naturalis, -e (agg.)

1. innato, conforme alle leggi di natura, riguardante la natura (Castiglioni-Mariotti).
Ep. VI 22 Nec advertitis dominantem cupidinem, quia ceci estis, venenoso susurrio blandientem, minis frustratoriis cohibentem, nec non captivantem vos in lege peccati, ac sacratissimis legibus que iustitie naturalis imitantur ymaginem, parere vetantem (...).
Ep. XIII 70 Continens se habet ad contentum in naturali situ sicut formativum ad formabile (...): sed in naturali situ totius universi primum celum est omnia continens; ergo se habet ad omnia sicut formativum ad formabile, quod est se habere per modum cause.
Mon. II iv 2 Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari: quod autoritate Moysi roboratur ubi, cum ventum est ad sciniphes, magi Pharaonis naturalibus principiis artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt: «Digitus Dei est hic».
Mon. II vi 3 Ex quo sequitur quod ordo naturalis in rebus absque iure servari non possit, cum inseparabiliter iuris fundamentum ordini sit annexum: necesse igitur est ordinem de iure servari.
Mon. III xiv 2 Nam si a Deo recepisset, hoc fuisset aut per legem divinam aut per naturalem, quia quod a natura recipitur a Deo recipitur, non tamen convertitur.
Mon. III xiv 3 Sed non per naturalem, quia natura non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit.
Questio 60 (...) tractatus presens non est extra materiam naturalem, quia inter ens mobile, scilicet aquam et terram, que sunt corpora naturalia; et propter hec querenda est certitudo secundum materiam naturalem, que est hic materia subiecta (...).
Questio 61 Cum igitur innata sit nobis via investigande veritatis circa naturalia ex notioribus nobis, nature vero minus notis, in certiora nature et notiora, (...) et notiores sint nobis in talibus effectus quam cause, (...) viam inquisitionis in naturalibus oportet esse ab effectibus ad causas.
2. corrispondente alla natura del soggetto.
De vulg. I i 4 Harum quoque duarum [locutionum] nobilior est vulgaris: tum quia prima fuit humano generi usitata; tum quia totus orbis ipsa perfruitur, licet in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tum quia naturalis est nobis, cum illa potius artificialis existat.
Mon. II i 5 Verum quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur, sed, ut sol estivus qui disiectis nebulis matutinis oriens luculenter irradiat, derisione omissa, lucem correctionis effundere mavult, ad dirumpendum vincula ignorantie regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a iugo ipsorum, cum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor (...).
Mon. III ix 9 Et quod Petrus de more ad superficiem loqueretur, probat eius festina et inpremeditata presumptio, ad quam non solum fidei sinceritas impellebat, sed, ut credo, puritas et simplicitas naturalis.
Questio 5 Et restricta fuit questio ad hoc, tanquam ad principium investigande veritatis, ut quereretur utrum aqua in spera sua, hoc est in sua naturali circumferentia, in aliqua parte esset altior terra que emergit ab aquis et quam comuniter quartam habitabilem appellamus.
Questio 14 Consequentia probabatur per hoc, quod aqua naturaliter fertur deorsum; et cum mare sit principium omnium aquarum (...), si mare non esset altius quam terra, non moveretur aqua ad ipsam terram, cum in omni motu naturali aque principium oporteat esse altius.
Questio 41 Corpora enim homogenea et simplicia (...) regulariter in suis partibus qualificantur omni naturali passione.
3. studioso della natura (Rinaldi Questio).
Questio 53 Et quod terra emergens habeat figuram qualis est semilunii, patet et per naturales de ipsa tractantes, et per astrologos climata describentes, et per cosmographos regiones terre per omnes plagas ponentes.
De vulg. 1
Ep. 3
Mon. 6
Questio 9
naturalem, Mon. III xiv 2; III xiv 3; Questio 60 (2)
naturales, Questio 53
naturali, Ep. XIII 70 (2); Questio 5; 14; 41
naturalia, Questio 60; 61
naturalibus, Mon. II iv 2; Questio 61
naturalis, De vulg. I i 4; Ep. VI 22; Mon. II i 5; II vi 3; III ix 9
lex naturalis: Mon. III xiv 2; III xiv 3
L'agg. - derivato da natura - è att. nel lat. class. e tardoant. con i signif. di «ad nativitatem, seu generationem et procreationem pertinens» (vd. Forcellini s.v. naturalis 1), «qui secundum naturam est, a natura profectus, naturae conveniens, coniunctus, innatus, insitus» (vd. Forcellini s.v. naturalis 2); «ad rerum naturam pertinens» (vd. Forcellini s.v. naturalis 3; anche nel senso di «qui concerne l'essence, la substance», tenuto presente per la Def. 2 proposta, vd. Blaise Patr. s.v. naturalis 4) e verus in contrapposizione a fictus simulatus (vd. Forcellini s.v. naturalis 4).

