consequentia, -e (s.f.)

1. passaggio logico (Chiesa-TabarronMon.).
Mon. I xv 10 Quod si omnes consequentie superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se habere humanum genus esse in mundo Monarcham, et per consequens Monarchiam ad bene esse mundi.
2. proposizione condizionale (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. II v 22 Cum ergo iuris finis quidam sit - ut iam declaratum est - necesse est fine illo posito ius poni, cum sit proprius et per se finis iuris effectus. Et cum in omni consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem sine animali, sicut patet construendo et destruendo, inpossibile est iuris finem querere sine iure, cum quelibet res ad proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens: nam inpossibile est bonam valetudinem membrorum actingere sine sanitate.
Mon. II x 6 Consequentiam sic ostendo: quicunque aliquod edictum ex electione prosequitur, illud esse iustum opere persuadet et, cum opera persuadentiora sint quam sermones, ut Phylosopho placet in ultimis ad Nicomacum, magis persuadet quam si sermone approbaret. Sed Cristus, ut scriba eius Lucas testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci voluit de Virgine Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei, homo factus, homo conscriberetur: quod fuit illud prosequi.
Mon. II xi 4 Propter consequentiam sciendum quod “punitio” non est simpliciter “pena iniuriam inferentis”, sed “pena inflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi”; unde, nisi ab ordinario iudice pena inflicta sit, “punitio” non est, sed potius “iniuria” est dicenda. Unde dicebat ille Moysi: «Quis constituit te iudicem super nos?».
Mon. III ii 3 Et si hoc non falsum, nec ea que secuntur ad ipsum; inpossibile enim est in necessariis consequentiis falsum esse consequens antecedente non falso existente.
Questio 14 Consequentia probabatur per hoc, quod aqua naturaliter fertur deorsum; et cum mare sit principium omnium aquarum ut patet per Phylosophum in Metauris suis, si mare non esset altius quam terra, non moveretur aqua ad ipsam terram, cum in omni motu naturali aque principium oporteat esse altius.
Questio 19 Consequentia, ut dicitur, est manifesta per locum a sufficienti divisione cause; impossibilitas consequentis per ea que ostendentur apparebit.
Questio 23 Consequentia declaratur sic: Sit celum circumferentia in qua tres cruces, aqua in qua due, terra in qua una; et sit centrum celi et terre punctus in quo A, centrum vero aque ecentrice punctus in quo B; ut patet in figura signata. Dico ergo quod, si aqua erit in A et habeat transitum, quod naturaliter movebitur ad B, cum omne grave moveatur ad centrum proprie circumferentie naturaliter; et cum moveri ab A ad B sit moveri sursum, cum A sit simpliciter deorsum ad omnia, aqua movebitur naturaliter sursum; quod erat primum impossibile, quod sequi dicebatur.
Questio 25 Et cum diversitas in ratione finium arguat diversitatem in hiis que sunt propter illos, manifestum est quod diversa ratio gravitatis erit in aqua et in terra; et cum diversitas rationis cum identitate nominis equivocationem faciat, ut patet per Phylosophum in Antepredicamentis, sequitur quod gravitas equivoce predicetur de aqua et terra; quod erat tertium consequentie membrum declarandum.
Questio 26 Sic igitur patet per veram demonstrationem hoc, quod aqua non est ecentrica; quod erat primum consequentis principalis consequentie quod destrui debebatur.
Questio 27 Ad destructionem secundi membri consequentis principalis consequentie, dico quod aquam esse gibbosam est etiam impossibile. 
Questio 36 Per quod patet quod impossibile est terram equaliter centrum petentem diversimode sive inequaliter in sua circumferentia distare ab eo. Ergo necessarium est oppositum suum quod est equaliter distare, cum distet; et sic declarata est consequentia, quantum ex parte eius quod est equaliter distare.

