consequens, -entis (s.n.)

1. conseguente.
De vulg. I iv 4 Nam sicut post prevaricationem humani generis quilibet exordium sue locutionis incipit ab “heu”, rationabile est quod ante qui fuit inciperet a gaudio; et cum nullum gaudium sit extra Deum, sed totum in Deo, et ipse Deus totus sit gaudium, consequens est quod primus loquens primo et ante omnia dixisset “Deus”.
De vulg. I vi 2 In hoc, sicut etiam in multis aliis, Petramala civitas amplissima est, et patria maiori parti filiorum Adam. Nam quicunque tam obscene rationis est ut locum sue nationis delitiosissimum credat esse sub sole, hic etiam pre cunctis proprium vulgare licetur, idest maternam locutionem, et per consequens credit ipsum fuisse illud quod fuit Ade.
De vulg. I ix 11 Hec cum de comuni consensu multarum gentium fuerit regulata, nulli singulari arbitrio videtur obnoxia, et per consequens nec variabilis esse potest. 
De vulg. II i 8 Et sic non omnibus versificantibus optima loquela conveniet, cum plerique sine scientia et ingenio versificentur, et per consequens nec optimum vulgare. 
De vulg. II ii 1 Postquam non omnes versificantes sed tantum excellentissimos illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere utrum omnia ipso tractanda sint aut non; et si non omnia, que ipso digna sunt segregatim ostendere.
De vulg. II ii 4 Sed cum in bene merentibus fiant comparationes, et in aliis etiam, ut quidam bene quidam melius quidam optime, quidam male quidam peius quidam pessime mereantur, et huiusmodi comparationes non fiant nisi per respectum ad terminum meritorum quem dignitatem dicimus, ut dictum est, manifestum est ut dignitates inter se comparentur secundum magis et minus, ut quedam magne, quedam maiores, quedam maxime sint; et per consequens aliquid dignum, aliquid dignius, aliquid dignissimum esse constat.
De vulg. II ii 5 Unde cum hoc quod dicimus illustre sit optimum aliorum vulgarium, consequens est ut sola optima digna sint ipso tractari, que quidem tractandorum dignissima nuncupamus.
De vulg. II ii 6 Propter hec tria quicquid agimus agere videmur; et quia in quolibet istorum quedam sunt maiora quedam maxima, secundum quod talia, que maxima sunt maxime pertractanda videntur, et per consequens maximo vulgari.
De vulg. II iii 3 Horum autem modorum cantionum modum excellentissimum esse putamus: quare si excellentissima excellentissimis digna sunt, ut superius est probatum, illa que excellentissimo sunt digna vulgari, modo excellentissimo digna sunt, et per consequens in cantionibus pertractanda.
De vulg. II iii 5 Adhuc: quicquid per se ipsum efficit illud ad quod factum est, nobilius esse videtur quam quod extrinseco indiget; sed cantiones per se totum quod debent efficiunt, quod ballate non faciunt - indigent enim plausoribus, ad quos edite sunt: ergo cantiones nobiliores ballatis esse sequitur extimandas, et per consequens nobilissimum aliorum esse modum illarum, cum nemo dubitet quin ballate sonitus nobilitate modi excellant.
De vulg. II iii 6 Preterea: illa videntur nobiliora esse que conditori suo magis honoris afferunt; sed cantiones magis deferunt suis conditoribus quam ballate: igitur nobiliores sunt, et per consequens modus earum nobilissimus aliorum.
De vulg. II iii 7 Preterea: que nobilissima sunt carissime conservantur; sed inter ea que cantata sunt, cantiones carissime conservantur, ut constat visitantibus libros: ergo cantiones nobilissime sunt, et per consequens modus earum nobilissimus est.
De vulg. II iv 6 Si tragice canenda videntur, tunc assumendum est vulgare illustre, et per consequens cantionem ligare. 
De vulg. II viii 9 Et sic patet quid cantio sit, et prout accipitur generaliter et prout per superexcellentiam vocamus eam. Satis etiam patere videtur quid intelligimus cum cantionem vocamus, et per consequens quid sit ille fascis quem ligare molimur.
De vulg. II xii 9 Hoc etiam precipue actendendum est circa carminum habitudinem, quod, si eptasillabum interseratur in primo pede, quem situm accipit ibi, eundem resumat in altero: puta, si pes trimeter primum et ultimum carmen endecasillabum habet et medium, hoc est secundum, eptasillabum, et extrema endecasillaba: non aliter ingeminatio cantus fieri posset, ad quam pedes fiunt, ut dictum est, et per consequens pedes esse non possent.
Ep. XIII 16 Propterea quod esse talium dependet ab alio, consequens est quod eorum veritas ab alio dependeat; ignorato enim dimidio, nunquam cognoscitur duplum, et sic de aliis.
Ep. XIII 58 Quantum vero ad essentiam, probo sic: Omnis essentia, preter primam, est causata, aliter essent plura que essent per se necesse esse, quod est impossibile: quod causatum, vel a natura est vel ab intellectu, et quod a natura, per consequens causatum est ab intellectu, cum natura sit opus intelligentie; omne ergo quod est causatum, est causatum ab aliquo intellectu vel mediate vel inmediate.
Mon. I ii 7 Rursus, cum in operabilibus principium et causa omnium sit ultimus finis - movet enim primo agentem -, consequens est ut omnis ratio eorum que sunt ad finem ab ipso fine summatur. Nam alia erit ratio incidendi lignum propter domum construendam, et alia propter navim.
