proprius, -a, -um (agg.)

1. proprio, appartenente a (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I ii 5 Inferioribus quoque animalibus, cum solo nature instinctu ducantur, de locutione non oportuit provideri: nam omnibus eiusdem speciei sunt iidem actus et passiones, et sic possunt per proprios alienos cognoscere (...).
De vulg. II iv 4 Ante omnia ergo dicimus unumquenque debere materie pondus propriis humeris coequare, ne forte humerorum nimio gravata virtute in cenum cespitare necesse sit (...).
De vulg. II v 4 (...) due consonantes extreme non sunt de sillaba precedente, et licet propriam vocalem non habeant, virtutem sillabe non tamen ammictunt (...).
Ep. V 11 Pone, sanguis Longobardorum, coadductam barbariem; et si quid de Troyanorum Latinorumque semine superest, illi cede, ne cum sublimis aquila fulguris instar descendens affuerit, abiectos videat pullos eius, et prolis proprie locum corvulis occupatum.
Ep. VII 27 Vere «Dei ordinationi resistit», proprie voluntatis ydolum venerando, dum regem aspernata legiptimum non erubescit insana regi non suo iura non sua pro male agendi potestate pacisci.
Ep. XI 4 (...) Romam - cui, post tot triumphorum pompas, et verbo et opere Christus orbis confirmavit imperium, quam etiam ille Petrus, et Paulus gentium predicator, in apostolicam sedem aspergine proprii sanguinis consecravit -, cum Ieremia, non lugenda prevenientes sed post ipsa dolentes, viduam et desertam lugere compellimur.
Ep. XIII 11 (...) illam [canticam] sub presenti epistola, tanquam sub epigrammate proprio dedicatam, vobis ascribo, vobis offero, vobis denique recommendo.
Ep. XIII 36 Non eius potest esse propria forma divisio prima, cum ista pars sit prime divisionis.
Mon. I i 6 Arduum quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute confidens, quam de lumine Largitoris illius «qui dat omnibus affluenter et non improperat».
Mon. I xiii 1 Adhuc, ille qui potest esse optime dispositus ad regendum, optime alios disponere potest: nam in omni actione principaliter intenditur ab agente, sive necessitate nature sive voluntarie agat, propriam similitudinem explicare.
Mon. I xv 4 Et cum concordia, in quantum huiusmodi, sit quoddam bonum, manifestum est ipsam consistere in aliquo uno tanquam in propria radice.
Mon. II iii 3 Sed constat quod merito virtutis nobilitantur homines, virtutis videlicet proprie vel maiorum.
Mon. II iii 4 Que due sententie ad duas nobilitates dantur: propriam scilicet et maiorum.
Mon. II iii 8 Quantum ergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est Poeta noster introducens in primo Ilioneum orantem sic: Rex erat Eneas nobis, quo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis.
Mon. II v 5 Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis procuraret.
Mon. II v 12 Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar Camillus fuit (...)?
Mon. II v 13 Nonne filios an non omnes alios postponendos patrie libertati Brutus ille primus edocuit, quem Livius dicit, consulem existentem, proprios filios cum hostibus conspirantes morti dedisse?
Mon. II v 25 Sic et in operabilibus: nam licet fur de furto subveniat pauperi, non tamen elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si de propria substantia fieret, elimosine formam haberet.
Mon. II vii 2 Nam quedam iudicia Dei sunt ad que humana ratio propriis pedibus pertingere potest, sicut ad hoc: quod homo pro salute patrie exponat (...).
Mon. II vii 4 Quedam etiam iudicia Dei sunt, ad que etsi humana ratio ex propriis pertingere nequit, elevatur tamen ad illa cum adiutorio fidei eorum que in Sacris Licteris nobis dicta sunt (...).
Mon. II ix 1 Nam ubicunque humanum iudicium deficit, vel ignorantie tenebris involutum vel propter presidium iudicis non habere, ne iustitia derelicta remaneat recurrendum est ad Illum qui tantum eam dilexit ut, quod ipsa exigebat, de proprio sanguine moriendo supplevit (...).
Mon. III iv 10 (...) non aliter cum sic errantibus est agendum, quam cum tyrampnis, qui publica iura non ad comunem utilitatem secuntur, sed ad propriam retorquere conantur.
Mon. III iv 18 Quantum est ad esse, nullo modo luna dependet a sole, nec etiam quantum ad virtutem, nec quantum ad operationem simpliciter; quia motus eius est a motore proprio, et influentia sua est a propriis eius radiis: habet enim aliquam lucem ex se, ut in eius eclipsi manifestum est.
