edictum, -i (s.n.)

1. editto (Castiglioni-Mariotti), decreto promulgato da un'autorità, spec. quella imperiale.
Ep. VII 14 Et cum universaliter orbem describi edixisset Augustus, ut bos noster evangelizans accensus Ignis eterni flamma remugit, si non de iustissimi principatus aula prodiisset edictum, unigenitus Dei Filius homo factus ad profitendum secundum naturam assumptam edicto se subditum, nequaquam tunc nasci de Virgine voluisset; non enim suasisset iniustum, quem «omnem iustitiam implere» decebat.
Mon. II x 6 Consequentiam sic ostendo: quicunque aliquod edictum ex electione prosequitur, illud esse iustum opere persuadet et, cum opera persuadentiora sint quam sermones, ut Phylosopho placet in ultimis ad Nicomacum, magis persuadet quam si sermone approbaret. Sed Cristus, ut scriba eius Lucas testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci voluit de Virgine Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei, homo factus, homo conscriberetur: quod fuit illud prosequi.
Mon. II x 8 Ergo Cristus Augusti, Romanorum auctoritate fungentis, edictum fore iustum opere persuasit. Et cum ad iuste edicere iurisdictio sequatur, necesse est ut qui iustum edictum persuasit iurisdictionem etiam persuaserit: que si de iure non erat, iniusta erat.

Ep. 2
Mon. 4

edicto, Ep. VII 14; Mon. II x 6
edictum, Ep. VII 14; II x 6; II x 8 [2 v.]

-

Edictum, participio passato sostantivato di edicere, indica gli atti normativi prodotti dagli organismi politici (vd. ThLL s.v. edictum II) ma, nell’uso cristiano, può essere riferito sia alle azioni di Dio, dei profeti e degli angeli, sia a quelle della gerarchia ecclesiastica (vd. ThLL s.v. edictum III).

Nel lat. mediev. il vocabolo conserva i signif. dell’uso class., ma specializza quello politico in funzione delle nuove istituzioni: edictum, quindi, oltre a indicare «quaevis constitutio vel praeceptio» (vd. Du Cange s.v. edictum 1), passa a indicare specificamente quanto promulgato dal re o dall’imperatore (vd. es. Arnaldi-Smiraglia s.v. edictum e le testimonianze dei lessicografi mediev.).

D. impiega il termine, nella produzione lat., nell’accezione individuata, a indicare un «atto sovrano della podestà imperiale»; l’unica occorrenza di editto nelle opere volgari è in Purg. III 140, ove rimanda all’idea di volontà divina (vd. ED s.v. editto): è, quindi, possibile osservare che nell'uso dantesco il termine indica unicamente un decreto stabilito dall'imperatore o da Dio. D., inoltre, utilizza anche il verbo edico.

In Mon. II x 4-8 D. espone la necessità della nascita di Cristo durante il censimento ordinato da Augusto per avallare la legittimità dell’impero. Un ragionamento simile – espresso in maniera più sintetica ma in termini equivalenti – compare anche in Ep. VII 14. Un’interpretazione dell’evento storico simile a quella avanzata da D. «era stata proposta nel trattato De prerogativa Romani imperii del canonico tedesco Giordano di Osnabrück, scritto intorno al 1280 e noto anche in Italia perché inserito in un Memoriale dedicato da Alessandro di Roes, canonico di Colonia, al cardinale Giacomo Colonna. Giordano scriveva (…): "Dominus universorum in diebus sue carnis dignatus est honorare Romanum imperium, dando in semetipso exemplum tamquam dominus et magister Romanum imperium fore honorandum. Honoravit quidem Dominus Cesarem sive regem Romanum mundum ingrediens, in mundo progrediens et mundum egrediens [...]. In ingressu suo Dominus approbavit et honoravit Romanum imperium mox ut natus est censui Cesaris se subdendo" (…) Vernani (Reprobatio, II 7) punterà a ridicolizzare l’argomento dantesco osservando che Cristo fu sottoposto al potere non solo di Augusto, ma, al momento della sua passione, anche di Giuda, degli Ebrei, dei soldati, di Pilato, e fu sottoposto perfino al potere del diavolo, in occasione della tentazione; ciò non significa che abbia legittimato tutti costoro» (Chiesa-Tabarroni Mon. II x 4-8, p. 142, n. ad loc.).