Mon. I iv 5 Ex hiis ergo que declarata sunt patet per quod melius, ymo per quod optime genus humanum pertingit ad opus proprium; et per consequens visum est propinquissimum medium per quod itur in illud ad quod, velut in ultimum finem, omnia nostra opera ordinantur: quod est pax universalis, que pro principio rationum subsequentium supponatur.
Mon. I viii 5 Ergo humanum genus uni principi subiacens maxime Deo assimilatur, et per consequens maxime est secundum divinam intentionem: quod est bene et optime se habere, ut in principio huius capituli est probatum.
Mon. I xi 14 Quod autem recta dilectio faciat quod dictum est, hinc haberi potest: cupiditas nanque perseitate hominum spreta, querit alia; karitas vero, spretis aliis omnibus, querit Deum et hominem, et per consequens bonum hominis. 
Mon. I xi 18 Cum igitur Monarcha sit universalissima causa inter mortales ut homines bene vivant, quia principes alii per illum, ut dictum est, consequens est quod bonum hominum ab eo maxime diligatur.
Mon. I xiii 7 Cum ergo Monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit vel saltem minimam inter mortales, ut superius est ostensum, quod ceteris principibus non contingit, et cupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie prepeditiva, consequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest, quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere potest.
Mon. I xiv 10 Ergo melius est humanum genus per unum regi quam per plura, et sic per Monarcham qui unicus est princeps; et si melius, Deo acceptabilius, cum Deus semper velit quod melius est. Et cum duorum tantum inter se idem sit melius et optimum, consequens est non solum Deo esse acceptabilius hoc, inter hoc “unum” et hoc “plura”, sed acceptabilissimum.
Mon. I xv 1 Ens enim natura precedit unum, unum vero bonum: maxime enim ens maxime est unum, et maxime unum maxime bonum; et quanto aliquid a maxime ente elongatur, tanto et ab esse unum et per consequens ab esse bonum.
Mon. I xv 10 Quod si omnes consequentie superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se habere humanum genus esse in mundo Monarcham, et per consequens Monarchiam ad bene esse mundi.
Mon. II iii 17 Hiis itaque ad evidentiam subassumpte prenotatis, cui non satis persuasum est romani populi patrem, et per consequens ipsum populum, nobilissimum fuisse sub celo? Aut quem in illo duplici concursu sanguinis a qualibet mundi parte in unum virum predestinatio divina latebit?
Mon. II iv 1 Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuvatur, est a Deo volitum; et per consequens de iure fit. Et quod ista sit vera patet quia, sicut dicit Thomas in tertio suo contra Gentiles, miraculum est quod preter ordinem in rebus comuniter institutum divinitus fit.
Mon. II iv 4 Qua re suum contradictorium concedere sanctum est: romanum Imperium ad sui perfectionem miraculorum suffragio est adiutum; ergo a Deo volitum; et per consequens de iure fuit et est.
Mon. II v 19 Nunc arguatur ad propositum sic: quicunque finem iuris intendit cum iure graditur; romanus populus subiciendo sibi orbem finem iuris intendit, ut manifeste per superiora in isto capitulo est probatum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem cum iure hoc fecit, et per consequens de iure sibi ascivit Imperii dignitatem.
Mon. II v 22 Et cum in omni consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem sine animali, sicut patet construendo et destruendo, inpossibile est iuris finem querere sine iure, cum quelibet res ad proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens: nam inpossibile est bonam valetudinem membrorum actingere sine sanitate.
Mon. II viii 15 Ex quibus omnibus manifestum est quod romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: ergo de divino iudicio prevaluit, et per consequens de divino iudicio obtinuit; quod est de iure obtinuisse.
Mon. II x 4 Dico ergo quod, si romanum Imperium de iure non fuit, Cristus nascendo persuasit iniustum; consequens est falsum: ergo contradictorium antecedentis est verum. Inferunt enim se contradictoria invicem a contrario sensu.
Mon. II x 5 Falsitatem consequentis ad fideles ostendere non oportet: nam si fidelis quis est, falsum hoc esse concedit; et si non concedit, fidelis non est, et si fidelis non est, ad eum ratio ista non queritur.
Mon. II x 9 (Et nota quod argumentum sumptum a destructione consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat, tamen vim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a positione antecedentis per primam.
Mon. II xi 2 Falsitas consequentis apparet sic: cum enim per peccatum Ade omnes peccatores essemus, dicente Apostolo «Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors, in quo omnes peccaverunt»; si de illo peccato non fuisset satisfactum per mortem Cristi, adhuc essemus filii ire natura, natura scilicet depravata.
Mon. III ii 3 Et si hoc non falsum, nec ea que secuntur ad ipsum; inpossibile enim est in necessariis consequentiis falsum esse consequens antecedente non falso existente.
Mon. III ii 6 Si vero Deus non vellet impedimentum finis, (prout 'non vellet' sequeretur ad 'non nolle') nichil de impedimento curaret, sive esset sive non esset; sed qui impedimentum non curat, rem que potest impediri non curat, et per consequens non habet in voluntate; et quod quis non habet in voluntate, non vult.
