naturaliter (avv.)

1. per natura, secondo natura (Castiglioni-Mariotti).
Ep. III 5 Omnis namque potentia que post corruptionem unius actus non deperit, naturaliter reservatur in alium: ergo potentie sensitive, manente organo, per corruptionem unius actus non depereunt, et naturaliter reservantur in alium.
Mon. I iii 10 Quod dico propter agibilia, que politica prudentia regulantur, et propter factibilia, que regulantur arte: que omnia speculationi ancillantur tanquam optimo ad quod humanum genus Prima Bonitas in esse produxit; ex quo iam innotescit illud Politice: intellectu, scilicet, vigentes aliis naturaliter principari.
Questio 14 Consequentia probabatur per hoc, quod aqua naturaliter fertur deorsum (...).
Questio 20 Ad evidentiam igitur dicendorum, duo supponenda sunt: primum est quod aqua naturaliter movetur deorsum; secundum est quod aqua est labile corpus naturaliter, et non terminabile termino proprio.
Questio 22 Si aqua esset ecentrica, tria impossibilia sequerentur; quorum primum est quod aqua esset naturaliter mobilis sursum et deorsum (...).
Questio 23 Dico ergo quod, si aqua erit in A et habeat transitum, quod naturaliter movebitur ad B, cum omne grave moveatur ad centrum proprie circumferentie naturaliter; et cum moveri ab A ad B sit moveri sursum, cum A sit simpliciter deorsum ad omnia, aqua movebitur naturaliter sursum; quod erat primum impossibile, quod sequi dicebatur.
Questio 42 Unde, cum terra sit corpus simplex, regulariter in suis partibus qualificatur, naturaliter et per se loquendo; quare cum gravitas insit naturaliter terre, et terra sit corpus simplex, necesse est ipsam in omnibus partibus suis regularem habere gravitatem, secundum proportionem quantitatis; et sic cadit ratio instantie principalis.
Ep. 2
Mon. 1
Questio 9
naturaliter, Ep. III 5 (2); Mon. I iii 10; Questio 14; 20 (2); 22; 23 (3); 42 (2)
-
L'avv., derivato da naturalis, è att. a partire dal lat. class., ove vale «a natura, vel secundum naturam» (vd. Forcellini s.v. naturaliter); il medesimo signif. è conservato nel lat. mediev. (vd. es. DMLBS s.v. naturaliter).

Nell'opera lat. dantesca l'avv. - corrispondente al volgare naturalmente, att. con il medesimo signif. e in maggioranza nel Conv. (naturalmente in ED) - ricorre un certo numero di volte; la quasi totalità delle att. si riscontra nella Questio (le uniche eccezioni sono rappresentate da Ep. III 5 e Mon. I iii 10).

Oltre a naturaliter, D. ricorre nelle opere lat. anche ai vocaboli collegati naturanaturalis naturo.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
naturalmente, vd. ED.
Latino classico e tardoantico:
l'avv. è ben att. nel lat. class. e tardoant. con il signif. di «secundum naturam» (vd. Forcellini s.v. naturaliter): es. CicDiv. I 50 Nec vero umquam animus hominis naturaliter divinat, nisi cum ita solutus est et vacuus ut ei plane nihil sit cum corpore, quod aut vatibus contingit aut dormientibus (CC); CaesCiv. III 92  Quod nobis quidem nulla ratione factum a Pompeio videtur, propterea quod est quaedam animi incitatio atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studio pugnae incenditur (CC); BoethIn Herm. comm. II 14 ergo quod bonum est naturalius habet bonum esse quam non esse malum (LLT-A).
Latino medievale:
l'avv. è att. con abbondanza anche nel lat. mediev.; si riportano alcune occorrenze a titolo d'es.: Alberto Magno, Comm. in I Sent., d. 3 G, a. 20 (...) naturaliter enim nobis insita est cognitio Dei (LLT); Tommaso d’Aquino, Princ. nat., IV 357 (...) omnis causa, inquantum est causa, naturaliter prior est causato (LLT); Art. fid., I 599 Quintus error est quorundam gentilium philosophorum dicentium Deum non esse omnipotentem, sed quod solum potest ea quae naturaliter fiunt (LLT); Contra imp., IV xiv 157 (...) potestas sacerdotis naturaliter et ex iure divino subditur potestati episcopi, cum sit imperfecta respectu illius (...); sed episcopus subditur archiepiscopo solum ex ordinatione Ecclesiae (LLT); Alessandro di Roes, Memoriale, 1 Mentes hominum divinis informate virtutibus omnem arrogantiam et omnem adulationem naturaliter despiciunt (MGH).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. naturaliter): Naturaliter illud esse dicitur quicquid agere, pati, nasci aut durare seu existere sine difficultate aut affectione possit (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 04.07.2022.