princeps, -ipis (s.m.)

1. capo (Castiglioni-Mariotti).
Ep. II 6 Nam qui virtutem honorabat in terris, nunc a Virtutibus honoratur in celis; et qui Romane aule palatinus erat in Tuscia, nunc regie sempiterne aulicus preelectus in superna Ierusalem cum beatorum principibus gloriatur.
Ep. VI 23 Itaque solis existentibus liberis qui voluntarie legi obediunt, quos vos esse censebitis qui, dum pretenditis libertatis affectum, contra leges universas in legum principem conspiratis?
Ep. XI 2 Principum quondam Phariseorum cupiditas que sacerdotium vetus abominabile fecit, non modo levitice prolis ministerium transtulit, quin et preelecte civitati David obsidionem peperit et ruinam.
2. principe (Conte).
De vulg. I xii 3 Sed hec fama trinacrie terre, si recte signum ad quod tendit inspiciamus, videtur tantum in obproprium Ytalorum principum remansisse, qui non heroico more sed plebeio secuntur superbiam.
De vulg. I xii 4 Propter quod corde nobiles atque gratiarum dotati inherere tantorum principum maiestati conati sunt, ita ut eorum tempore quicquid excellentes animi Latinorum enitebantur primitus in tantorum coronatorum aula prodibat; et quia regale solium erat Sicilia, factum est ut quicquid nostri predecessores vulgariter protulerunt, sicilianum vocetur: quod quidem retinemus et nos, nec posteri nostri permutare valebunt.
Ep. VII 23 An ignoras, excellentissime principum, nec de specula summe celsitudinis deprehendis ubi vulpecula fetoris istius, venantium secura, recumbat?
Ep. XIII 5 Et si ad veram ac per se amicitiam torqueatur intuitus, nonne summorum principum plerunque viros fortuna obscuros, honestate preclaros, amicos fuisse constabit?
Mon. I x 2 Inter omnes duos principes, quorum alter alteri minime subiectus est, potest esse litigium vel culpa ipsorum vel etiam subditorum - quod de se patet -: ergo inter tales oportet esse iudicium.
Mon. I xi 12 Sed Monarcha non habet quod possit optare: sua iurisdictio terminatur Occeano solum: quod non contingit principibus aliis, quorum principatus ad alios terminantur, ut puta regis Castelle ad illum qui regis Aragonum.
Mon. I xi 15 (...) omne diligibile tanto magis diligitur quanto propinquius est diligenti; sed homines propinquius Monarche sunt quam aliis principibus: ergo ab eo maxime diliguntur vel diligi debent. Prima manifesta est, si natura passivorum et activorum consideretur; secunda per hoc apparet: quia principibus aliis homines non appropinquant nisi in parte, Monarche vero secundum totum.
Mon. I xi 16 Et rursus: principibus aliis appropinquant per Monarcham et non e converso; et sic per prius et inmediate Monarche inest cura de omnibus, aliis autem principibus per Monarcham, eo quod cura ipsorum a cura illa supprema descendit.
Mon. I xi 18 Cum igitur Monarcha sit universalissima causa inter mortales ut homines bene vivant, quia principes alii per illum, ut dictum est, consequens est quod bonum hominum ab eo maxime diligatur.
Mon. I xiii 7 Cum ergo Monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit vel saltem minimam inter mortales, (...) quod ceteris principibus non contingit, et cupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie prepeditiva, consequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest, quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere potest (...).
Mon. I xiv 7 Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit.
Mon. II i 3 (...) derisiva quedam supervenit despectio, cum gentes noverim contra Romani populi preheminentiam fremuisse, cum videam populos vana meditantes, (...) cum insuper doleam reges et principes in hoc unico concordantes: ut adversentur Domino suo et Uncto suo, Romano principi.
Mon. II i 5 Verum quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur, sed, (...) lucem correctionis effundere mavult, ad dirumpendum vincula ignorantie regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a iugo ipsorum, cum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor subsequentia subassummens: «Dirumpamus» videlicet «vincula eorum, et proiciamus a nobis iugum ipsorum».
Mon. II i 6 Nam per hoc quod romanum Imperium de iure fuisse monstrabitur, non solum ab oculis regum et principum, qui gubernacula publica sibi usurpant, hoc ipsum de Romano populo mendaciter extimantes, ignorantie nebula eluetur, sed mortales omnes esse se liberos a iugo sic usurpantium recognoscent.
Mon. III vii 7 Auctoritas principalis non est principis nisi ad usum, quia nullus princeps se ipsum auctorizare potest; recipere autem potest atque dimictere, sed alium creare non potest, quia creatio principis ex principe non dependet.
Mon. III vii 8 Quod si ita est, manifestum est quod nullus princeps potest sibi substituere vicarium in omnibus equivalentem: qua re instantia nullam efficaciam habet.
3. imperatore.