Questio 23 Dico ergo quod, si aqua erit in A et habeat transitum, quod naturaliter movebitur ad B, cum omne grave moveatur ad centrum proprie circumferentie naturaliter (...).
Questio 24 (...) cum igitur, ut dictum est, omne grave moveatur ad centrum proprie circumferentie, terra movebitur per lineam rectam ad A, et aqua per lineam rectam ad B (...).
Questio 77 Et denique audiant propriam Creatoris vocem dicentis: «Quo ego vado, vos non potestis venire».
2. caratteristico, peculiare, particolare (Castiglioni-Mariotti).
Mon. II v 21 Et quemadmodum omnis res est ad proprium finem, sic omnis finis propriam habet rem cuius est finis; unde inpossibile est aliqua duo per se loquendo, in quantum duo, finem eundem intendere: sequeretur enim idem inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra.
De vulg. I iii 1 Cum igitur homo non nature instinctu, sed ratione moveatur, et ipsa ratio vel circa discretionem vel circa iudicium vel circa electionem diversificetur in singulis, adeo ut fere quilibet sua propria specie videatur gaudere, per proprios actus vel passiones, ut brutum animal, neminem alium intelligere opinamur.
De vulg. I vi 2 Nam quicunque tam obscene rationis est ut locum sue nationis delitiosissimum credat esse sub sole, hic etiam pre cunctis proprium vulgare licetur, idest maternam locutionem, et per consequens credit ipsum fuisse illud quod fuit Ade.
De vulg. I xi 7 Sardos etiam, qui non Latii sunt sed Latiis associandi videntur, eiciamus, quoniam soli sine proprio vulgari esse videntur, gramaticam tanquam simie homines imitantes: nam domus nova et dominus meus locuntur.
De vulg. I xii 9 Quapropter superiora notantibus innotescere debet nec siculum nec apulum esse illud quod in Ytalia pulcerrimum est vulgare, cum eloquentes indigenas ostenderimus a proprio divertisse.
De vulg. I xiii 5 Itaque si tuscanas examinemus loquelas, et pensemus qualiter viri prehonorati a propria diverterunt, non restat in dubio quin aliud sit vulgare quod querimus quam quod actingit populus Tuscanorum.
De vulg. I xiv 3 Horum (scil. Romandioli) aliquos a proprio poetando divertisse audivimus, Thomam videlicet et Ugolinum Bucciolam, Faventinos.
De vulg. I xv 2 Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses asserunt pulcriori locutione loquentes, cum ab Ymolensibus, Ferrarensibus et Mutinensibus circunstantibus aliquid proprio vulgari asciscunt (...).
De vulg. I xv 4 Et hec est causa quare Ferrarensium, Mutinensium vel Regianorum nullum invenimus poetasse: nam proprie garrulitati assuefacti nullo modo possunt ad vulgare aulicum sine quadam acerbitate venire.
De vulg. I xv 6 Non etenim [vulgare Bononiense] est quod aulicum et illustre vocamus: quoniam, si fuisset, maximus Guido Guinizelli, Guido Ghisilerius, Fabrutius et Honestus et alii poetantes Bononie nunquam a proprio divertissent (...).
De vulg. I xvi 4 Hec nullius civitatis Ytalie propria sunt, et in omnibus comunia sunt: inter que nunc potest illud discerni vulgare quod superius venabamur, quod in qualibet redolet civitate nec cubat in ulla.
De vulg. I xviii 2 Nam si aula totius regni comunis est domus et omnium regni partium gubernatrix augusta, quicquid tale est ut omnibus sit comune nec proprium ulli, conveniens est ut in ea conversetur et habitet, nec aliquod aliud habitaculum tanto dignum est habitante: hoc nempe videtur esse id de quo loquimur vulgare.
De vulg. I xix 1 Nam sicut quoddam vulgare est invenire quod proprium est Cremone, sic quoddam est invenire quod proprium est Lombardie; et sicut est invenire aliquod quod sit proprium Lombardie, est invenire aliquod quod sit totius sinistre Ytalie proprium; et sicut omnia hec est invenire, sic et illud quod totius Ytalie est.
De vulg. I xix 3 Quibus illuminatis, inferiora vulgaria illuminare curabimus, gradatim descendentes ad illud quod unius solius familie proprium est.
De vulg. II i 7 Sed nichil individuo convenit nisi per proprias dignitates, puta mercari, militare ac regere.
De vulg. II ix 5 De rithimo vero mentionem non facimus, quia de propria cantionis arte non est. Licet enim in qualibet stantia rithimos innovare et eosdem reiterare ad libitum: quod, si de propria cantionis arte rithimus esset, minime liceret.