Il lat. mediev. conserva i signif. individuati (vd. es. DMLBS s.v. naturalis), cui aggiunge alcune ulteriori valenze quali, ad es., «domesticus, subditus» (vd. Du Cange s.v. naturalis 2), «incola, civis» (vd. Du Cange s.v. naturalis 3). Uso proprio del medioevo è l'impiego di naturalis in funzione sostantivata (derivata dall'espressione ellittica naturalis phylosophus, vd. DMLBS s.v. naturalis 6c) a indicare il «natural philosopher, one who deals with questions of nature as the physical creation».

Nella produzione lat. dantesca naturalis è att. quasi esclusivamente nel signif. di 'conforme a natura'; l'unica eccezione è rappresentata da Questio 53, dove il termine indica coloro che studiano la natura. D., inoltre, ricorre ai termini collegati naturanaturaliter naturo. In Mon. l'agg. ricorre anche nel titolo De naturali audito (traduzione del greco Περὶ φυσικῆς ἀκροάσεως) a indicare la Fisica di Aristotele (Quaglioni Mon. I ix 1, p. 968, n. ad loc.) nei seguenti passi: Mon. I ix 1 («Humanum genus filius est celi, quod est perfectissimum in omni opere suo: generat enim homo hominem et sol, iuxta secundum De naturali auditu»), II vi 5 («Propter quod bene Phylosophus naturam semper agere propter finem in secundo De naturali auditu probat») e III xv 2 («Ad evidentiam autem minoris sciendum quod natura Ecclesie forma est Ecclesie: nam, quamvis natura dicatur de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali auditu»).
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
naturale, vd. ED (A. Lanci).
Latino classico e tardoantico:
l'agg. è ampiamente att. nel lat. class. e tardoant. con differenti sfumature semantiche (vd. Nota). Corrispondente all'uso dantesco è naturalis nel senso di «secundum naturam, naturae conveniens, innatus» (vd. Forcellini s.v. naturalis 2): es. Cic. Fin. I 6 Nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur — ait enim declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine causa dicere, — et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, assecutus est (CC); Off. I 16 Sed, quae naturae principia sint communitatis et societatis humanae, repetendum videtur altius; est enim primum, quod cernitur in universi generis humani societate. Eius autem vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines coniungitque naturali quadam societate (CC).
Latino medievale:
l'agg. è ampiamente att. anche nel lat. mediev. con differenti sfumature di senso (vd. Nota). Si riportano a titolo d'es. alcune occorrenze del nesso dantesco lex naturalis: Alessandro di Hales, Summa, III, pars 2, i. 1, q. unica, c. 7, a. 4, n. 233 Dicendum quod omnis lex naturalis est a lege aeterna, tamen secundum propinquius et remotius, secundum quod naturae, in quibus est, se habent secundum propinquius et remotius ad Deum (LLT); Bonaventura, Comm. in II Sent., d. 39, a. 2, q. 1 Nam lex naturalis dupliciter accipi potest: uno modo, prout dicit habitum in anima; et sic quia per legem naturalem instruimur et per legem naturalem recte ordinamur, dicit habitum, qui comprehendit intellectum et affectum, et ita comprehendit synderesim et conscientiam (LLT); Tommaso d’Aquino, Quodl., III, q. 12, a. 1, resp. 1 Et eadem ratione, quia virtus conscientiae principaliter dependet ex principiis iuris naturalis, sicut ex primis et per se notis, principaliter conscientia dicitur lex naturalis, vel etiam naturale iudicatorium (LLT). L'agg. è att. anche in funzione sostantivata a con il valore di 'studioso della natura': es. Raimondo Lullo, Tract. astron. II 2 Naturales et astronomi diversas habent considerationes, quoniam naturales dicunt, quod homo naturaliter, qui habet sitim, fontem debet imaginari aut tabernam, ut bibere possit; sed astronomi dicunt, quod, secundum quod homo constellatus est ad unam regionem et non ad aliam in illo puncto et instanti, in quo sitit et imaginatur potum, imaginari debet fontem aut tabernam vel illam regionem, in qua vel ad quam fortunatus est per constellationem, si bene sit fortunatus in illo instanti, in quo imaginatur et potare desiderat; et si in illo instanti non sit bene fortunatus per constellationem suam, infortunium ipsum faciet fontem imaginari, in quo est mala aqua aut modica, aut tabernam, in qua est malum vinum; aut ipsum faciet quaerere aquam aut vinum in locis, in quibus nihil inveniet (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. naturalis): Naturales dicunt ingenui concubinarum filii, quos sola natura genuit non honestas coniugii. Naturalis scientiae dicitur quod ab uniuscuiusque rei natura discutitur, quia nilhil in vita generatur sed unumquodque his usibus deputatur in quibus a Creatore diffinitum est, nisi forte cum voluntate Dei aliquod miraculum fiat. Naturalis annus est cum se soli luna supponit, nobis dans tenebras idest eclipsim solis (Mirabile).
Uguccione, N 12, 8 (s.v. nascor): (...) naturalis -le, ad naturam pertinens vel a natura procedens, unde naturales dicuntur fìlii concubinarum quos sola natura genuit non honestas coniugii (DaMA).
Balbi (s.v. naturalis) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 30.06.2022.