declaratio, -onis (s.f.)

1. spiegazione (Conte).
Ep. III 2 Eructuavit incendium tue dilectionis verbum confidentie vehementis ad me, in quo consuluisti, carissime, utrum de passione in passionem possit anima transformari: de passione in passionem dico secundum eandem potentiam et obiecta diversa numero sed non specie; quod quamvis ex ore tuo iustius prodire debuerat, nichilominus me illius auctorem facere voluisti, ut in declaratione rei nimium dubitate titulum mei nominis ampliares.
Mon. I xi 8 Ex hac itaque declaratione sic arguatur: iustitia potissima est in mundo quando volentissimo et potentissimo subiecto inest; huiusmodi solus Monarcha est: ergo soli Monarche insistens iustitia in mundo potissima est.
Mon. I xi 10 Et prima propositio declaratione precedente apparet; alia sic ostenditur, et primo quantum ad velle, deinde quantum ad posse.
Mon. I xv 8 Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis ad propositum, sic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate que est in voluntatibus; genus humanum optime se habens est quedam concordia; nam, sicut unus homo optime se habens et quantum ad animam et quantum ad corpus est concordia quedam, et similiter domus, civitas et regnum, sic totum genus humanum; ergo genus humanum optime se habens ab unitate que est in voluntatibus dependet.

Ep. 1
Mon. 3

declaratione, Ep. III 2; Mon.xi 8; I xi 10
declarationem, Mon. I xv 8
-

Il termine, corradicale del v. declaro, è usato da D. in tre contesti, sempre in rif. a una spiegazione a carattere logico-razionale.

In Ep. III 2, ad es., è riferito alla delucidazione della questione tecnica «utrum de passione in passionem possit anima transformari», svolta nel seguito da D. concatenando con maestria due sillogismi.

In Mon. I xi 10, analogamente, designa il chiarimento tecnico delle condizioni che possono assicurare il massimo grado di giustizia sia quanto ad habitum sia quanto ad operationem.

In Mon. I xv 8, infine, è riferito alla ratio che dimostra come la concordia dipenda dall'unità che si trova nelle volontà («hiis premissis propter declarationem assummende propositionis [...] omnis concordia dependet ab unitate que est in voluntatibus»).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:

nel senso specifico di explicatio, corrispondente all'accezione dantesca, il termine è ampiamente att. sia nel lat. class. sia nel lat. tardoant. (vd. ThLL s.v. declaratio 2): Ps. Apul. Herm. p. 267 alii plurimi, qui sub eadem declaratione possunt contineri (LLT); Hil. In psalm. 118, 3 ut cum rerum dictarum sit percepta cognitio, tum agnitionis ipsius declaratio consequatur (CC); Prosp. In psalm. 150, 3 ‘laudent igitur eum in sono tubae ’ propter excellentissimam evangelii in Christo declarationem (CC); Cassiod. Gramm. VII 193 ea vero quorum solutio superius compromissa est in tractatu sequenti b litterae trifariam in nomine constitutae congrua declaratione patefient (LLT).

 

Latino medievale:
BonaventuraComm. in Ioh. 12, comm., 15 et proceditur in huius rei declarationem hoc ordine (LLT); Enrico di GandQuodlibet IV q. 2, sol. assumpti declaratio consistit in duobus ex natura processionis amborum sumptis, scilicet in principio sive in ratione originantis productionem, et in modo producendi differenti huius et illius (LLT); Tommaso d'AquinoSumma Theol. III q. 30, a. 3 unde etiam conveniens fuit ut ad huius rei declarationem invisibilis creatura formam assumeret in qua visibiliter appareret, cum etiam omnes apparitiones veteris testamenti ad hanc apparitionem ordinentur, qua filius Dei in carne apparuit (LLT); Pietro di Giovanni Olivi, Comm. in II Sent. III q. 112 patet igitur ex septem praedictis in simul assumptis declaratio primi, scilicet, quod propter peccatum primi hominis non fuit opus propagationis humani generis intermittendum (LLT).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:

Benvenuto da Imola ad Purg. XV 57: ex istis patet satis declaratio et glossa illius textus (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Inf. XI 67: magister, satis bene et clare procedis: tua ratio est bona, idest declaratio (DDP).

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 09.02.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.