De vulg. II xiii 1 Rithimorum quoque relationi vacemus, nichil de rithimo secundum se modo tractantes: proprium enim eorum tractatum in posterum prorogamus, cum de mediocri poemate intendemus.
Mon. I iii 3 Non enim essentia ulla creata ultimus finis est in intentione creantis, in quantum creans, sed propria essentie operatio: unde est quod non operatio propria propter essentiam, sed hec propter illam habet ut sit.
Mon. I iii 4 Est ergo aliqua propria operatio humane universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in tanta multitudine ordinatur (...).
Mon. I iv 1 Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius ad speculandum et secundario propter hoc ad operandum per suam extensionem.
Mon. I iv 2 Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur, patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere divinum est iuxta illud «Minuisti eum paulominus ab angelis», liberrime atque facillime se habet.
Mon. I iv 5 Ex hiis ergo que declarata sunt patet per quod melius, ymo per quod optime genus humanum pertingit ad opus proprium (...).
Mon. I viii 2 De intentione Dei est ut omne creatum divinam similitudinem representet in quantum propria natura recipere potest.
Mon. I ix 1 Item, bene et optime se habet omnis filius cum vestigia perfecti patris, in quantum propria natura permictit, ymitatur. Humanum genus filius est celi, quod est perfectissimum in omni opere suo: generat enim homo hominem et sol, iuxta secundum De naturali auditu. Ergo optime se habet humanum genus cum vestigia celi, in quantum propria natura permictit, ymitatur.
Mon. II ii 1 (...) cuius quidem inquisitionis principium est videre que sit illa veritas, in quam rationes inquisitionis presentis velut in principium proprium reducantur.
Mon. I xi 3 Ad evidentiam subassumpte sciendum quod iustitia, de se et in propria natura considerata, est quedam rectitudo sive regula obliquum hinc inde abiciens: et sic non recipit magis et minus, quemadmodum albedo in suo abstracto considerata.
Mon. II v 21 Et quemadmodum omnis res est ad proprium finem, sic omnis finis propriam habet rem cuius est finis; unde inpossibile est aliqua duo per se loquendo, in quantum duo, finem eundem intendere: sequeretur enim idem inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra.
Mon. II v 22 Cum ergo iuris finis quidam sit - ut iam declaratum est - necesse est fine illo posito ius poni, cum sit proprius et per se finis iuris effectus. Et cum in omni consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem sine animali, sicut patet construendo et destruendo, inpossibile est iuris finem querere sine iure, cum quelibet res ad proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens: nam inpossibile est bonam valetudinem membrorum actingere sine sanitate.
Mon. III iv 13 (...) cum huiusmodi regimina sint accidentia quedam ipsius hominis, videretur Deus usus fuisse ordine perverso accidentia prius producendo quam proprium subiectum: quod absurdum est dicere de Deo (...).
Mon. III xvi 7 Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos: beatitudinem scilicet huius vite, que in operatione proprie virtutis consistit et per terrestrem paradisum figuratur; et beatitudinem vite ecterne, que consistit in fruitione divini aspectus ad quam propria virtus ascendere non potest, nisi lumine divino adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur.
Questio 20 Ad evidentiam igitur dicendorum, duo supponenda sunt: primum est quod aqua naturaliter movetur deorsum; secundum est quod aqua est labile corpus naturaliter, et non terminabile termino proprio.
Questio 48 (...) que licet secundum proprium impetum ferantur secundum sensitivam affectionem, secundum tamen quod rationi obedibiles sunt, quandoque a proprio impetu retrahuntur, ut patet ex primo Ethicorum.
Questio 65 Hec eadem ratio removet ab hac causalitate aerem et ignem; et cum non restet ulterius nisi celum, reducendus est hic effectus in ipsum, tanquam in causam propriam.
Questio 66 Sed cum sint plures celi, adhuc restat inquirere in quod, tanquam in propriam causam, habeat reduci.
Questio 81 Ad secundum, cum dicebatur: “Nobiliori corpori debetur nobilior locus”, dico quod verum est secundum propriam naturam, et concedo minorem; sed cum concluditur quod ideo aqua debet esse in altiori loco, dico quod verum est secundum propriam naturam utriusque corporis, sed per superheminentem causam, ut superius dictum est, accidit in hac parte terram esse superiorem; et sic ratio deficiebat in prima propositione.
3. appropriato (Castiglioni-Mariotti).
Ep. XIII 84 Multa per intellectum videmus quibus signa vocalia desunt: quod satis Plato insinuat in suis libris per assumptionem metaphorismorum; multa enim per lumen intellectuale vidit que sermone proprio nequivit exprimere.
