operor, -atus sum, ari (v.)

1. operare (Castiglioni-Mariotti), produrre un'azione.
De vulg. I ii 6 Et si obiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus quod angelus in illa et dyabolus in illo taliter operati sunt quod ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tanquam vera locutio (...).
Mon. I ii 5 Est ergo sciendum quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia, speculari tantummodo possumus, operari autem non: velut mathematica, physica et divina; quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum speculari sed etiam operari possumus: et in hiis non operatio propter speculationem, sed hec propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio est finis.
Mon. I iv 1 Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius ad speculandum et secundario propter hoc ad operandum per suam extensionem.
Mon. I xi 7 Quantum vero ad operationem, iustitia contrarietatem habet in posse; nam cum iustitia sit virtus ad alterum, sine potentia tribuendi cuique quod suum est quomodo quis operabitur secundum illam?
Mon. I xi 14 Cumque inter alia bona hominis potissimum sit in pace vivere - ut supra dicebatur et hoc operetur maxime atque potissime iustitia, karitas maxime iustitiam vigorabit et potior potius.
Mon. I xiii 4 Et hinc destrui potest error illorum qui bona loquendo et mala operando credunt alios vita et moribus informare, non advertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam verba, licet ille falsum, illa verum persuaderent.
Mon. II iv 2 Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari (...).
Mon. II iv 11 Sic Illum prorsus operari decebat qui cuncta sub ordinis pulcritudine ab ecterno providit, ut qui visibilis erat miracula pro invisibilibus ostensurus, idem invisibilis pro visibilibus illa ostenderet.
Mon. II vi 6 Et quia ad hunc finem natura pertingere non potest per unum hominem, cum multe sint operationes necessarie ad ipsum, que multitudinem requirunt in operantibus, necesse est naturam producere hominum multitudinem ad diversas operationes ordinatorum (...).
Mon. III iv 18 Unde sciendum quod aliud est esse ipsius lune, aliud virtus eius, et aliud operari.
Mon. III iv 19 Sed quantum ad melius et virtuosius operandum, recipit aliquid a sole, quia lucem habundantem: qua recepta, virtuosius operatur.
Mon. III iv 20 Sic ergo dico quod regimen temporale non recipit esse a spirituali, nec virtutem que est eius auctoritas, nec etiam operationem simpliciter; sed bene ab eo recipit ut virtuosius operetur per lucem gratie quam in celo et in terra benedictio summi Pontificis infundit illi.
Mon. III vi 5 Nuntius autem non potest [agere] in quantum nuntius; sed quemadmodum malleus in sola virtute fabri operatur, sic et nuntius in solo arbitrio eius qui mictit illum.
Mon. III xiii 4 Adhuc si, nichil operante A, C est in B, necesse est A non esse causam eius quod est C esse in B, cum necesse sit ad productionem effectus preoperari causam, presertim efficientem, de qua intenditur.
Mon. III xvi 8 Nam ad primam [beatitudinem] per phylosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando; ad secundam vero per documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum virtutes theologicas operando, fidem scilicet, spem et karitatem.
2. lavorare (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I vii 7 Solis etenim in uno convenientibus actu eadem loquela remansit: puta cunctis architectoribus una, cunctis saxa volventibus una, cunctis ea parantibus una; et sic de singulis operantibus accidit.
De vulg. I vii 8 Quibus autem sacratum ydioma remansit nec aderant nec exercitium commendabant, sed graviter detestantes stoliditatem operantium deridebant.
De vulg. 3
Mon. 17
operabitur, Mon. I xi 7
operando, Mon. I xiii 4; III xvi 8 [2 v.]
operandum, Mon. I iv 1; III iv 19
operante, Mon. III xiii 4
operantibus, De vulg. I vii 7; Mon. II vi 6
operantium, De vulg. I vii 8
operari, Mon. I ii 5 [2 v.]; II iv 2; II iv 11; III iv 18
operati, De vulg. I ii 6
operatur, Mon. III iv 19; III vi 5
operetur, Mon. I xi 14; III iv 20
miracula operari: Mon. II iv 2
Il v., derivato da opus opera, è att. dall'età class. con il signif. primario di «occupatum esse, alicui vel alicui rei operam dare, studere» (vd. ThLL s.v. operor I); uso più recente, invece, risulta quello di operari come equivalente del greco ἐργάζεσθαι ed ἐνεργεῖν (vd. ThLL s.v. operor II). Da questo signif. hanno origine diverse sfumature semantiche, per cui il v. vale anche creare (nel lat. cristiano, ove è utilizzato anche anche circa i «bona opera quae secundum legem vel fidem (...) praestantur», vd. ThLL s.v. operor II B 1 e 2), generare (anche come «actio obscaena», vd. ThLL s.v. operor II B 3 e 4) ed è utilizzato, inoltre, come tecnicismo retorico e grammaticale (vd. ThLL s.v. operor II C).

