principatus, -us (s.m.)

1. primato, preminenza, superiorità (Castiglioni-Mariotti). 
De vulg. II v 5 Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius sursum superbire videtur. Sed hoc ulterius elucidandum remaneat.
2. sovranità, comando (Castiglioni-Mariotti).
Ep. VIII 5 (...) qui (scil. Deus) Romani principatus imperio barbaras nationes et cives in mortalium tutamenta subegit, delirantis evi familiam sub triumphis et gloria sui Henrici reformet in melius.
3. principato (Conte).
Ep. XIII 1 Magnifico atque victorioso domino domino Cani Grandi de la Scala sacratissimi Cesarei Principatus in urbe Verona et civitate Vicentie Vicario generali, devotissimus suus Dantes Alagherii florentinus natione non moribus, vitam orat per tempora diuturna felicem et gloriosi nominis perpetuum incrementum.
Mon. I ii 2 Est ergo temporalis Monarchia, quam dicunt “Imperium”, unicus principatus et super omnes in tempore vel in hiis et super hiis que tempore mensurantur.
Mon. I vi 4 Et sic omnes partes prenotate infra regna et ipsa regna ordinari debent ad unum principem sive principatum, hoc est ad Monarcham sive Monarchiam.
Mon. I ix 3 Propter quod necessarium apparet ad bene esse mundi Monarchiam esse, sive unicum principatum qui “Imperium” appellatur.
Mon. I xi 12 Sed Monarcha non habet quod possit optare: sua iurisdictio terminatur Occeano solum: quod non contingit principibus aliis, quorum principatus ad alios terminantur, ut puta regis Castelle ad illum qui regis Aragonum.
4. potere imperiale (Conte).
Ep. VII 14 Et cum universaliter orbem describi edixisset Augustus, ut bos noster evangelizans accensus Ignis eterni flamma remugit, si non de iustissimi principatus aula prodiisset edictum, unigenitus Dei Filius homo factus ad profitendum secundum naturam assumptam edicto se subditum, nequaquam tunc nasci de Virgine voluisset (...).
Mon. II x 1 Maxime enim fremuerunt et inania meditati sunt in Romanum Principatum qui zelatores fidei cristiane se dicunt (...).
Mon. III iii 8 Quidam vero alii, quorum obstinata cupiditas lumen rationis extinxit (...) non solum in hac questione litigium movent, sed sacratissimi principatus vocabulum aborrentes superiorum questionum et huius principia inpudenter negarent.
Mon. III xiii 1 Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui Romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontifice, redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie questionis, que a principio discutienda proponebatur (...).

De vulg. 1
Ep. 3
Mon. 7

principatum, De vulg. II v 5; Mon. I vi 4; I ix 3; II x 1
principatus, Ep. VII 14; VIII 5; XIII 1; Mon. I ii 2; I xi 12; III iii 8; III xiii 1

Romanus principatus: Ep. VIII 5; Mon. II x 1; III xiii 1

Il termine, derivato da princeps, nel lat. class. indica lo «status… principis cuiusdam personae vel rei quae antecedit, praeest» o per aestimatio e potestas (vd. ThLL s.v. principatus I) o per tempo (vd. ThLL s.v. principatus II).

Nel lat. mediev. principatus conserva i signif. individuati (vd. es. DMLBS s.v. principatus 2) è impiegato per designare anche l’entità territoriale che è sottoposta al governo di un principe ma anche, più in generale, il potere da questo esercitato (vd. Arnaldi-Smiraglia s.v. principatus). Non è assente, inoltre, l'impiego del sost. a indicare l'impero e una delle gerarchie angeliche (vd. es. Du Cange s.v. principatus)

D. utilizza il vocabolo secondo differenti accezioni: nella sua produzione lat., infatti, principatus equivale a 'preminenza', a 'sovranità' in generale e, più in particolare, a 'principato'. Quanto a quest’ultima definizione, è necessario sottolineare che principatus per D. indica anche l’impero (specie nel sintagma Romanus principatus). D., inoltre, impiega anche i termini collegati princeps principor.