Mon. III iv 16 Non igitur dicendum est quod quarto die Deus hec duo regimina fecerit; et per consequens intentio Moysi esse non potuit illa quam fingunt.
Mon. III v 4 Et si ferrent instantiam dicentes quod F sequitur ad C, hoc est auctoritas ad nativitatem, et pro antecedente bene infertur consequens, ut animal pro homine, dico quod falsum est: multi enim sunt maiores natu qui non solum in auctoritate non precedunt, sed etiam preceduntur a iunioribus; ut patet ubi episcopi sunt tempore minores quam sui archipresbyteri.
Mon. III vii 1 Assummunt etiam de lictera Mathei Magorum oblationem, dicentes Cristum recepisse simul thus et aurum ad significandum se ipsum dominum et gubernatorem spiritualium et temporalium; ex quo inferunt Cristi vicarium dominum et gubernatorem eorundem, et per consequens habere utrorunque auctoritatem.
Mon. III xii 6 Cum ergo Papa et Imperator sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum, que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi, habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod existens sub illo genere.
Mon. III xiii 3 Quod autem auctoritas Ecclesie non sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non existente aut quo non virtuante, aliud habet totam suam virtutem, non est causa illius virtutis; sed, Ecclesia non existente aut non virtuante, Imperium habuit totam suam virtutem: ergo Ecclesia non est causa virtutis Imperii et per consequens nec auctoritatis, cum idem sit virtus et auctoritas eius.
Mon. III xiii 8 Quod quidem preceptum, licet ad offerentes faciem habere videatur, nichilominus est per consequens ad recipientes; stultum enim est credere Deum velle recipi quod prohibet exhiberi, cum etiam in eodem precipiatur Levitis: «Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum, ne inmundi sitis».
Mon. III xvi 1 Licet in precedenti capitulo ducendo “ad inconveniens” ostensum sit auctoritatem Imperii ab auctoritate summi Pontificis non causari, non tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere a Deo, nisi ex consequenti. Consequens enim est si ab ipso Dei vicario non dependet, quod a Deo dependeat.
Questio 9 Secunda ratio erat: Nobiliori corpori debetur nobilior locus: aqua est nobilius corpus quam terra; ergo aque debetur nobilior locus. Et cum locus tanto sit nobilior quanto superior propter magis propinquare nobilissimo continenti quod est celum primum, relinquitur quod locus aque sit altior loco terre et per consequens quod aqua sit altior terra, cum situs loci et locati non differat.
Questio 15 Item arguebatur quinto: Aqua videtur maxime sequi motum lune, ut patet in accessu et recessu maris; cum igitur orbis lune sit ecentricus, rationabile videtur quod aqua in sua spera ecentricitatem imitetur orbis lune, et per consequens sit ecentrica; et cum hoc esse non possit nisi sit altior terra, ut in prima ratione ostensum est, sequitur idem quod prius.
Questio 19 Consequentia, ut dicitur, est manifesta per locum a sufficienti divisione cause; impossibilitas consequentis per ea que ostendentur apparebit.
Questio 22 Ad destructionem igitur primi membri consequentis dico quod aquam esse ecentricam est impossibile. Quod sic demonstro: Si aqua esset ecentrica, tria impossibilia sequerentur; quorum primum est quod aqua esset naturaliter mobilis sursum et deorsum; secundum est quod aqua non moveretur deorsum per eandem lineam cum terra; tertium est quod gravitas equivoce predicaretur de ipsis; que omnia non tantum falsa sed impossibilia esse videntur.
Questio 26 Sic igitur patet per veram demonstrationem hoc, quod aqua non est ecentrica; quod erat primum consequentis principalis consequentie quod destrui debebatur.
Questio 27 Ad destructionem secundi membri consequentis principalis consequentie, dico quod aquam esse gibbosam est etiam impossibile.
Questio 31 Nunc arguo sic: Quicquid superheminet alicui parti circumferentie distantis equaliter a centro, est remotius ab ipso centro quam aliqua pars ipsius circumferentie: sed omnia littora, tam ipsius Amphitritis quam marium mediterraneorum, superheminent superficiei contingentis maris, ut patet ad oculum; ergo omnia littora sunt remotiora a centro mundi, cum centrum mundi sit centrum maris ut visum est, et superficies littorales sint partes totalis superficiei maris: et cum omne remotius a centro mundi sit altius, consequens est quod littora omnia sint superheminentia toti mari; et si littora, multo magis alie regiones terre, cum littora sint inferiores partes terre; et id flumina ad illa descendentia manifestant.
Questio 35 Ponamus per contrarium sive oppositum consequentis illius quod est in omni parte equaliter distare, et dicamus quod non distet.
Questio 68 Hec eadem ratio removet ab huiusmodi causalitate omnes orbes planetarum. Et cum primum mobile, scilicet spera nona, sit uniforme per totum et per consequens uniformiter per totum virtuatum, non est ratio quia magis ab ista parte quam ab alia elevasset.
Questio 72 Unde cum vultus inferiores sint similes vultibus superioribus ut Ptolomeus dicit, consequens est quod, cum iste effectus non possit reduci nisi in celum stellatum ut visum est, quod similitudo virtualis agentis consistat in illa regione celi que operit hanc terram detectam.

