concordia, -e (s.f.)

1. concordia, armonia (Conte).
Mon. I xv 4 Constat igitur quod omne quod est bonum per hoc est bonum: quod in uno consistit. Et cum concordia, in quantum huiusmodi, sit quoddam bonum, manifestum est ipsam consistere in aliquo uno tanquam in propria radice.
Mon. I xv 5 Que quidem radix apparebit, si natura vel ratio concordie summatur: est enim concordia uniformis motus plurium voluntatum; in qua quidem ratione apparet unitatem voluntatum, que per uniformem motum datur intelligi, concordie radicem esse vel ipsam concordiam.
Mon. I xv 8 Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis ad propositum, sic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate que est in voluntatibus; genus humanum optime se habens est quedam concordia; nam, sicut unus homo optime se habens et quantum ad animam et quantum ad corpus est concordia quedam, et similiter domus, civitas et regnum, sic totum genus humanum; ergo genus humanum optime se habens ab unitate que est in voluntatibus dependet.
Mon. 8

concordia, Mon. I xv 4; I xv 5; I xv 8 (3)
concordie, Mon. I xv 5 (2)
concordiam, Mon. I xv 5

-

La def. del signif. metafisico del termine ci è offerta e chiarita da D. stesso: «est enim concordia uniformis motus plurium voluntatum in qua quidem ratione apparet unitatem voluntatum, que per uniformem motum datur intelligi, concordie radicem esse vel ipsam concordiam» (Mon. I xv 5), così tradotta da Chiesa-Tabarroni: «La concordia è il movimento unitario di una pluralità di voleri; e in questa definizione risulta chiaro che l'unità dei voleri, che si esprime nel movimento uniforme, è la radice della concordia, e anzi la concordia stessa» (cfr. Chiesa-Tabarroni Mon. I xv 5, p. 65). Evidente è qui la ripresa da Tommaso d'Aquino nella Summa Theol. I, q. 103, art. 3 in rapporto con il concetto e la necessità di unità per poter raggiungere la pace.

Partendo da una premessa metafisica per la quale ciò che è al massimo grado uno sia al massimo grado buono, cioè che tutto ciò che è bonum sia necessariamente anche unum (Mon. I xv 1), D. applica il principio metafisico generale al caso della concordia: un'unità di volontà che partendo dalla miglior condizione del singolo – la concordia di anima e corpo (Mon. I xv 8) – si allarga all'intero genere umano, attraverso la direzione fornita da un capo, che domini le volontà di tutti (Mon. I xv 9-10); cfr. Chiesa-Tabarroni Mon. pp. 60-67, n. ad loc.

Vd. anche concorditer, concordo e concors.

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
concordia, vd. ED (L. Onder).
Latino classico e tardoantico:

ampiamente att. già dal lat. class. con il signif. proprio di ‘concordia’ intesa come conformità ed unità dei singoli uomini (vd. ThLL s.v. concordia I 2 c); a titolo esemplificativo; Cic. Att. IX 11A 3 quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me, et pacis et utriusque vestrum <amicum, et ad vestram> et ad civium concordiam per te quam accommodatissimum conservari (CC); att. anche nel lat. tardoant. con il medesimo signif., spesso costruito con i genitivi lactis et mellis o in dittologia con pax (vd. Blaise Patr. s.v. concordia); a titolo esemplificativo, Aug. Civ. XV xvi 7 Habita est enim ratio rectissima charitatis, ut homines, quibus esset utilis atque honesta concordia, diversarum necessitudinum vinculis necterentur;  nec unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos; ac sic ad socialem vitam diligentius colligandam plurimae plurimos obtinerent (CC).

Latino medievale:

ampiamente att. anche nel lat. mediev. con il medesimo signif. primario di ‘concordia’ fra gli uomini (vd. Blaise Mediev. s.v. concordia), spesso sancita pro foedere vel pacto (vd. Du Cange s.v. concordia); ancora nel sintagma concordia mundi indicando Cristo (vd. Arnaldi-Smiraglia s.v. concordia); a titolo esemplificativo, Tommaso d'Aquino, Summa Theol., Ia IIae, q. 102, art. 5, resp. 10 Adiunguntur autem mala Punica, per quae significatur unitas fidei et concordia in bonis moribus, quia sic coniuncta debet esse eius doctrina, ut per eam fidei et pacis unitas non rumpatur (LLT);  IIa IIae q. 29, art. 1 Unde ubicumque est pax, ibi est concordia, non tamen ubicumque est concordia, est pax, si nomen pacis proprie sumatur (LLT).

Lessicografi medievali:

Balbi (s.v. concordia): concordia, -die a ‘concors‘, id est convenientia cum alio pacificatio (Mirabile).

Commentatori danteschi:

A titolo esemplificativo: Guido da Pisa ad Inf. IV 128: Iulia, Cesaris filia, cum Pompei Magni coniugis sui vestem cruore respersam e campo domum relatam vidisset, territa metu ne qua ei vis esset allata, exanimis concidit partumque, quem in utero conceptum habebat subita animi consternatione et gravi dolore corporis eicere coacta est, magno quidem cum totius orbis detrimento terrarum, cuius tranquillitas tot civilium bellorum truculentissimo furore perturbata non esset, si Cesaris et Pompei concordia comunis sanguinis vinculo constricta mansisset (DDP).
Pietro Alighieri (3) ad Purg. I 28-69: Sunt autem dicti radii, moraliter loquendo, vibrati a dictis quattuor virtutibus ut a stellis ita illuminantes nobis dictam honestatem, alie particulares virtutes earum virtutum cardinalium et dependentes ab eis, ut ecce a prudentia descendit ratio, intellectus, circumspectio, providentia, docilitas et cautio; a iustitia innocentia, amicitia, concordia, pietas, religio, affectus et humanitas; a temperantia modestia, verecundia, abstinentia, castitas, honestas, moderatio, parcitas, sobrietas et pudicitia; a fortitudine magnanimitas, fiducia, constantia, securitas, magnificentia, tollerantia et firmitas secundum Macrobium (DDP). 
Benvenuto da Imola ad Inf. XII 37-45: Volebat enim Empedocles quod principia rerum naturalium essent sex, scilicet quatuor elementa, et addebat duo, scilicet amorem et odium, sive concordiam et litem. Amor et concordia erat quando omnia erant simul incorporata in una massa sine aliqua forma, ita quod quaelibet pars terrae erat in qualibet parte aquae, et quaelibet pars aeris erat in qualibet parte ignis, et quaelibet pars carnis erat in qualibet parte ossis, et quaelibet pars ossis erat in qualibet parte carnis, et ita de aliis; ita quod breviter omnia erant in confuso unum: lis vero sive odium erat quando omnia erant ab invicem distincta et separata (DDP).

Autore: Giandomenico Tripodi.
Data redazione: 15.10.2021.