civis, -is (s.m.)

1. cittadino (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I vi 3 multas esse perpendimus censemus et magis nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
De vulg. I xi 6 Post hos Aquilegienses et Ystrianos cribremus, qui Ces fas- tu? crudeliter accentuando eructuant. hiis montaninas omnes et rusticanas loquelas eicimus, que semper mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur, ut Casentinenses et Fractenses.
De vulg. I xv 3 Accipiunt enim prefati cives (scil. Bononienses) ab Ymolensibus lenitatem atque mollitiem, a Ferrarensibus vero et Mutinensibus aliqualem garrulitatem que proprie Lombardorum est: hanc ex commixtione advenarum Longobardorum terrigenis credimus remansisse.
De vulg. I xvi 3 Nam, in quantum simpliciter ut homines agimus, virtutem habemus - ut generaliter illam intelligamus -: nam secundum ipsam bonum et malum hominem iudicamus; in quantum ut homines cives agimus, habemus legem, secundum quam dicitur civis bonus et malus; in quantum ut homines latini agimus, quedam habemus simplicissima signa et morum et habituum et locutionis, quibus latine actiones ponderantur et mensurantur.
Ep. I 7 Sed si qua celo est pietas que talia remuneranda prospiciat, illa vobis premia digna ferat, qui tante urbis misericordiam induistis et ad sedanda civium profana litigia festinatis.
Ep. VII 30 Tunc hereditas nostra, quam sine intermissione deflemus ablatam, nobis erit in integrum restituta; ac quemadmodum, sacrosancte Ierusalem memores, exules in Babilone gemiscimus, ita tunc cives et respirantes in pace, confusionis miserias in gaudio recolemus.
Ep. VIII 5 Nunc ideo regni siderii iustis precibus atque piis aula pulsetur, et impetret supplicantis affectus quatenus mundi gubernator eternus condescensui tanto premia coequata retribuat, et ad auspitia Cesaris et Auguste dexteram gratie coadiutricis extendat; ut qui romani principatus imperio barbaras nationes et cives in mortalium tutamenta subegit, delirantis evi familiam sub triumphis et gloria sui Henrici reformet in melius.
Mon. II vi 8 Quis autem fuerit locus et que gens, per dicta superius et per dicenda inferius satis est manifestum quod fuerit Roma, et cives eius sive populus.
Mon. I xii 10 Unde Phylosophus in suis Politicis ait quod in politia obliqua bonus homo est malus civis, in recta vero bonus homo et civis bonus convertuntur. Et huiusmodi politie recte libertatem intendunt, scilicet ut homines propter se sint.
Mon. I xii 11 Non enim cives propter consules nec gens propter regem, sed e converso consules propter cives et rex propter gentem; quia quemadmodum non politia ad leges, quinymo leges ad politiam ponuntur, sic secundum legem viventes non ad legislatorem ordinantur, sed magis ille ad hos (...).

De vulg. 5
Ep. 3
Mon. 5

cives, De vulg. I xv 3; I xvi 3; Ep. VII 30; VIII 5; Mon. I xii 11 (2); II vi 8
civibus, De vulg. I xi 6
civis, De vulg. I vi 3; I xvi 3; Mon. I xii 10 (2)
civium, Ep. I 7

-

Il termine nel lat. class. indica sia il 'cittadino' sia il 'concittadino' (vd. es. Castiglioni-Mariotti s.v. civis).

A proposito di Mon. I xii 10 Quaglioni Mon., pp. 1013-1014, n. ad loc. sottolinea che il brano costituisce una citazione dell’Ethica ad Nicomachum (1130b 27-9) «che (...) sembra ai più esprimere il concetto cui qui Dante aderisce (…). Fondamentale per la comprensione di questo luogo», inoltre, sarebbe il passo parallelo rappresentato da De vulg. I xvi 3 (alla cui nota di commento in Tavoni De vulg. rimanda Quaglioni Mon.).

Legati a civis e ugualmente impiegati da D. sono civilis e civilitas.

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
cittadino, vd. ED (A. Mariani).
cive, vd. VD.
Latino classico e tardoantico:
termine ampiamente att. nel lat. class. e tardoant., ove vale essenzialmente «particeps civitatis (...) cuiuslibet» (vd. ThLL s.v. civis I A 1).
Latino medievale:
la parola è att. ampiamente anche nel lat. mediev., pertanto si riportano alcune occorrenze ritenute significative: Aristotele ps., Rhet. Alex., 39 Civis vero bonus est, qui amicos utilissimos civitati preparat, inimicos vero pusillos et debiles et qui plures proventus preparat nullum ydiotarum infitiando et qui se iustum exhibens ledentes aliquid communium investigat (ALD); Aristotele, Polit. (tr. Moerbeke), IV 7 aristocratiam quidem igitur bene habet vocare, de eam enim, quae ex optimis simpliciter politiam secundum virtutem et non ad hypothesin aliquam bonorum virorum, solam iustum appellare aristocratiam: in sola enim simpliciter idem vir et civis bonus est (ALD); Tommaso d’Aquino, Quaest. disp. de virt., q. unica, art. 9 Bonum autem hominis in quantum est civis, est ut ordinetur secundum civitatem quantum ad omnes: et propter hoc philosophus dicit, iii politic., quod non est eadem virtus hominis in quantum est bonus et hominis in quantum est bonus civis (LLT); In Polit., III iii 366 Unde patet, quod virtus civis inquantum est civis, consideretur in ordine ad politiam; ut scilicet ille sit bonus civis, qui bene operatur ad conservationem politiae (LLT).
Lessicografi medievali:

Papias (s.v. cives): Cives vocati quod in unum coetum coeant societatis vinculo adunati ad custodiendam legem a cio -es (Mirabile).
Uguccione
, E 85, 26 (s.v. eo): Item a coeo hic et hec civis, quia cives coeant ut simul vivant; vel civis dicitur a cio cis, quia ciantur ad simul habitandum (DaMA).
Balbi (s.v. civis) = Uguccione, Papias (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 06.08.2020.