De vulg. 15
Ep. 2
Mon. 30
Questio 10

consequens, De vulg. I iv 4; I vi 2; I ix 11; II i 8; II ii 1; II ii 4; II ii V; II ii 6; II iii 3; II iii 5; II iii 6; II iii 7; II iv 6; II viii 9; II ix 1; II xii 9; Ep. XIII 16; 58; Mon. I ii 7; I iv 5; I viii 5; I xi 14; I xi 18; I xiii 7; I xiv 10; I xv 1; I xv 10; II iii 17; II iv 1; II iv 4; II v 19; II v 22; II viii 15; II x 4; III ii 3; III ii 6; III iv 16; III v 4; III vii 1; III xii 6; III xiii 3; III xiii 8; III xvi 1; Questio 9; 15; 31; 68; 72
consequente, Mon. II v 22
consequentis, Mon. II x 5; II x 9; II xi 2; Questio 19; 22; 26; 27; 35
consequenti, Mon. III xvi 1

consequens est: De vulg. I iv 4; I iv 4; II ii 1; II ii 5; Ep. XIII 16; Mon. I ii 7; I xi 18; I xiii 7; I xiv 10;  III xvi 1; Questio 31; 72.
per consequens: De vulg. II iii 7; I vi 2; I ix 11; II i 8; II ii 4; II ii 6;  II iii 3; II iii 5; II iii 6; II iv 6; II viii 9; II xii 9; Ep. XIII 58; Mon. I iv 5;  I viii 5;  I xi 14; I xv 1; I xv 10; II iii 17; II iv 1; II iv 4;  II v 19; II viii 15; III ii 6; III iv 16; III vii 1; III xii 6; III xiii 3; III xiii 8;  Questio 9; 15; 68.
a destructione consequentis: Mon. II x 9; Questio 22; 27

Il termine è normalmente impiegato da D. nelle locuzioni tipiche del linguaggio scolastico consequens est e per consequens tradotte, nella prosa volgare del Conv., con le formule consequentemente e per consequente.

Nel senso tecnico della teoria delle consequentiae, invece, il sost. compare per lo più all’interno di reductiones ad impossibile basate sulla cosiddetta regola della destructio consequentis, che prevede la possibilità di inferire dalla falsità (o distruzione) del conseguente la falsità (o distruzione) dell’antecedente. Questa viene esplicitamente menzionata una prima volta in Conv. IV xii 12 («Ma non è vero che la scienza sia vile per imperfezione: dunque, per la distruzione del consequente, lo crescere desiderio non è cagione di viltade alle ricchezze»). E viene poi applicata, sistematicamente, nelle confutazioni della Mon. (II x 4; II x 9; III ii 3) e della Questio (19; 22; 27).