Nel lat. mediev. il v. conserva i signif. individuati (vd. es. DMLBS s.v. operari); come si verifica nel lat. class. (vd. ThLL s.v. operor), pure nel lat. mediev. il v. è att. anche nella diatesi attiva con i medesimi signif. di operor (vd. es. Du Cange s.v. operare: «pro operari, facere, agere»).

La quasi totalità delle occorrenze della parola nelle opere lat. di D. è ascrivibile al signif. di 'operare' (il v. quindi si configura come opposto di speculari nel suo signif. 2); le uniche eccezioni sono rappresentate da De vulg. I vii 7 e I vii 8, in cui operor è utilizzato come participio sostantivato - con il signif. di 'lavorare' - in un contesto molto "pratico" quale quello della costruzione della torre di Babele. Oltre a operor, D. ricorre ai termini collegati operabilisoperatio operativus.


Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
il v. è ampiamente att. nel lat. class. e tardoant. con differenti sfumature di signif. (vd. Nota). Ricorrente in D. è l'impiego di operor nel senso di «operam dare, studere» (vd. ThLL s.v. operor I): es. VergGeorg. I 339 In primis venerare deos atque annua magnae / sacra refer Cereri laetis operatus in herbis / extremae sub casum hiemis, iam vere sereno (CC); Lucr. IV 985 usque adeo magni refert studium atque voluntas, / et quibus in rebus consuerint esse operati / non homines solum sed vero animalia cuncta (CC).
Egualmente presente in D. è operor con il signif. di 'lavorare' (vd. ThLL s.v. operor II): es. PlinNat. XVIII 40 Inde illa reliqua oracula: (...) malum patrem familias quisquis interdiu faceret, quod noctu posset, nisi in tempestate caeli; peiorem qui profestis diebus ageret, quod feriatis deberet; pessimum qui sereno die sub tecto potius operaretur quam in agro (CC); LactInst. I xxi 33 Hercules eo cum delatus esset famemque pateretur, aratorem quendam conspexit operantem ab eoque petere coepit, ut sibi unum bovem venderet (CC).
Latino medievale:
il v. è ampiamente att. anche nel lat. mediev., pertanto si riportano alcune occorrenze a titolo d'es. di operor nel senso di 'operare': Alano di Lilla, Summa, II i 145 Virtutes dicitur ille ordo angelicus per quem Deus frequentius et maiora operatur miracula (LLT); Corrado di Megenberg, Monastica, II i 2 Nec virtus astrorum est principium sufficiens operacionis humane, quia tunc virtuose operari inesset homini a natura vel eciam operari maligne et sic iterum homo virtuosus non esset laudandus nec malus vituperandus (MGH).
A titolo d'es. di operor con il signif. di 'lavorare': Vita Bertulfi Cui ob magnae fidelitatis studium isdem suus dominus curam suorum commisit equorum, quibus cum solerti cura praeesset et quadam die eos more solito ad pascua duxisset, ex concavis nubium sinibus delapsa est tempestas praevalida, cuius metu perculsi homines qui erant passim sparsi ad operandum agros sub omni celeritate suas fugerunt ad domos (LLT); Coll. can., III 54 Constat omnino observari ut die dominico nullus audeat aliquid operari neque peragi, nisi pro rebus intrantibus in cibaria, ita ut vivere possit in eo die (LLT).
Lessicografi medievali:
Uguccione, O 32, 49 (s.v. ops): (...) operor -aris, operando facere, vel auxiliari, invigilare; unde Paulus "qui operatus est Petro in apostolatum operatus est et michi inter gentes" (DaMA).
Balbi (s.v. operor) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 11.07.2022.