Mon. I x 1 Et ubicunque potest esse litigium, ibi debet esse iudicium; aliter esset inperfectum sine proprio perfectivo: quod est inpossibile, cum Deus et natura in necessariis non deficiat.
De vulg. 24
Ep. 6
Mon. 35
Questio 10
propria, De vulg. I iii 1; I xiii 5; I xvi 4; II ix 5 (2); Ep. XIII 36; Mon. I i 6; I iii 3 (2); I iii 4; I viii 2; I ix 1 (2); I xi 3; I xv 4; II v 5; II v 25; III xvi 7
propriam, De vulg. II v 4; Mon. I xiii 1; II iii 4; II iii 8; II v 21; III iv 10; Questio 65; 66; 77; 81 (2)
proprias, De vulg. II i 7
proprie, De vulg. I xv 4; Ep. V 11; VII 27; Mon. II iii 3; III xvi 7; Questio 23; 24
proprii, Ep. XI 4
propriis, De vulg. II iv 4; Mon. II v 12; II vii 2; II vii 4; III iv 18
proprio, De vulg. I xi 7; I xii 9; I xiv 3; I xv 2; I xv 6; Ep. XIII 11; XIII 84; Mon. I x 1; II ix 1; III iv 18; Questio 20; 48
proprios, De vulg. I ii 5;  I iii 1; Mon. II v 13
proprius, Mon. II v 22
proprium, De vulg. I vi 2; I xviii 2; I xix 1 (4); I xix 3; II xiii 1; Mon. I iv 1; I iv 2; I iv 5; II ii 1; II v 21; II v 22; III iv 13; Questio 48

a proprio divertere: De vulg. I xii 9; I xiii 5; I xiv 3; I xv 6
in principium proprium reducere: Mon. II ii
proprium esse: De vulg. I xvi 4; I xviii 2; I xix 1; I xix

L'agg. - forse derivato da prope - è ampiamente att. nel lat. class. e tardoant., dove equivale a «peculiaris, praecipuus, privatus, suus cuiusque, non communis» (vd. Forcellini s.v. proprius 1), a «maxime pertinens» (vd. Forcellini s.v. proprius 2) e ad aptus (vd. Forcellini s.v. proprius 4), ma anche a «extraordinarius, diversus, stabilis, firmus, perpetuus» (vd. Forcellini s.v. proprius 3 e 5). Il lat. mediev. conserva i signif. individuati (vd. es. DMLBS s.v. proprius). 

D. ricorre all'agg. con abbondanza, impiegandolo nella maggioranza dei casi ora con l'idea di possesso ('appartenente a') ora con il signif. di 'peculiare, particolare'. Solo in due luoghi della sua produzione lat. (Ep. XIII 84 e Mon. I x 1) D. utilizza proprius nel senso di 'appropriato'. D, inoltre, ricorre anche ai termini collegati proprie e proprietas.

Proprius ricorre anche, nell'opera dantesca, all'interno della citazione di VergAen. III 163-167 presente in Mon. II iii 12: «Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit, noster Vates in tertio cantat dicens: Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, / terra antiqua, potens armis atque ubere glebe. / Oenotri coluere viri; nunc fama minores / Ytaliam dixisse ducis de nomine gentem: / hee nobis proprie sedes, hinc Dardanus ortus».
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
proprio (propio), vd. ED (A. Niccoli).
Latino classico e tardoantico:
l'agg. è att. con abbondanza nel lat. class. e tardoant. con differenti sfumature semantiche (vd. Nota). In particolare, perché ricorrente nell'opera dantesca, si segnala l'uso di proprius ora con il signif. di 'che appartiene a una determinata persona' in senso stretto di possesso, ora di 'peculiare', ora di 'appropriato' (vd. Forcellini s.v. proprius 1 e 4).
Latino medievale:
l'agg. è ampiamente att. anche nel lat. mediev., ove conserva generalmente i signif. che possedeva nel lat. class. e tardoant. (vd. Nota).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. proprium): Proprium dictum quasi porro privatum, separatum a communitate. Proprium: privatum, suum, quod alii non pertinet. (...) Proprium est quod de pluribus non specie differentibus in eo quod quale sit non in substantia praedicatur (....) (Mirabile).
Uguccione, P 162, 18 (s.v. prope): (...) proprius -a -um, meus vel non contra regulam, et dicitur a prope quia quod proprium est iuxta est; et comparatur per suppletionem: proprius, magis proprius, -issimus (DaMA).
Balbi (s.v. proprius) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 29.04.2022.