Mon. 5
Questio 7

consequentia, Mon. II v 22; Questio 14; 19; 23; 36
consequentiam, Mon. II x 6; II xi 4
consequentie, Mon. I xv 10; Questio 25; 26; 27
consequentiis, Mon. III ii 3

-

A eccezione dell’occorrenza di Mon. I xv 10, il sost. ha sempre il senso tecnico di proposizione condizionale formata da un antecedens e un consequens, corrispondente al periodo ipotetico formato da protasi e apodosi. Ad es. nella consequentia «Se x, allora y», la protasi x è l’antecedens, mentre l’apodosi y il consequens

La familiarità “scolastica” di D. con le regulae e la terminologia di questa teoria è stata studiata, in part., da Mozzillo-Howell (Dante’s art of reasonMonarchia II.X). Nel corso delle sue opere, D. non solo cita con precisione il fondamentale criterio di validità della consequentia simplex («in omni consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente», Mon. II v 22; «inpossibile enim est in necessariis consequentiis falsum esse consequens antecedente non falso existente», Mon. III ii 3), ma dimostra una competenza reale nell’uso di procedure come la positio antecedentis e la destructio consequentis.

Nel terzo libro della Mon., inoltre, esprime la tradizionale fallacia secundum non causam non causam proprio nei termini formali di una consequentia con un antecedente non rilevante per il proprio conseguente.

In tal modo, dimostra una particolare confidenza con questo tipo di linguaggio, che nei due decenni successivi sarebbe diventato dominante in tutto il Continente. In alcuni contesti, comunque – come mostrato da Chiesa-Tabarroni Mon. II x 9, p. 146, n. ad loc. – il Poeta dimostra di continuare a preferire «il sillogismo come la forma più sicura di deduzione logica».

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
consequenza, vd. ED (L. Onder).
Latino classico e tardoantico:

per lo più nel senso di 'successione', 'consecuzione' (vd. ThLL s.v. consequentia): Cic. Div. I 56 multo ante praedicunt, sic, qui cursum rerum eventorum que consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt (CC); Aul. Gell., Noct. XII v 10 per obscuram quandam et necessariam ipsius naturae consequentiam (Bibliotheca Augustana); ma anche nel senso di “di conseguenza”: Reth. ad Her. IV liv 67 per consequentiam significatio fit, cum res, quae sequantur aliquam rem, dicuntur, ex quibus tota res relinquitur in suspicione (Bibliotheca Augustana). Il senso logico del sost. si afferma soprattutto a partire da Boeth. Diff. Top. IV vii 7 Quarto vero, cum ex eo quod scriptum est aliud non scriptum intellegitur; quod quia per ratiocinationem et quandam syllogismi consequentiam vestigatur, ratiocinativus vel syllogismus dicitur (LLT); Cons. IV ii 15 Quisquis, inquam, dubitat nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum (Bibliotheca Augustana).

Latino medievale:

Pietro Abelardo, Dial. III 1 Veluti cum nos superius talem proposuimus consequentiam probandam: “si Socrates est Brunellus, Socrates est homo” (CC); Logica, Sup. Porph., p. 77 Et hanc iterum probat consequentiam per destructionem consequentis ibi (CC); Tommaso d'Aquino, In Arist. Peri herm. I, l. 13, n. 7 Deinde cum dicit: quare si hic quidem etc. vel, si itaque hic quidem, ut habetur in Graeco, probat consequentiam praedictam (LLT); Pietro d'Alvernia, Comm. in Pol. III, l. 7, n. 406 Primo probat consequentiam. Secundo destruit consequens, ibi, sed neque magistratus (LLT); Radulphus Brito, Quaest. Pr. Anal. I 13, si tu negares istam consequentiam, probo quod sit bona, quia “ex opposito consequentis infertur oppositum antecedentis, ergo est bona probatio” (LLT); Matteo d'Acquasparta, Quaest. de an. sep., q. 1, p. 6 consequentia probatur sic: certum est enim quod anima non intrat et penetrat corpus nisi ex virtute quam super corpus habet; sed non est minor virtus intrandi quam movendi; ergo sicut potest intrare, ita potest movere (LLT).

Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:

Pietro Alighieri (3) ad Par. XVII 37-45: Hec consequentia si Deus prescivit aliquid illud evenire est necessarium, si vero determinat, tantum consequens est falsum (DDP).
Benvenuto da Imola ad Par. XXVII 79-84: Sicut enim ista consequentia non valet; Origenes magnus theologus fuit magnus haereticus, ergo theologia mala scientia est (DDP).

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 19.03.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.