regulo, -avi, -atum, -are (v.)

1. regolare, formare secondo le regole (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I i 3 Hanc (scil. locutionem) quidem secundariam Greci habent et alii, sed non omnes: ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non nisi per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur et doctrinamur in illa.
De vulg. I vii 6 Siquidem pene totum humanum genus ad opus iniquitatis coierat: pars imperabant, pars architectabantur, pars muros moliebantur, pars amussibus regulabant, pars trullis linebant, pars scindere rupes, pars mari, pars terra vehere intendebant, diverse diversis aliis operibus indulgebant (...).
De vulg. I ix 11 Hec (scil. locutio) cum de comuni consensu multarum gentium fuerit regulata, nulli singulari arbitrio videtur obnoxia, et per consequens nec variabilis esse potest.
De vulg. II vi 2 Est enim sciendum quod constructionem vocamus regulatam compaginem dictionum, ut “Aristotiles phylosophatus est tempore Alexandri”.
De vulg. II vi 7 Et fortassis utilissimum foret ad illam habituandam regulatos vidisse poetas, Virgilium videlicet, Ovidium Metamorfoseos, Statium atque Lucanum, nec non alios qui nisi sunt altissimas prosas, ut Titum Livium, Plinium, Frontinum, Paulum Orosium et multos alios quos amica sollicitudo nos visitare invitat.
De vulg. II viii 7 Sed quia sola vulgaria ventilamus, regulata linquentes, dicimus vulgarium poematum unum esse suppremum, quod per superexcellentiam cantionem vocamus (...).
De vulg. II xi 12 Nec pretermictendum est quod nos e contrario regulatis poetis pedes accipimus, quia illi carmen ex pedibus, nos vero ex carminibus pedem constare dicimus, ut satis evidenter apparet.
Mon. I iii 10 Quod dico propter agibilia, que politica prudentia regulantur, et propter factibilia, que regulantur arte: que omnia speculationi ancillantur tanquam optimo ad quod humanum genus Prima Bonitas in esse produxit (...).
Mon. I v 3 Asserit enim ibi venerabilis eius autoritas quod, quando aliqua plura ordinantur ad unum, oportet unum eorum regulare seu regere, alia vero regulari seu regi; quod quidem non solum gloriosum nomen autoris facit esse credendum, sed ratio inductiva.
Mon. I v 5 Si consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere preparare, unum oportet esse qui regulet et regat, quem dicunt patremfamilias, vel eius locumtenentem (...); et huius (...) est regulare omnes et leges imponere aliis.
Mon. I v 9 Si ergo sic se habet in hiis et in singulis que ad unum aliquod ordinantur, verum est quod assummitur supra; nunc constat quod totum humanum genus ordinatur ad unum, ut iam preostensum fuit: ergo unum oportet esse regulans sive regens, et hoc “Monarcha” sive “Imperator” dici debet.
Mon. I ix 2 Et cum celum totum unico motu, scilicet Primi Mobilis, et ab unico motore, qui Deus est, reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut phylosophando evidentissime humana ratio deprehendit, si vere sillogizatum est, humanum genus tunc optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico motore, et unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur.
Mon. I xiv 5 Habent nationes, regna et civitates inter se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet: est enim lex regula directiva vite.
Mon. I xiv 6 Aliter quippe regulari oportet Scithas qui, extra septimum clima viventes et magnam dierum et noctium inequalitatem patientes, intolerabili quasi algore frigoris premuntur, et aliter Garamantes qui, sub equinoctiali habitantes et coequatam semper lucem diurnam noctis tenebris habentes, ob estus aeris nimietatem vestimentis operiri non possunt.
De vulg. 7
Mon. 11

regulabant, De vulg. I vii 6
regulamur, De vulg. I i 3
regulans, Mon. I v 9
regulantur, Mon. I iii 10 [2 v.]
regulare, Mon. I v 3; I v 5
regulari, Mon. I v 3; I xiv 5; I xiv 6
regulata, De vulg. I ix 11; II viii 7
regulatam, De vulg. II vi 2
regulatis, De vulg. II xi 12
regulatos, De vulg. II vi 7
regulet, Mon. I v 5
reguletur, Mon. I ix 2 [2 v.]

regulari et doctrinari: De vulg. I i 3
regulare seu (et, sive) regere: Mon. I v 3; I v 5; I v 9

Il v. inizia a essere att. a partire dal V sec. come derivato di regula con il signif. di ‘dirigere’ («dirigo, rectum facio» , vd. Forcellini s.v. regulo).