Nelle opere lat. di D. principatus ricorre anche, in una citazione dalla Metafisica di Aristotele (1076a 3-5), in Mon. I x 6: «Est igitur Monarchia necessaria mundo. Et hanc rationem videbat Phylosophus cum dicebat: "Entia nolunt male disponi; malum autem pluralitas principatuum: unus ergo princeps"».

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
principato, vd. ED (L. Firpo).
Latino classico e tardoantico:
nel lat. class. il sost. possiede essenzialmente due sfumature di signif. (vd. Nota). In particolare, perché ricorrente anche in D. si segnala l'uso del vocabolo a indicare lo «status (…) cuiusdam personae vel rei quae antecedit, praeest» o per aestimatio o per potestas (vd. ThLL s.v. principatus I).
Latino medievale:
il sost. è att. con abbondanza, pertanto si riportano solo alcune occorrenze di principatus nelle accezioni dantesche individuate. In particolare, con il signif. di 'preminenza' si segnalano: Alessandro di Hales, Summa, II, p. 2, i. 3, t. 4, s. 2, q. 1, t. 1, d. 1, c. 4, n. 502 Superbia (…) est initium omnis peccati; ergo debet esse proprie in illa potentia quae principatum gerit inter omnes potentias; sed rationabilis est illa; ergo superbia est in rationabili (LLT-B); Alberto di Boemia, Epist., 158 Principes sacerdotum, id est qui principatum habebant inter XXIIII sacerdotes, quorum IIII erant, Annas, qui omnibus preminebat, et Cayphas, Alexander et Iohannes (MGH).
Con signif. politico, invece, ad es.: Rodolfo del Santo Sepolcro, Vita, 1 Romani principatus imperiale solium brachio militari sustentabat Otto iunior (MGH); Act. conc. pont., Const. 2, 402 Impellunt nos quippe ad utile ac expediens pacis remedium exquirendum non solum ecclesiastice concussio libertatis fideique necessitas, quibus tuendis Romani principatus brachium divina providentia specialiter delegavit, sed et preter innumera discrimina, (…) pavenda nimis communiter omnibus gentibus iam iamque christiano populo impendentia de vicino pericula, que induxisse videntur severa indignationis divine iudicia super terram (MGH); Ludovico IV, Const. 6, 2, 385 Cum vero iura, presertim que circa principatus imperii consistunt, conservare, manutenere et defendere sub vinculo iuramenti prestiti teneamur, sinceritatem tuam sub debito, quo nobis et ipsi astringeris, imperio hortamur, requirimus et monemus, quatenus desistes ab huiusmodi (…) sed, prout teneris ex debito iuramenti, iura, res et honores imperii augeas, foveas et defendas (MGH); Giovanni di Winterthur, Chronica Hiis (…) temporibus Ludwicus inperator (…) gloriebatur in tribus principatibus gradatim et successive se genuisse tria genera liberorum principum et quod hoc rarum fuerit aput suos predecessores, videlicet primum et humillimum in principatu ducatus Bawarie, secundum in principatu regni Alemanie, tercium et suppremum in principatu imperii Romanorum (MGH).
Lessicografi medievali:

Uguccione, C 40, 55 (s.v. capio): principatus -tus -tui idest dominatio, et etiam sic dicitur quidam ordo angelorum in quibus Deus maxime principatur, vel quia aliis presunt et subditos angelos ad explendum divinum ministerium disponunt (DaMA).
Balbi (s.v. principatus): Principatus: a principor -paris dicitur hic principatus -tus -tui, idest dominacio, et ut dicit Aristotiles in V Eth. principatus virum ostendit, et eciam sic dicitur quidam ordo angelorum quibus Deus maxime principatur vel quia aliis presunt et subditos angelos ad explendum divinum misterium disponunt. Et scias quod omnia officia humana pertinencia ad singulares personas cum quibuscumque ordinibus similitudinem habeant diriguntur per ultimum ordinem in quantum participant virtutes superiorum. Sed illa officia que ad multitudinem pertinent diriguntur per principes sive principatus vel per archangelos. Et ideo homo in prelacione constitutus illuminatur ab angelo inferioris ordinis de hiis que ad statum persone sue pertinent, sed ab angelo principe de hiis que spectant ad regimen multitudinis (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 24.02.2021.