Nelle opere lat. di D. edictum compare anche in una citazione diretta di Lc 2, 1 in Mon. II viii 14: «Hoc etiam testimonium perhibet scriba Cristi Lucas, qui omnia vera dicit, in illa parte sui eloquii: "Exivit edictum a Cesare Augusto, ut describeretur universus orbis" (...)».

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
editto, vd. ED (V. Valente).
Latino classico e tardoantico:
il termine è ampiamente att. nel lat. class. e tardoant. con il senso di «id quod aliquis foras vel in publicum vel certe sollemniter enuntiat sive iubendi sive docendi causa», specialmente «in vita publica» (vd. ThLL s.v. edictum II).
Latino medievale:
si segnalano alcune occorrenze ritenute significative: Federico I, Const., 211 generali edicto et banno speciali auctoritate imperatoria sanctiemus, ut nulla persona maior, minor vel media aliquatenus Ianuenses vel illos qui cum eis fuerint in rebus vel personis offendat (MGH); Bonaventura, Comm. in Luc., 2, 1 iste (scil. Augustus) protulit universale edictum, quia universale habebat dominium, non in omnes et singulos, sed in principales universi partes (LLT); Alberto Miglioli, Lib. temp. Augustus Cesar ad gloriam Romani imperii donavit edictum, ut de singulis civitatibus mundi aliquis Romam veniret afferens inde tantum terre, quantum pugnus claudere potuisset (MGH); Acta spuria, Const. 2, 467 Statuimus igitur et imperiali sanccimus edicto, quatinus nullus rex, nullus dux, nullus marchio, nullus princeps, nullus comes, nullus prelatus, nulla denique persona (…) contra presentis innovacionis et confirmacionis nostre tenorem venire presumat (MGH); Marsilio da Padova, Def., II 25 Ex hoc (…) edicto singulariter notandum est, quod auctoritas hec, quam de investituris Romanus episcopus cum universo populo in imperatorem transtulit, quantum erat ex parte pape, fuit renunciacio quedam (MGH); Alberto-Enrico VII, Const. 4, 813 Statuentes et hoc edicto imperiali sub indignacionis nostre pena gravissima firmiter inhibentes, ne aliqua deinceps persona (…) abbatem, conventum ac monasterium (…) audeat molestare seu quomodolibet impedire (MGH); Corrado di Megenberg, Yconomica, II iii 5 Obedivit ergo Christus clausus in utero edicto Cesaris Augusti nondum credentis in ipsum nec cognoscentis latentem creatorem sub latibulo virginee castitatis, quoniam latenter venit, ut celaretur dyabolo adventus eius (MGH).
Lessicografi medievali:

Isid. Orig. II x 1: (…) quod Rex vel Imperator edicit, constitutio vel edictum vocatur (Mirabile).
Papias (s.v. edictum): Edictum imperiale praeceptum quod rex vel imperator edicit. Edicta magistratuum sunt quae praetores urbani vel peregrini vel aediles curiales scilicet praetores iura dixerunt (Mirabile).
Uguccione, D 52, 23 (s.v. dico): (…) edictum, idest preceptum: hinc illud “exiit edictum a Cesare Augusto” (DaMA).
Balbi (s.v. edictum) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Pietro Alighieri (1) ad Par. XIV 100-102: iustum bellum (…) est, secundum Isidorum, quod ex edicto geritur de rebus repetendis, aut propulsandorum hominum causa (DDP).
Chiose Ambrosiane ad Purg. XVIII 119: Imperator Federicus primus de Suevia Teotonicus, qui dirui fecit muros Mediolani sub edicto ne reedificarentur, quia fuerant sibi rebelles et contraii sue coronationi (DDP).
Benvenuto da Imola ad Purg. I 76-84: li editti eterni, idest, praecepta divina; est enim edictum praeceptum principis, unde in Evangelio: Exivit edictum a Caesare Augusto etc. (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Purg. XXXIII 88-96: oportuit quod Florentie fieret edictum per Potestatem et Capitaneum, et per Episcopum, ut [mulieres] non irent ita inhoneste ad incederent (DDP).

Autore: Federica Favero.
Data redazione: 26.02.2021.