Nel lat. mediev. il v. conserva il medesimo signif. di ‘dirigere, regolare’ (vd. es. DMLBS s.v. regulare 2, 3 e 4 e Du Cange s.v. regulare: «Componere, ordinare, res ad regulam et amussim exigere»). Questo signif. generale viene declinato secondo altre due sfumature differenti: da un lato, infatti, rientra nel lessico tecnico politico con il valore di ‘governare’ (vd. DMLBS s.v. regulare 5), dall’altro indica l’atto di «lineas in charta ducere, exarare» (Du Cange s.v. regulare).

D. utilizza il v. essenzialmente in due sensi: in senso politico – in Mon. – e nel senso più generale di ‘regolare, compiere secondo la regola’ o, in senso passivo, di ‘essere sottoposto a una regola’.

D., inoltre, impiega il v. al participio passato con funzione aggettivale in De vulg. II vi 2, II viii 7 e II xi 12; impiega anche i termini collegati regula, regularis, regulator e regulatrix.

Sempre appartenente all’uso dantesco è il ricorso a regulare in endiadi con un altro v.: con regere in Mon. e con doctrinare in De vulg. A questo proposito registra Fenzi De vulg. I i 3, pp. 11-12, n. ad loc., che il nesso regulamur et doctrinamur (da lui reso come ‘impararne le regole’), è variamente reso dai traduttori: Mengaldo De vulg. propone ‘farne nostre le regole e la sapienza’, Coletti De vulg. e Inglese De vulg. ‘si possono apprenderne regole e arte’, Tavoni De vulg. ‘a farne nostre le regole e a divenirne esperti'.

Mon. I iii 10: regulantur] regulantur A, B, C, D, E, F, G, H, K, L, N, P, Ph, Q, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., om. M
Mon. I v 3: regulari] regulari A, B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, S, T, U, V, Y, Z et edd. terminari M
Mon. I v 5: regulet] regulet A, B, C, E, F, G, H, K, M, N, P, Ph, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., om. D, regularet L, Q
Mon. I v 9: regulans] regulans A, B, C, D, E, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, T, U, Y, Z et edd., regularis C, V, regulare F, regulantem S
Mon. I ix 2: reguletur in] reguletur A, B, C, D, E, F, G, H, K, L, M, N, P, Ph, Q, R, T, U, V, Y, Z et edd., regulatur S
Mon. I ix 2: reguletur] reguletur A, B, C, D, E, F, G, H, K, N, P, Ph, R, S, T, U, Y, Z et edd., reguleṇtur L, regulatur M, V, regulentur Q

Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
regolare, vd. ED (E. Pasquini).
Latino classico e tardoantico:
v. att. a partire dall’età tardoant. con il signif. di «dirigo, rectum facio»: Coel. Aurel. Chron. 5 Regulantur, sive diriguntur eorum virtutes (vd. Forcellini s.v. regulo).

 

Latino medievale:

il v. è att. con una certa abbondanza anche nel lat. mediev. Si segnalano le occorrenze del nesso dantesco regulare et regere: Bonaventura, Comm. in II Sent. d. 14, p. 2, a. 2, q. 2, conclusio Quia enim Conditor mundi corpora caelestia incorruptibilia posuit ad regulandum et regendum corruptibilia, quae sunt diversa et multiformia, dedit eis virtutes consequentes suas species, secundum quas diversa luminaria aspectum haberent ad diversa elementa et ad diversa corpora mineralia (LLT-B); Tommaso d’Aquino, In Meth. prooemium Sicut docet philosophus in politicis suis, quando aliqua plura ordinantur ad unum, oportet unum eorum esse regulans, sive regens, et alia regulata, sive recta (LLT-A); Matteo d’Acquasparta, Quaest. disp. leg. q. 2 Nam, ut dicit Augustinus, De vera religione, menti rationali illam legem videre [concessum est], ita quod non tantum regulatur et regitur, ut praedictum est, sed secundum illam regit et regulat se ipsam (LLT-B).

Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 22.11.2021.
Data ultima revisione: 15.08.2022.