regula, -e (s.f.)

1. regola, norma (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I i 2 Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur dicimus (...) quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt; vel (...) vulgarem locutionem asserimus quam sine omni regula nutricem imitantes accipimus.
De vulg. I xviii 4 Est etiam merito curiale dicendum, quia curialitas nil aliud est quam librata regula eorum que peragenda sunt: et quia statera huiusmodi librationis tantum in excellentissimis curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris bene libratum est, curiale dicatur.
Mon. I xi 3 Ad evidentiam subassumpte sciendum quod iustitia, de se et in propria natura considerata, est quedam rectitudo sive regula obliquum hinc inde abiciens: et sic non recipit magis et minus, quemadmodum albedo in suo abstracto considerata.
Mon. I xiv 5 Habent nationes, regna et civitates inter se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet: est enim lex regula directiva vite.
Mon. I xiv 7 Sed sic intelligendum est: ut humanum genus secundum sua comunia, que omnibus competunt, ab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem. Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit.
Mon. III xii 2 Et cum Papa non sit reducendus ad alium, relinquitur quod Imperator cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsum, tanquam ad mensuram et regulam: propter quod sequitur etiam idem quod volunt.

De vulg. 2
Mon. 5

regula, De vulg. I i 2; I xviii 4; Mon. I xi 3; I xiv 5; I xiv 7
regulam, Mon. I xiv 7; III xii 2

regula directiva: Mon. I xiv 5

Il sost. nel lat. mediev. conserva essenzialmente i principali signif. che possiede nel lat. class. ('regolo' e 'norma', vd. es. Lewis-Short s.v. regula); a questi si affiancano altri signif. di chiara derivazione cristiana: regula, infatti, passa a indicare specificamente la regola di fede (vd. Blaise Patr. s.v. regula), l’insieme di norme che reggono una comunità religiosa (vd. Du Cange s.v. regula 10) e, per metonimia, la comunità stessa (vd. Du Cange s.v. regula 5).

D. impiega il termine nel suo solo senso normativo, anche se non è estranea l’idea di regula come strumento di misura (cfr. Mon. I xi 3 e III xii 2). D., inoltre, utilizza anche i vocaboli collegati regularisregulatorregulatrix regulo.

La parola ricorre con abbondanza anche nei commenti lat. alla Commedia; notevole è il fatto che la maggioranza delle att. rimandi all’ambito delle regole monastiche (vd. es. Chiose Ambrosiane ad Par. III 98: «Dompna – Scilicet sanctam Claram de Assisio, quia ordinavit conventum monialium et regulam et fuit tempore beati Francisci. Nam primo erant moniales et servabant alique regulam beati Benedicti, et alique sancti Damiani», DDP).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
regola, vd. ED (E. Pasquini).
Latino classico e tardoantico:
nel senso traslato di 'norma', il sost. è ampiamente att. a partire dall'età class. (vd. Lewis-Short s.v. regula II): es. CicOpt. gen. 7 Quorum ego orationes si, ut spero, ita expressero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro (...), erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere (CC); Off. III 20 Sed omnium una regula est, quam tibi cupio esse notissimam, aut illud, quod utile videtur, turpe ne sit aut, si turpe est, ne videatur esse utile (CC); QuintInst. IX 4 Neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt (CC).
Latino medievale:
la parola è att. con abbondanza anche nel lat. mediev. con il signif. individuato; si segnalano a titolo d'es. alcune occorrenze: Alessandro di Hales, Quaest. disp. q. 21, m. 1, par. 6 Lex est regula dirigens intellectum in finem (LLT-B); Bonaventura, Coll. in Hex. XVII 9 Quia virtus consistit circa operationes particulares, ideo non sufficit regula interius directiva, nisi sit exemplum particulare (LLT-A); Tommaso d’Aquino, Comp. theol. I xcviii 187 legislator proponit legem quasi regulam et mensuram, secundum quam iudicari oportet ab aliquo particulari iudice (LLT-A); In Ps. 26, 11 necessaria est lex, quae est regula actuum humanorum (LLT-A); Matteo d’Acquasparta, Quaest. disp. leg. q. 1, par. 8 lex est quaedam regula directiva. Sed nullum agens dirigitur aliqua regula nisi quod potest obliquari vel errare in agendo; sed Deus est tale agens quod nullo modo potest obliquari vel errare in agendo; ergo non regitur aliqua regula; ergo nulla lex est in Deo (LLT-B); Guglielmo di Ockham, Quaest. 8 voluntas divina non indiget aliquo dirigente quia ipsa est prima regula directiva et non potest male agere (LLT-A); Corrado di Megenberg, Oeconomica II iii 16 In iuribus enim humanis dicitur aliquid esse iustum ex eo, quod est rectum secundum regulam racionis. Racionis autem prima regula est lex nature (MGH).
Lessicografi medievali:

Isid. Orig. VI xvi 1: Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque quid corrigat (Mirabile); XIX xviii 2 Regula dicta quod sit recta, quasi rectula, et inpedimentum non habeat. Perpendiculum est quod semper adpenditur. Denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum et certam regulam fiant, necesse est cuncta mendosa instruantur; ut aliqua prava sint, aliqua cubantia, prona nonnulla, alia supina; et propter hoc universa sunt constructa (Mirabile).
Uguccione, R 22, 17 (s.v. rego): (...) regula -e, norma vivendi, quia rectam viam vivendi prebeat, vel quia ad recte vivendum regat et declinare non permittat, vel quia quod pravum est et distortum corrigat et ad rectitudinem reducat. Regula est que rem que est breviter enarrat. Regula etiam dicitur instrumentum edificiorum, quasi rectula, quia sit recta et impedimentum non habeat (DaMA).
Balbi (s.v. regula) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 21.12.2020.