc sit natiuitatis, ideoque et a primordio exorbitationis capacem et inde etiam obliuionis affinem (CC); Aug. C. Iul. IV xvi 83 “Fugienda - inquis - opinio est, quae putat vel in membris hominum, vel in sensibus membrorum aliquid diabolum condidisse”. Quid nobis obiIcis vanas exorbitationes tuas? (LLT).

Latino medievale:

att. con gli stessi signif. (cfr. DMLBS s.v. exorbitatio), vd. ad es. per il signif. scientifico (e con rif. al mito di Fetonte) Tommaso d’Aquino, In Arist. Meteor. I, l.12, n. 2 Et dicit quod quidam de numero philosophorum qui vocantur Pythagorici, dixerunt quod lacteus circulus est quaedam via. Sed in hoc diversificati sunt: quidam enim dixerunt quod erat via alicuius stellae quae per hanc partem caeli transivit, derelicto proprio cursu, tempore exorbitationis caeli, quae dicitur in fabulis fuisse facta sub Phaetonte; sed alii dicunt quod per istum circulum quandoque transivit sol (LLT). Per il signif. fig. vd. ad es. Incmaro di Reims, Epist., epp. 8, 1, 169 Quod ego, ne scandalizarem devotos quasi invidens saluti fraternae, maxime autem quiescentis in Domino animae, qui non pro exorbitatione a catholicae fidei sanitate anathematizatus, sed sua conscientia stimulante primum a se ipso et postea a sinodo, sed et apostolica sede dampnatus extitit, hoc prohibere sine apostolicae sedis auctoritate nequaquam praesumpsi (MGH); Bernardo di Clairvaux, Sent. 3, 89 Iste vere inimicus Dei est qui populum eius persequitur et eum de bonis suis spoliare et sibi incorporare conatur Hic est ille pharao nequissimus, qui Iudaeorum populum in Aegypto vult retinere, ne aliquando in deserto valeat sacrificare. Haec est via lubrica, exorbitatio pestifera (LLT). 

Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
-
Autore: Elena Vagnoni.
Data redazione: 03.01.2022.