De vulg. I xviii 5 Nam licet curia, secundum quod unita accipitur, ut curia regis Alamannie, in Ytalia non sit, membra tamen eius non desunt; et sicut membra illius uno Principe uniuntur, sic membra huius gratioso lumine rationis unita sunt. Quare falsum esset dicere curia carere Ytalos, quanquam Principe careamus, quoniam curiam habemus, licet corporaliter sit dispersa.
Ep. V 22 Unde Deum romanum Principem predestinasse relucet in miris effectibus; et verbo Verbi confirmasse posterius profitetur Ecclesia.
Ep. VI 5 Vos autem divina iura et humana transgredientes, quos dira cupiditatis ingluvies paratos in omne nefas illexit, nonne terror secunde mortis exagitat, ex quo, primi et soli iugum libertatis horrentes, in romani Principis, mundi regis et Dei ministri, gloriam fremuistis, atque iure prescriptionis utentes, debite subiectionis officium denegando, in rebellionis vesaniam maluistis insurgere?
Ep. IX 4 Spero equidem, de celesti provisione confidens quam nunquam falli vel prepediri posse non dubito et que humane civilitati de Principe singulari providit, quod exordia vestri regni felicia semper in melius prosperata procedent.
Mon. I vi 4 Et sic omnes partes prenotate infra regna et ipsa regna ordinari debent ad unum principem sive principatum, hoc est ad Monarcham sive Monarchiam.
Mon. I vii 2 Sicut ergo inferiora humane universitatis bene respondent ad ipsam, sic ipsa “bene” debet respondere ad suum totum; partes eius bene respondent ad ipsam per unum principium tantum, ut ex superioribus colligi potest de facili: ergo et ipsa ad ipsum universum sive ad eius principem, qui Deus est et Monarcha, simpliciter bene respondet per unum principium tantum, scilicet unicum principem.
Mon. I viii 4 Sed tunc genus humanum maxime est unum, quando totum unitur in uno: quod esse non potest nisi quando uni principi totaliter subiacet, ut de se patet.
Mon. I viii 5 Ergo humanum genus uni principi subiacens maxime Deo assimilatur, et per consequens maxime est secundum divinam intentionem: quod est bene et optime se habere (...).
Mon. I ix 2 Et cum celum totum unico motu, scilicet Primi Mobilis, et ab unico motore, qui Deus est, reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, (...) humanum genus tunc optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico motore, et unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur.
Mon. I xiv 4 Sed humanum genus potest regi per unum suppremum principem, qui est Monarcha. Propter quod advertendum sane quod cum dicitur “humanum genus potest regi per unum suppremum principem”, non sic intelligendum est, ut minima iudicia cuiuscunque municipii ab illo uno inmediate prodire possint (...).
Mon. I xiv 10 Ergo melius est humanum genus per unum regi quam per plura, et sic per Monarcham qui unicus est princeps; et si melius, Deo acceptabilius, cum Deus semper velit quod melius est.
Mon. I xv 9 Nec ista (scil. voluntas) una potest esse, nisi sit princeps unus omnium, cuius voluntas domina et regulatrix aliarum omnium esse possit.
Mon. II i 3 (...) derisiva quedam supervenit despectio, cum gentes noverim contra Romani populi preheminentiam fremuisse, cum videam populos vana meditantes, (...) cum insuper doleam reges et principes in hoc unico concordantes: ut adversentur Domino suo et Uncto suo, Romano principi.
Mon. II i 4 Propter quod derisive, non sine dolore quodam, cum illo clamare possum pro populo glorioso, pro Cesare, qui pro Principe celi clamabat: «Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? (...)».
Mon. II viii 13 Et Boetius in secundo, cum de Romanorum principe loqueretur, sic inquit: Hic tamen sceptro populos regebat, quos videt condens radios sub undas Phebus extremo veniens ab ortu, quos premunt septem gelidi triones, quos nothus sicco violentus estu torret, ardentes recoquens arenas.
Mon. III i 5 Questio igitur presens, de qua inquisitio futura est, inter duo luminaria magna versatur: Romanum scilicet Pontificem et Romanum Principem (...).
Mon. III xiv 1 Amplius, si Ecclesia virtutem haberet auctorizandi Romanum Principem, aut haberet a Deo, aut a se, aut ab Imperatore aliquo aut ab universo mortalium assensu, vel saltem ex illis prevalentium (...).
Mon. III xvi 2 Et ideo, ad perfectam determinationem propositi, “ostensive” probandum est Imperatorem, sive mundi Monarcham, inmediate se habere ad principem universi, qui Deus est.
Mon. III xvi 11 Et cum ad hunc portum vel nulli vel pauci, et hii cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis, qui dicitur Romanus Princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum pace vivatur.
Mon. III xvi 17 Que quidem veritas ultime questionis non sic stricte recipienda est, ut Romanus Princeps in aliquo Romano Pontifici non subiaceat, cum mortalis ista felicitas quodammodo ad inmortalem felicitatem ordinetur.

