arbitrium, -i (s.n.)

1. arbitrio (Castiglioni-Mariotti), volontà completamente libera da condizionamenti.
De vulg. I ix 11 Hec (scil. grammatica) cum de comuni consensu multarum gentium fuerit regulata, nulli singulari arbitrio videtur obnoxia, et per consequens nec variabilis esse potest. Adinvenerunt ergo illam ne, propter variationem sermonis arbitrio singularium fluitantis, vel nullo modo vel saltim imperfecte antiquorum actingeremus autoritates et gesta, sive illorum quos a nobis locorum diversitas facit esse diversos.
De vulg. II xi 5 Vide ergo, lector, quanta licentia data sit cantiones poetantibus, et considera cuius rei causa tam largum arbitrium usus sibi asciverit; et si recto calle ratio te duxerit, videbis autoritatis dignitate sola quod dicimus esse concessum.
Ep. I 8 Sane, cum per sancte religionis virum fratrem L. civilitatis persuasorem et pacis, premoniti atque requisiti sumus instanter pro vobis, (...) ut ab omni guerrarum insultu cessaremus et usu, et nos ipsos in paternas manus vestras exhiberemus in totum, nos filii devotissimi vobis et pacis amatores et iusti, exuti iam gladiis, arbitrio vestro spontanea et sincera voluntate subimus (...).
Ep. IV 5 Occidit ergo propositum illud laudabile quo a mulieribus cantibus abstinebam; ac meditationes assiduas, quibus tam celestia quam terrestria intuebar, quasi suspectas, impie relegavit; et denique, ne contra se amplius anima rebellaret, liberum meum ligavit arbitrium, ut non quo ego, sed quo ille vult, me verti oporteat.
Ep. VI 3 Hoc etsi divinis comprobatur eloquiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta publico moderamine destituta, quanta ventorum concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur.
Ep. XI 5 Piget, heu!, non minus quam plagam lamentabilem cernere, quod heresium, impietatis fautores, Iudei, Saraceni et gentes, sabbata nostra rident, et, ut fertur, conclamant: «Ubi est Deus eorum?»; (...) et, quod horribilius est, quod astronomi quidam et crude prophetantes necessarium asserunt quod, male usi libertate arbitrii, eligere maluistis.
Ep. XIII 25 Si vero accipiatur opus allegorice, subiectum est homo prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem iustitie premiandi et puniendi obnoxius est.
Ep. XIII 34 Et si totius operis allegorice sumpti subiectum est homo prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem est iustitie premiandi et puniendi obnoxius, manifestum est in hac parte hoc subiectum contrahi, et est homo prout merendo obnoxius est iustitie premiandi.
Mon. I xii 2 Propter quod sciendum quod principium primum nostre libertatis est libertas arbitrii, quam multi habent in ore, in intellectu vero pauci. Veniunt usque ad hoc: ut dicant liberum arbitrium esse liberum de voluntate iudicium.
Mon. I xii 5 Et hinc etiam patere potest quod substantie intellectuales, quarum sunt inmutabiles voluntates, necnon anime separate bene hinc abeuntes, libertatem arbitrii ob inmutabilitatem voluntatis non amictunt, sed perfectissime atque potissime hoc retinent.
Mon. III vi 5 Nam vicarius est cui iurisdictio cum lege vel cum arbitrio commissa est; et ideo intra terminos iurisdictionis commisse de lege vel de arbitrio potest agere circa aliquid, quod dominus omnino ignorat. Nuntius autem non potest in quantum nuntius; sed quemadmodum malleus in sola virtute fabri operatur, sic et nuntius in solo arbitrio eius qui mictit illum.

De vulg. 3
Ep. 6
Mon. 6

arbitrii, Ep. XI 5; XIII 25; XIII 34; Mon. I xii 1; I xii 5
arbitriis, Ep. VI 3
arbitrio, De vulg. I ix 11 (2); Ep. I 8; Mon. III vi 5 (3)
arbitrium, De vulg. II xi 5; Ep. IV 5; Mon. I xii 1

libertas arbitrii: Ep. XI 5; XIII 25; XIII 34; Mon. I xii 1; I xii 5
liberum arbitrium: Mon. I xii 1

La parola arbitrium è att. nel lat. class. e tardoant., ove indica essenzialmente – in campo giuridico – il iudicium e la «sententia quae ab arbitro datur» (vd. Forcellini s.v. arbitrium 2) e, più generalmente, qualsiasi «iudicium quod a libera pendeat voluntate» (vd. Forcellini s.v. arbitrium 3). Importante, come si diceva (vd. Corrispondenze) il signif. di arbitrium come libera volontà di compiere un atto (vd. Forcellini s.v. arbitrium 4, di cui si è tenuto conto nella Def. proposta).

