arbitror, -atus sum, -ari (v.)

1. reputare, giudicare (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I xiv 8 Quare omnibus presentis capituli ad iudicium comparentibus arbitramur nec romandiolum, nec suum oppositum ut dictum est, nec venetianum esse illud quod querimus vulgare illustre.
Ep. VI 14 Miro Dei iudicio quandoque agi credendum est, ut unde digna supplicia impius declinare arbitratur, inde in ea gravius precipitetur; et qui divine voluntati reluctatus est et sciens et volens, eidem militet nesciens atque nolens.
Ep. VI 24 Omnino vos tremere arbitror vigilantes, quanquam spem simuletis in facie mendaci, atque in somniis expergisci plerunque, sive pavescentes infusa presagia, sive diurna consilia recolentes.
Ep. VII 11 Sed quid tam sera moretur segnities admiramur, quando iamdudum in valle victor Eridani non secus Tusciam derelinquis, pretermittis et negligis, quam si iura tutanda Imperii circumscribi Ligurum finibus arbitreris (...).
Ep. XIII 2 Huius quidem preconium, facta modernorum exsuperans, tanquam veri existentia latius arbitrabar aliquando superfluum.
Ep. XIII 7 Sed habet imperitia vulgi sine discretione iudicium; et quemadmodum solem pedalis magnitudinis arbitratur, sic et circa mores vana credulitate decipitur.
Mon. I ii 8 Illud igitur, siquid est, quod est finis universalis civilitatis humani generis, erit hic principium per quod omnia que inferius probanda sunt erunt manifesta sufficienter: esse autem finem huius civilitatis et illius, et non esse unum omnium finem arbitrari stultum est.
Mon. II i 2 Admirabar equidem aliquando romanum populum in orbe terrarum sine ulla resistentia fuisse prefectum, cum, tantum superficialiter intuens, illum nullo iure sed armorum tantummodo violentia obtinuisse arbitrabar.
Mon. II ix 6 Et si Deus adest, nonne nefas est arbitrari iustitiam succumbere posse, quam ipse in tantum diligit, quantum superius prenotatur?
Mon. II x 7 Et forte sanctius est arbitrari divinitus illud exivisse per Cesarem, ut qui tanta tempora fuerat expectatus in societate mortalium, cum mortalibus ipse se consignaret.
Mon. II xi 7 Et iam sufficienter manifestum esse arbitror, romanum populum sibi de iure orbis Imperium ascivisse.

De vulg. 1
Ep. 5
Mon. 5

arbitrabar, Ep. XIII 2; Mon. II i 2
arbitramur, De vulg. I xiv 8
arbitrari, Mon. I ii 8; II ix 6; II x 7
arbitratur, Ep. VI 14; XIII 7
arbitreris, Ep. VII 11
arbitror, Ep. VI 24; Mon. II xi 7

Il v., derivato denominale da arbiter, è att. con abbondanza di occorrenze a partire dal lat. class., dove vale ora speculari, contemplari (vd. ThLL s.v. arbitror I), ora aestimare con rif. all’idea di valutare il prezzo o la dignitas di qualcosa (vd. ThLL s.v. arbitror II), ora di diiudicare con espresso rif. alla sententia arbitri (vd. ThLL s.v. arbitror III), ora di putare, opinari (vd. ThLL s.v. arbitror IV).

Il v. è att. – sempre in maniera abbondante – anche nel lat. mediev., ove sembra concentrare i suoi signif. attorno a due nuclei: diviene, infatti, un tecnicismo giuridico indicando l’atto di pronunciare una sentenza («sententiam ferre arbitri nomine», vd. Du Cange s.v. arbitrari) e contemporaneamente conserva il signif. di 'ritenere, reputare, giudicare' (vd. Corrispondenze). Proprio in questo ambito si inserisce l’uso dantesco del v. (che è impiegato insieme ai termini corradicali arbiter e arbitrium).

Arbitrari ricorre anche, all'interno della citazione di Mt 10, 34-35, in Mon. III ix 18: «Quod si verba illa Cristi et Petri typice sunt accipienda, non ad hoc quod dicunt isti trahenda sunt, sed referenda sunt ad sensum illius gladii de quo scribit Matheus sic: "Nolite ergo arbitrari quia veni mictere pacem in terram: non veni pacem mictere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum" etc.».

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:

il v. è ampiamente att. nel lat. class. e tardoant. con differenti sfumature di signif. (vd. Nota); corrispondente all’uso dantesco è l'impiego di arbitror nel senso di putare, opinari (vd. ThLL s.v. arbitror IV).

Latino medievale:
il v. è ampiamente att. anche nel lat. mediev., dov’è conservata l’accezione – nota e impiegata da D. – di «putare, censere, existimare» (vd. es. Lex. Bohem. s.v. arbitror 1 b).
Lessicografi medievali:

Papias (s.v. arbitrari): Arbitrari ex animi iudicio, iudicare ex lege: commune antiquitus (Mirabile).
Uguccione, A 339, 1 (s.v. arbitror): Arbitror -aris, existimare, sed differunt, quia existimare vel extimare est apud animum nostrum, arbitrari iudicium animi proferre (DaMA).
Balbi (s.v. arbitror) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 15.10.2021.