De vulg. 4
Ep. 8
Mon. 35

princeps, Mon. I xiv 10; I xv 9; III vii 7; III vii 8; III xvi 11; III xvi 17
principe, De vulg. I xviii 5 (2); Ep. IX 4; Mon. I ix 2; II i 4; II viii 13; III vii 7
principem, Ep. V 22; VI 23; Mon. I vi 4; I vii 2 (2); I xiv 4 (2); III i 5; III xiv 1; III xvi 2
principes, Mon. I x 2; I xi 18; I xiv 7; II i 3
principi, Mon. I viii 4; I viii 5; II i 3
principibus, Ep. II 6; Mon. I xi 12; I xi 15 (2); I xi 16 (2); I xiii 7
principis, Ep. VI 5; Mon. III vii 7 (2)
principum, De vulg. I xii 3; I xii 4; Ep. VII 23; XI 2; XIII 5; Mon. II i 5; II i 6

Romanus (Romanorum) princeps:  Ep. V 22; VI 5; Mon. II i 3; II viii 13; III i 5;  III xiv 1; III xvi 11; III xvi 17

Il termine, già ampiamente att. nel lat. class., indica colui che è primo per ordine di tempo (vd. ThLL s.v. princeps I), per collocazione e luogo (specialmente nel lessico militare; vd. ThLL s.v. princeps II) oppure per potestasaestimatio (indicando, dunque, anche per antonomasia l'imperatore; vd. ThLL s.v. princeps III).

Il lat. mediev. conserva i signif. individuati e, a partire dall'ultima accezione, sviluppa il senso proprio di 'principe' come 'colui che domina su un principato' (vd. es. Du Cange s.v. princeps); la parola, inoltre, è utilizzata come sinon. di 're' e 'imperatore' (vd. es. Du Cange s.v. princeps e Arnaldi-Smiraglia s.v. princeps, da cui deriva la Def. 3). In ambito ecclesiastico la parola compare in nessi specifici quali, per es., princeps principum, princeps pacis (Cristo) princeps sacerdotum (vescovo o arcivescovo), princeps huius mundi (satana) e altri nessi simili (vd. es. DMLBS s.v. princeps).

D. impiega il sost. a indicare ora, generalmente, chi è primo per autorità ora - nella maggioranza delle occorrenze - il principe in senso stretto e l'imperatore (in quest'ultimo caso, specialmente con l'espressione Romanus Romanorum princeps). D., inoltre, ricorre anche ai termini collegati principatus principor.

Princeps
ricorre anche, all'interno di citazioni, in altri passi della produzione lat. dantesca. In particolare, in Mon. I x 6 è att. in una citazione dalla Metafisica aristotelica (1076a 3-5): «Est igitur Monarchia necessaria mundo. Et hanc rationem videbat Phylosophus cum dicebat: "Entia nolunt male disponi; malum autem pluralitas principatuum: unus ergo princeps"»; in Mon. II i 1 e II i 4 nella citazione di Ps 2, 1-3: «Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terre, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Cristum eius»; in Mon. II v 16 nella citazione di Cic. Fin. II 61: «In hiis que De fine bonorum inquit enim Tullius hoc de Deciis: "Publius Decius princeps in ea familia consul, cum se devoveret, et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat, ubi ut eam caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum, mortem ardentiore studio peteret quam Epycurus voluptatem petendam putat? (...)"».

