concorditer (avv.)

1. concordemente (Conte).
Mon. II iv 7 Galli, reliqua urbe iam capta, noctis tenebris confisi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur.
Mon. II ix 3 Sed semper cavendum est ut, quemadmodum in rebus bellicis prius omnia temptanda sunt per disceptationem quandam et ultimo per prelium dimicandum est, ut Tullius et Vegetius concorditer precipiunt, hic in Re militari, ille vero in Offitiis; et quemadmodum in cura medicinali ante ferrum et ignem omnia experienda sunt et ad hoc ultimo recurrendum; sic, omnibus viis prius investigatis pro iudicio de lite habendo, ad hoc remedium ultimo quadam iustitie necessitate coacti recurramus.
Mon. 2
concorditer, Mon. II iv 7; II iv 9
-
L'avv. è utilizzato da D. come termine tecnico per designare la concordia fra le fonti – in entrambe le occorrenze si tratta infatti di auctoritates class. –, indicando come vi sia unaniminità relativamente ad un dato elemento.  In Mon. II iv 7, D. utilizza l'avv. riferendosi al comune racconto del noto episodio relativo alla cosiddetta ‘oca del Campidoglio’ fra Livio e altri storici illustri (cfr. Chiesa-Tabarroni Mon. II iv 7, p. 94, n. ad loc.).  In Mon. II ix 3, D. utilizza l'avv. riferendosi all'avvertenza – esposta egualmente da Vegezio e Cicerone – relativa al tentativo di optare prima per una via diplomatica al fine risolvere le guerre e solo in ultimo ricorrere all'uso delle armi.

Cfr. anche concordia, concordo concors.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
concordevolmente, vd. ED.
Latino classico e tardoantico:

non particolarmente att. nel lat. class.; comincia a diffondersi nel lat. tardoant. con il signif. proprio di ‘unanimemente’ (vd. Forcellini s.v. concorditer); ad es. Aug. Civ. III 5 Si enim vera sunt, quae aput illos de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quo modo possunt dis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis concorditer ferunt? (CC).

Latino medievale:

particolarmente att. nel lat. mediev. con il medesimo signif. (vd. Blaise Mediev. s.v. concorditer); a titolo esemplificativo, Tommaso d'Aquino, Summa Theol., I q. 61, art. 3, resp. 1 Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus loquitur secundum sententiam doctorum Graecorum, qui omnes hoc concorditer sentiunt, quod Angeli sunt ante mundum corporeum creati (LLT).

Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
A titolo esemplificativo: Benvenuto da Imola ad Inf. XI 109-111: Aliae etiam artes et mercantiae sunt subditae infinitis periculis et casibus fortunae; usurarius vero est absolutus ab omnibus infortuniis, quia sive sit pluvia, sive serenitas, sive tempestas, sive tranquillitas maris, semper vult quod sui denarii superlucrentur tantum pro libra; nec obstat si dicas quod ius civile permittit usuram, quia non considerat nisi quod homo vivat pacifice et concorditer cum homine (DDP).
Autore: Giandomenico Tripodi.
Data redazione: 03.08.2021.