positio, -onis (s.f.)

1. posizione, situazione (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. II vii 5 Et pexa vocamus illa que, trisillaba vel vicinissima trisillabitati, sine aspiratione, sine accentu acuto vel circumflexo, sine vel duplicibus, sine duarum liquidarum geminatione vel positione inmediate post mutam, dolata quasi, loquentem cum quadam suavitate relinquunt: ut
De vulg. II xiii 12 Tria ergo sunt que circa rithimorum positionem potiri dedecet aulice poetantem: nimia scilicet eiusdem rithimi repercussio, nisi forte novum aliquid atque intentatum artis hoc sibi preroget - ut nascentis militie dies, qui cum nulla prerogativa suam indignatur preterire dietam: hoc etenim nos facere nisi sumus ibi: Amor, tu vedi ben che questa donna; secundum vero est ipsa inutilis equivocatio, que semper sententie quicquam derogare videtur; et tertium est rithimorum asperitas, nisi forte sit lenitati permixta: nam lenium asperorumque rithimorum mixtura ipsa tragedia nitescit.
Questio 7 Prima fuit talis: Duarum circumferentiarum inequaliter a se distantium impossibile est idem esse centrum: circumferentia aque et circumferentia terre inequaliter distant; ergo etc. Deinde procedebatur: Cum centrum terre sit centrum universi, ut ab omnibus confirmatur; et omne quod habet positionem in mundo aliam ab eo, sit altius; quod circumferentia aque sit altior circumferentia terre concludebatur, cum circumferentia sequatur undique ipsum centrum.
2. affermazione, dato positivo (Castiglioni-Mariotti).
Mon. II x 9 (Et nota quod argumentum sumptum a destructione consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat, tamen vim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a positione antecedentis per primam.
Mon. II x 10 Reducitur enim sic: omne iniustum persuadetur iniuste; Cristus non persuasit iniuste: ergo non persuasit iniustum. A positione antecedentis sic: omne iniustum persuadetur iniuste; Cristus persuasit quoddam iniustum: ergo persuasit iniuste).

De vulg. 2
Mon. 2
Questio 1

positione, De vulg. II vii 5; Mon. II x 9; II x 10
positionem, De vulg. II xii 12; Questio 7 

positio antecedentis: Mon. II x 9; II x 10

Il termine è impiegato da D. tanto nel senso di 'posizione', 'collocazione' quanto in quello tecnico di 'affermazione', 'assunzione' di una determinata tesi.

Nel De vulg., in particolare, il sost. viene associato in due occasioni alla scelta, propria del poeta volgare, di determinate parole o rime in un determinato contesto (II vii 5; II xii 12).

In Questio 7, invece, è riferito alla collocazione spaziale di tutto ciò non coincide con il centro della terra e dell’universo («omne quod habet positionem in mundo aliam ab eo sit altius»).

In Mon. II x 9-10, infine, è impiegato nella citazione della regula logica di origine stoica nota come positio antecedentis o modus ponens (in una consequentia del tipo 'Se A, allora B', posta la verità dell’antecedens A, è posta anche quella del consequens B). Originariamente, tale principio era stato tramandato ai latini nella forma del locus ab antecedentibus ciceroniano-boeziano, che faceva da contraltare al cosiddetto locus a consequentibus («Locus ab antecedentibus et consequentibus. Maximae propositiones ‘posito antecedente comitari quod subsequitur, perempto consequente perimi quod antecedit’», Boezio, Diff. Top., III III 26). Nella veste lessicale impiegata anche da D., entrambe le regole erano state codificate da Abelardo con riferimento alla cornice teorica del sillogismo ipotetico («Per positionem antecedentis ille fieri sillogismus dicitur in quo assumptio proposite consequentie [per dividentem] antecedens ita ut fuit, constituitur ac ponitur, ac deinde consequens ita ut fuit, subiungitur hoc modo: ‘si est a, est b; sed est a; ergo est b’. Per destructionem vero consequentis illi fieri dicuntur in quibus assumptio proposite consequentie per dividentem ipsius destruitur, ut in conclusione quoque antecedens auferatur, ut ex eadem consequentia monstratur hoc modo: ‘si est a, est b; sed non est b; ergo non est a’», Pietro Abelardo, Dial. IV 2). E, fra XIII e XIV secolo, esse si trovavano veicolate, oltre che nella tradizione di commenti agli Analitici Primi, in manuali scolastici come i Syncategoremata e i primi De consequentiis. D. richiama esplicitamente la regola della positio antecedentis mostrando come un argomento fondato sull’«affermazione dell’antecedente» possa essere ricondotto alla forma di un sillogismo di prima figura («Et nota quod argumentum sumptum a destructione consequentis [...] vim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur, sicut argumentum a positionem antecedentis per primam [...] A positione antecedentis sic: omne iniustum persuadetur iniuste; Cristus persuasit quoddam iniustum; ergo persuasit iniuste»).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:

nel lat. class. e tardoant. il sost. è att. tanto nel signif. generale di 'collocazione' quanto in quello tecnico di actio ponendi (vd. ThLL s.v. positio I e II): Quint. Inst. I v 28 ‘volucres’ media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est (CC); Serv. Aen. I 384 ‘peragro’: ‘per’ habet accentum; nam ‘a’ longa quidem est, sed non solida positione; muta enim et liquida quotiens ponuntur metrum iuvant, non accentum (CC);  Prisc. Rhet. XI 31 positio est deliberatio alicuius rei generalis ad nullam personam certam pertinens (CC); Fortun. Rhet. II 23 qui sunt alii circa rem loci? a dissimili, a pari, a contrario per positionem et negationem (LLT).

Latino medievale:

Giovanni di SalisburyMetalogicon, IV 21 Itaque in hypotheticis sillogismis qui sillogismi fiant in priori forma per positionem antecedentis, qui in posteriori per destructionem consequentis (CC); Pietro AbelardoDial., IV 2 Per positionem antecedentis ille fieri sillogismus dicitur in quo assumptio proposite consequentie per dividentem antecedens ita ut fuit, constituitur ac ponitur, ac deinde consequens ita ut fuit, subiungitur hoc modo: 'si est a, est b; sed est a; ergo est b' (LLT); Bonaventura, Comm. in II Sent., dit. 33, d. 3 Et secundum hanc positionem verbum Magistri, quod dicitur in littera, intelligitur, praesupposita transgressione illius mandati, cui adiuncta erat mortalitatis poena (LLT); Tommaso d'AquinoIn Arist. de coelo II, l. 15, n. 1 Dicitur autem Anaximander primo invenisse rationem de magnitudinibus stellarum, et distantiis earum ab invicem et a terra; ordinem autem positionis planetarum dicuntur primi Pythagorici deprehendisse; quamvis cum maiori diligentia et perfectius sint haec considerata per Hipparchum et Ptolomaeum (LLT). 

Lessicografi medievali:

Isid. Orig. XVI xviii 6: Num θέσις positio dicitur, et est nomen ex Graeco Latino que sermone conpositum (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Guido da Pisa ad Inf. IX 37-39: interpretatur enim Thesiphone "supposita vox"; nam thesis grece, latine "positio"phonosvero "vox" interpretatur (DDP).
Benvenuto da Imola ad Par. XXV 100-102: Ad cuius intelligentiam est praenotandum, quod positio stat in hoc: sit sol in principio capricorni, et una crystallus equivalens soli in splendore sit in principio cancri (DDP

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 14.03.2022.
Data ultima revisione: 25.04.2023.