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
principe, vd. ED (L. Onder).
Latino classico e tardoantico:
il sost. è ampiamente att. a partire dall'età class. con differenti sfumature semantiche (vd. Nota). Corrispondente a uno degli usi ricorrenti in D. è l'impiego di princeps a indicare chi è superiore per aestimatio potestas (vd. ThLL s.v. princeps III A).
Latino medievale:
il vocabolo è ampiamente att. anche nel lat. mediev., pertanto si riportano alcuni es. di princeps inteso ora come 'principe' ora come 'imperatore' (vd. Nota), signif. che costituiscono la maggioranza delle occorrenze in D.: Ottone di Frisinga, Gesta, II 29 Audi serena mente, benignis auribus, quae tibi ab alma orbis domina deferuntur Urbe, cuius in proximo adiuvante Deo futurus es princeps, imperator et dominus (MGH); Conc. Lat. III 22 Innovamus ut presbyteri monachi clerici conversi peregrini mercatores rustici euntes et redeuntes et in agricultura exsistentes et animalia quae semina portant ad agrum congrua securitate laetentur nec quisquam alicui novas pedagiorum exactiones sine auctoritate regum et principum consensu statuere aut statutas de novo tenere aut veteres augmentare aliquo modo temere praesumat (LLT); Federico II Const. 2, 85, 1 Ad decus et decorem imperii et ad laudem Romani principis nichil magis videtur accedere, quam ut (…) ecclesia Dei plena quiete vigeat et secura gaudeat libertate (MGH); Alberto di Boemia, Epist., 32 Aliud est enim de regibus aliis, qui a suis pontificibus inunguntur, a quibus pro temporalibus subiectionis et fidelitatis recipiunt iuramenta, aliud de Romanorum principe, qui Romano pontifici, a quo inperii honorem et diadema consequitur, fidelitatis et subiectionis vinculo se astringit, sicut antiquitas tradidit et modernitas approbavit (MGH); Alessandro di Roes, Memoriale 30 Dicunt preterea aliud ibidem esse vulgare propheticum, quod de Karlingis (…)  imperator suscitabitur Karolus nomine, qui erit princeps et monarcha totius Europe et reformabit ecclesiam et imperium, sed post illum nunquam alius imperabit (MGH); Tommaso d’Aquino, Summa theol., Ia IIe, q. 93, a. 3, r. 3 Si enim sit libera multitudo, quae possit sibi legem facere, plus est consensus totius multitudinis ad aliquid observandum, quem consuetudo manifestat, quam auctoritas principis, qui non habet potestatem condendi legem, nisi inquantum gerit personam multitudinis (LLT); Alberto, Const. 4, 173 vicarius Ihesu Christi et successor Petri potestatem imperii a Grecis transtulit in Germanos, ut ipsi Germani, id est septem principes, quatuor laici et tres clerici, possint eligere regem Romanorum, qui est promovendus in imperatorem et monarcham omnium regum et principum terrenorum (MGH).
Lessicografi medievali:

Isid. Orig. IX iii 22: Princeps et dignitatis modo significatur et ordinis, sicut est illud Vergilianum: «Princeps ardentem coniecit lampada Turnus», pro primus. Dictus autem princeps a capiendi significatione, quod primus capiat, sicut municeps ab eo quod munia capiat (Mirabile).
Papias (s.v. princeps): Princeps et dignitatis est et ordinis dictus quia primus capiat substantiam, locum vel dignitatem. Princeps interdum et qui rex est potest dici a principatu imperandi. Principes a principatu vocati, sed non statim qui princeps vel dux est: etiam rex dici potest. Principes: seniores, grandaevi, maiores (…) (Mirabile).
Uguccione, C 40, 50-51 (s.v. capio): (…) princeps, quasi primum capiens vel prima capiens; quod autem dicitur princeps quasi primum caput, ethimologia est non ostensio compositionis; si enim esset compositum a caput, faceret genitivum in -tis. Omne enim nomen compositum a capite facit genitivum in -tis, sed a capio in -pis; et designat ordinem et dignitatem princeps (DaMA).
Balbi (s.v. princeps) = Uguccione e Papias (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 23.02.2021.