I signif. class. e tardoant. sono conservati dal lat. mediev., ove il termine indica generalmente, in senso giuridico, la «sententia arbitri» (vd. Du Cange s.v. arbitrium) e, in unione con l’agg. liber, il libero arbitrio vero e proprio (vd. es. Blaise Mediev. s.v. arbitrium 1), collegandosi così al signif. 4 di Forcellini; è proprio a questa accezione che sono da ricondurre le occorrenze della parola in D. (che impiega, inoltre, i vocaboli collegati arbiter e arbitror). 

A proposito della definizione che D. dà in Mon. I xii 2 di 'libero arbitrio', Chiesa-Tabarroni Mon., pp. 48-49, n. ad loc., sottolineano che si tratta di una citazione da Boeth., In Herm. comm., III 9: «Secondo Boezio, la cui definizione Dante riprende qui letteralmente, il libero arbitrio è (…) il libero giudizio sulle “imaginationes” che stimolano (…) la volontà, un giudizio condotto dalla ragione che porta a una decisione (…). Questa definizione boeziana della libertà era molto conosciuta, anche perché il commento al De interpretatione in cui si leggeva era un testo comunemente usato nello studio della logica; tale definizione veniva perciò ripetuta a memoria, senza una riflessione piú profonda sul suo significato, che qui viene proposta».

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
arbitrio, vd. ED (S. Vanni Rovighi).
Latino classico e tardoantico:

il termine è ampiamente att. sia nel lat. class. che in quello tardoant. con differenti sfumature di signif. (vd. Nota). In particolare, perché corrispondente all’uso dantesco, si segnala l’impiego di arbitrium – già proprio del lat. class. – a indicare la voluntas, l'arbitratus, la facultas e la libertas faciendi aliquid (vd. Forcellini s.v. arbitrium 4).

Latino medievale:

il vocabolo è ampiamente att. anche nel lat. mediev., ove estremamente numerose sono le occorrenze dei nessi, presenti anche in D., libertas arbitrii e liberum arbitrium. Si segnala, in particolare, quanto si legge in Boeth., In Herm. comm., III 9, perché su quel passo si fonda la def. di liberum arbitrium che ricorre in Mon. I xii 1: Nos enim liberum arbitrium ponimus nullo extrinsecus cogente in id, quod nobis faciendum vel non faciendum iudicantibus perpendentibusque videatur, ad quam rem praesumpta prius cogitatione perficiendam et agendam venimus, ut id quod fit ex nobis et ex nostro iudicio principium sumat nullo extrinsecus aut violenter cogente aut violenter impediente (…). Liberum voluntatis arbitrium non id dicimus quod quisque voluerit, sed quod quisque iudicio et examinatione collegerit. Alioquin multa quoque animalia habebunt liberum voluntatis arbitrium. Illa enim videmus quaedam sponte refugere, quibusdam sponte concurrere. Quod si velle aliquid vel nolle hoc recte liberi arbitrii vocabulo teneretur, non solum hoc esset hominum, sed ceterorum quoque animalium, quibus hanc liberi arbitrii potestatem abesse quis nesciat? Sed est liberum arbitrium, quod ipsa quoque vocabula produnt, liberum nobis de voluntate iudicium. Quotiescumque enim imaginationes quaedam concurrunt animo et voluntatem irritant, eas ratio perpendit et de his iudicat, et quod ei melius videtur, cum arbitrio perpenderit et iudicatione collegerit, facit. Atque ideo quaedam dulcia et speciem utilitatis monstrantia spernimus, quaedam amara licet nolentes tamen fortiter sustinemus; adeo non in voluntate, sed in iudicatione voluntatis liberum constat arbitrium et non in imaginatione, sed in ipsius imaginationis perpensione consistit (LLT; vd. Nota).

Lessicografi medievali:

Uguccione, A 339, 3 (s.v. arbitror): (...) arbitrium libera voluntas vel potestas, qua quis sponte vel bona vel mala appetere potest (DaMA).
Balbi (s.v. arbitrium): Arbitrium -rii dicitur ab arbiter, et est liber arbitrium facultas racionis et voluntatis qua bonum eligitur gratia assistente vel malum eadem desistente (…) (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 09.11.2021.