Latino classico e tardoantico:
ampiamente att. con il signif. generale di «constanter, usque ad finem vel penitus pati»,
ThLL s.v.
perpetior; in rif. all'esilio vd. ad es.
Cic.
Sest. 49 Hoc meo quidem animo summi in patriam amoris mei signum esse debet certissimum, quod, cum abesse ab ea sine summo dolore non possem, hunc me
perpeti quam illam
labefactari ab improbis malui (
CC); Cic.
Planc. 97 Brundisium veni vel potius ad moenia accessi; urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se [vel] potius excindi quam e suo conplexu ut eriperer facile pateretur. In hortos me M. Laeni Flacci contuli. Cui cum omnis metus, publicatio bonorum exilium mors proponeretur, haec
perpeti si acciderent maluit quam custodiam mei capitis dimittere (
CC); in unione con
iniuria vd. ad es.
Cic.
Fam. XII xv 3 Huius rei timore, patres conscripti, percitus iniurias
perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui (
CC);
Ambr.
Epist. IV
xvii 2 Sed forte dicas: Fraudem non debui pati,
iniuriam non debui
perpeti, damnum subire (
LLT).
Latino medievale:
att. con gli stessi signif., cfr.
DMLBS s.v.
perpeti; in rif. all'esilio vd. ad es.
Stefano di Ripon,
Vita Sancti Wilfrithi, p. 258, Tertiam vero partem his, qui mecum longa exilia
perpessi laboraverunt, et quibus terras praediorum non dedi, secundum uniuscuiusque mensuram dispertite illis, ut habeant, unde se post me sustentent" (
MGH);
Rabano Mauro,
Mart., mensis 4, dies 12, II IDVS APR. Rome depositio Iulii papae et confessoris, qui sub Constantio Arriano, filio Constantini, x mensibus tribulationes et exilia
perpessus, post eius mortem cum magna gloria ad sedem suam reuersus est (
LLT); in unione con
iniuria vd. ad es.
Rabano Mauro,
In Ex., I 4, Igitur Moyses peregrinum fratrem ab AEgyptio liberavit
iniuriam perpetientem, inultum esse non ferens fratrem defendit, et eumdem AEgyptium occidit: cuius figura facillime occurrit iniuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum, a Domino Christo nobis defensis occidi (
LLT);
Pier della Vigna,
Epist.,1.33, 1, Audita, summis expetita consiliis et ardentibus desideriis expectata, novi substitutione pontificis, venerabilium patrum et dominorum Cardinalium voluntate concordi et unica generalis voti postulatione,
Deo auctore, promoti, tanto maior accessit ex vestra promotione iucunditas, quanto subtractum dulce filii nomen, quod viduitas matris abstulerat, in data nobis novi subrogatione pontificis, non immerito gaudere possimus restitutum: ut paterno nomine piae provisionis omen adveniat, per quod expectanti filio et novercalem quodammodo dudum iniuriam iam
perpesso, dicat recte mater Ecclesia:
‘«Filii, ecce pater tuus»’, in cuius affectione filius aspirabat; et ad patrem e converso respondeat filius:
‘«Pater, ecce filius»’, quem materna ubera lactaverunt, in cuius obsequiis pia maternitas requiescat (
ALIM);
Pier della Vigna,
Epist., 5.1, 3, Inter alias igitur occupationum curas, quibus fluctuantis pelagi more pro salubri rei publicae statu noster spiritus fatigatur, occurrit cogitationibus nostris potissimum cogitatione potissima revolventes, quod Lombardiae provincia utique nobilis, et pars Romani imperii pretiosa, diu provisione iustitiae caruisset. Propter quod tam filios et indigenas eiusdem quam advenas in provincia venientes, in personis iniurias et in rebus dampna non modica novimus fuisse
perpessos, et ibidem iura imperii multipliciter diminuta (
ALIM).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. patior): Patior, pateris, inde passio, passionarius, passivus passiva -vum, passibilis. Componitur compatior et perpetior (Mirabile).
Uguccione, P 39, 10 (s.v. pathos): Patior componitur compatior -ris, idest simul pati, condolere, unde compassio et compassivus -a -um; perpetior -ris, unde perpessus -a -um, idest valde vel diu pati (DaMA).
Balbi (s.v. perpetior): perpetior, ex per et patior, pateris, componitur perpetior, -teris, perpessus sum, perpeti, idest diu vel valde patior et mutatur a in e correptam (Mirabile).