principor, -atus sum, -ari (v.)

1. comandare (Chiesa-TabarronMon.), prevalere.
Mon. I iii 10 Quod dico propter agibilia, que politica prudentia regulantur, et propter factibilia, que regulantur arte: que omnia speculationi ancillantur tanquam optimo ad quod humanum genus Prima Bonitas in esse produxit; ex quo iam innotescit illud Politice: intellectu, scilicet, vigentes aliis naturaliter principari.
2. regnare (Castiglioni-Mariotti).
Mon. I x 3 Et cum alter de altero cognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur - nam par in parem non habet imperium - oportet esse tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur.
Mon. II vi 7 Propter quod videmus quod quidam non solum singulares homines, quinetiam populi, apti nati sunt ad principari, quidam alii ad subici atque ministrare, ut Phylosophus astruit in hiis que De politicis (...).
Mon. II vi 8 Que si ita se habent, non dubium est quin natura locum et gentem disposuerit in mundo ad universaliter principandum: aliter sibi defecisset, quod est inpossibile.
Mon. II ix 15 duo populi ex ipsa troyana radice in Ytalia germinassent, romanus videlicet et albanus, atque de (...) dignitate principandi longo tempore inter se disceptatum esset, ad ultimum de comuni assensu partium (...) per tres Oratios fratres hinc et per totidem Curiatios fratres inde (...) decertatum est (...).

Mon. 5

principandi, Mon. II ix 15
principandum, Mon. II vi 8
principari, Mon. I iii 10; II vi 7
principetur, Mon. I x 3

-

Il v., derivato da princeps e di cui si registra anche la forma principo, è att. a partire dall’era cristiana ove è usato primariamente come equivalente di «princeps esse» sia nel senso di 'governare' (vd. ThLL s.v. principor I A) sia nel senso di 'prevalere per dignitas o aestimatio' (vd. ThLL s.v. principor I B, da cui deriva la precisazione proposta per la Definizione 1). Il v., inoltre, è impiegato anche come sinon. di incipere (vd. ThLL s.v. principor II).

Nel lat. mediev. principor è utilizzato soprattutto nel senso di «princeps esse» in entrambe le sfumature semantiche individuate (vd. es. DMLBS s.v. principari); lo stesso si verifica in D., che impiega il v. esclusivamente in Mon. a indicare una forma di dominio - potremmo dire - comparativa: a differenza di dominatio e dominium, costituenti del lessico di potere dantesco, che appaiono caratterizzati da una dimensione verticale dei rapporti di forza (dimensione che non prevede comparazioni) principor pare sottintendere una sorta di confronto con i subordinati all'azione di dominio. D., inoltre, ricorre anche ai termini collegati princeps principatus

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
il v. è ben att. a partire dall'età cristiana con il signif. generico di «principem esse» ora per potere (vd. ThLL s.v. principor I A) ora per dignità (vd. ThLL s.v. principor I B).
Latino medievale:
il v. è ampiamente att. nel lat. mediev. nelle accezioni individuate, pertanto si riportano solo alcune occorrenze a titolo d'es.: Aristotele ps., Magna Moralia (tr. Bartolomeo da Messina), II 3 legislator (…) non omnibus attribuit principari, sed (…) et etas et ydoneitas quam oportet inesse debenti principari, sicut non possibile omni principari inesse (ALD); Alolfo, Liber Gregorialis, III, Eph. 2 principari est inter reliquos priorem existere, dominari vero est etiam subiectos quosque possidere (LLT); Goffredo d’Admont, Lib. on. Is., 5 Habet et diabolus equites suos universos iniquos, quibus ipse sedet, in quibus regnat, quibus principatur (LLT); Filippo di Harveng, Comm. in Cant., VI 42 Non tu inquit solum virgo quae digno laudis titulo commendaris eo quod et meritorum gratia et amoris excellentia principaris sed et quisquis diligit lampas ignis dicitur et flammarum resistens quidem casui nec tamen refuga pressurarum (LLT); Tommaso d’Aquino, In Polit., I x 157 si oportet et principantem et subiectum participare calocagatia, id est bonitate virtutis, (…) nulla ratio erit quod unus debeat subiici, et alius principari (…) per totam vitam suam: secus autem esset si successive subiicerentur et principarentur, sicut accidit in politico principatu (LLT); Pietro d’Alvernia, Comm. in Polit., III x 445 si sit aliquis melius dispositus secundum virtutem, et magis aptus ad principandum quam alius, exceditur tamen ab alio in nobilitate et pulchritudine, distributio principatus magis debet fieri virtuoso, quam alii; et ratio huius est, quia distributio principatus secundum excessum, non debet fieri nisi ei qui magis est aptus ad principandum; hic autem est ille qui excedit in virtute (LLT); Corrado di Megenberg, Yconomica, I iii 6 si tollitur ordo principancium, eciam ordo subditorum auferetur, eoquod nemo potest servire decenter duobus dominis eque primis et non subalternatis (MGH).
Lessicografi medievali:

Papias (s.v. principor): Principor -aris idest praesideo (Mirabile).
Uguccione, C 40, 53 (s.v. capio): (...) a princeps principor -aris verbum deponens, et construitur cum dativo ut “principor tibi” idest dominor (DaMA).
Balbi (s.v. principor) = Uguccione (Mirabile).

 

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 15.02.2021.