In questi casi, dunque, il termine indica la parte di una consequentia che corrisponde all’apodosi di un periodo ipotetico. Si tratta della proposizione reggente che segue la condizione espressa dalla protasi (antecedens). Ad es. in «Se x, allora y», la protasi x è l’antecedens, mentre l’apodosi y il consequens.

Nella determinatio scaligera, quando il consequens è costituito da una disgiunzione, si trovano peraltro i sintagmi primum membrum consequentis, secundum membrum consequentis etc. 

L'Alighieri cita inoltre con precisione il criterio di validità che da Cicerone a Boezio era giunto fino ai coevi De consequentiis («in omni consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente», Mon. II v 22; «inpossibile enim est in necessariis consequentiis falsum esse consequens antecedente non falso existente», Mon. III ii 3). E assimila alla relazione fra antecedens e consequens, tanto il rapporto genere-specie, quanto quello fra un ente e il proprio fine («quelibet res ad proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens», Mon. II v 22). 

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
consequente, vd. ED (L. Onder).
Latino classico e tardoantico:

in locuzioni come consequens est o per consequens il termine è di uso comune. Nel senso tecnico che assume la forma sostantivata: Cic. Top. 4 ab antecedentibus autem et consequentibus et repugnantibus hoc modo; ab antecedentibus: Si viri culpa factum est divortium, etsi mulier nuntium remisit, tamen pro liberis manere nihil oportet (CC); 23 Loci autem convenient in eius generis quaestionem consequentis antecedentis repugnantis; adiuncti etiam eis, qui sumuntur ex causis et effectis (CC); Quint. Inst. VI iii 66 proinde genere, specie, propriis, differentibus, iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus, causis, effectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia praebetur, sicut in tropos quoque omnis cadit (Bibliotheca Augustana); Boeth. Cic. Top. II 20 consequentia sunt, quae, quum fuerint antecedentia posita, consequuntur; veluti si dicamus: Si homo est, animal est; animal est consequens (CC); Diff. Top. I iv 24 Conditionalium vero propositionum, quas Graeci hypotheticas vocant, partes sunt simplices propositiones; quarum quidem ea pars quae prius dicitur antecedensquae posterius consequens appellatur, ut in hac propositione, quae dicit: “si rotundum est, volubile est”; “rotundum esse” antecedit, “volubile esse” consequitur (CC); III iii 26 posito antecedente comitari quod subsequitur, perempto consequente perimi quod antecedit (CC).

Latino medievale:

Giovanni di Salisbury, Metalogicon IV 21 Itaque in hypotheticis sillogismis qui sillogismi fiant in priori forma per positionem antecedentis, qui in posteriori per destructionem consequentis, quae ue sint figurae aut modi qui constant ex compositis hypotheticis, et de propositionibus aequimodis, et non aequimodis, et quae sit natura eorum qui fiunt ex disiunctis, ostenditur (CC); Pietro Abelardo, Dial. III 1 Quae quidem omnes in eo necessarie videntur quod impossibile est esse antecedens absque consequenti (CC); IV 2 Ex his autem quatuor propositionibus octo nascuntur sillogismi, ex omni namque ipotetica duo sillogismi manant, unus quidem per positionem antecedentis, alius vero per destructionem consequentis (CC); Alberto Magno, Anal. priora I, t. 9, c. 3 Primum ergo probando has consequentias dicamus, quod ad B oppositum consequentis, sequitur D oppositum scilicet antecedentis: hoc enim hinc (sive ex his quae dicentur) est manifestum: dictum est enim quod alterum contradictoriorum quae sunt C D (hoc est, antecedens et oppositum contradictorium antecedentis) ex necessitate omni inest [...] (LLT); Tommaso d'Aquino, In Arist. Phys. IV, l. 9, n. 8 Melissus quidem igitur etc., ostendit quod Melissus, supposita eadem conditionali, argumentabatur e contra a destructione consequentis: quia si motus est, vacuum est; sed vacuum non est; ergo motus non est: ergo totum ens est immobile (LLT).

Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:

Francesco da Buti ad Par. II 64-72: et usa qui quella ragione che dice: Quod ex falsitate consequentis arguitur falsitas antecedentis (DDP).

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 19.03.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.